1. Cum neminem ante nos de
vulgaris eloquentie doctrina quicquam inveniamus tractasse, atque talem
scilicet eloquentiam penitus omnibus necessariam videamus, cum ad eam non
tantum viri sed etiam mulieres et parvuli nitantur, in quantum natura
permictit, volentes discretionem aliqualiter lucidare illorum qui tanquam ceci
ambulant per plateas, plerunque anteriora posteriora putantes, - Verbo
aspirante de celis - locutioni vulgarium gentium prodesse temptabimus, non
solum aquam nostri ingenii ad tantum poculum aurientes, sed, accipiendo vel
compilando ab aliis, potiora miscentes, ut exinde potionare possimus
dulcissimum ydromellum.
2. Sed quia unamquanque
doctrinam oportet non probare, sed suum aperire subiectum, ut sciatur quid sit
super quod illa versatur, dicimus, celeriter actendentes, quod vulgarem
locutionem appellamus eam qua infantes assuefiunt ab assistentibus cum primitus
distinguere voces incipiunt; vel, quod brevius dici potest, vulgarem locutionem
asserimus quam sine omni regola nutricem imitantes accipimus. 3. Est et inde
alia locutio secondaria nobis, quam Romani gramaticam vocaverunt. Hanc quidem
secundariam Greci habent et alii, sed non omnes: ad habitum vero huius pauci
perveniunt, quia non nisi per spatium temporis et studii assiduitatem regulamur
et doctrinamur in illa.
4. Harum quoque duarum
nobilior est vulgaris: tum quia prima fuit humano generi usitata; tum quia
totus orbis ipsa perfruitur, licet in diversas prolationes et vocabula sit
divisa; tum quia naturalis est nobis, cum illa potius artificialis existat.
5. Et de hac nobiliori nostra
est intentio pertractare.
1. Hec est nostra vera prima
locutio. Non dico autem 'nostra' ut et aliam sit esse locutionem quam hominis: nam
eorum que sunt omnium soli homini datum est loqui, cum solum sibi necessarium
fuerit. 2. Non angelis, non inferioribus animalibus necessarium fuit loqui, sed
nequicquam datum fuisset eis: quod nempe facere natura aborret.
3. Si etenim perspicaciter consideramus
quid cum loquimur intendamus, patet quod nichil aliud quam nostre mentis
enucleare aliis conceptum. Cum igitur angeli ad pandendas gloriosas eorum
conceptiones habeant promptissimam atque ineffabilem sufficientiam intellectus,
qua vel alter alteri totaliter innotescit per se, vel saltim per illud
fulgentissimum Speculum in quo cuncti representantur pulcerrimi atque
avidissimi speculantur, nullo signo locutionis indiguisse videntur. 4. Et si
obiciatur de hiis qui corruerunt spiritibus, dupliciter responderi potest:
primo quod, cum de hiis que necessaria sunt ad bene esse tractemus, eos
preferire debemus, cum divinam curam perversi expectare noluerunt; secundo et
melius quod ipsi demones ad manifestandam inter se perfidiam suam non indigent
nisi ut sciat quilibet de quolibet quia est et quantus est; quod quidem sciunt:
cognoverunt enim se invicem ante ruinam suam.
5. Inferioribus quoque
animalibus, cum solo nature instinctu ducantur, de locutione non oportuit
provideri: nam omnibus eiusdem speciei sunt iidem actus et passiones, et sic
possunt per proprios alienos cognoscere; inter ea vero que diversarum sunt
specierum non solum non necessaria fuit locutio, sed prorsus dampnosa fuisset,
cum nullum amicabile commertium fuisset in illis.
6. Et si obiciatur de serpente
loquente ad primam mulierem, vel de asina Balaam, quod locuti sint, ad hoc
respondemus quod angelus in illa et dyabolus in illo taliter operati sunt quod
ipsa animalia moverunt organa sua, sic ut vox inde resultavit distincta tanquam
vera locutio; non quod aliud esset asine illud quam rudere, neque quam sibilare
serpenti. 7. Si vero contra argumentetur quis de eo quod Ovidius dicit in
quinto Metamorfoseos de picis loquentibus, dicimus quod hoc figurate dicit,
aliud intelligens. Et si dicatur quod pice adhuc et alie aves locuntur, dicimus
quod falsum est, quia talis actus locutio non est, sed quedam imitatio soni
nostre vocis; vel quod nituntur imitari nos in quantum sonamus, sed non in
quantum loquimur. Unde si expresse dicenti 'pica' resonaret etiam 'pica', non
esset hec nisi representatio vel imitatio soni illius qui prius dixisset.
8.
Et sic patet soli homini datum fuisse loqui. Sed quare necessarium sibi foret,
breviter pertractare conemur.
1.
Cum igitur homo non nature instinctu, sed ratione moveatur, et ipsa ratio vel
circa discretionem vel circa iudicium vel circa electionem diversificetur in
singulis, adeo ut fere quilibet sua propria specie videatur gaudere, per
proprios actus vel passiones, ut brutum anirnal, neminem alium intelligere
opinamur. Nec per spiritualem speculationem, ut angelum, alterum alterum
introire contingit, cum grossitie atque opacitate mortalis corporis humanus
spiritus sit obtectus. 2 Oportuit ergo genus humanum ad comunicandas inter se
conceptiones suas aliquod rationale signum et sensuale habere: quia, cum de
ratione accipere habeat et in rationem portare, rationale esse oportuit; cumque
de una ratione in aliam nichil deferri possit nisi per medium sensuale,
sensuale esse oportuit. Quare,
si tantum rationale esset, pertransire non posset; si tantum sensuale, nec a
ratione accipere nec in rationem deponere potuisset.
3. Hoc equidem signum est
ipsum subiectum nobile de quo loquimur: nam sensuale quid est in quantum sonus
est; rationale vero in quantum aliquid significare videtur ad placitum.
1.
Soli homini datum fuit ut loqueretur, ut ex premissis manifestum est. Nunc
quoque investigandum esse existimo cui hominum primum locutio data sit, et quid
primitus locutus fuerit, et ad quem, et ubi, et quando, nec non et sub quo
ydiomate primiloquium emanavit.
2.
Secundum quidem quod in principio Genesis loquitur, ubi de primordio mundi
Sacratissima Scriptura pertractat, mulierem invenitur ante omnes fuisse
locutam, scilicet presumptuosissimam Evam, cum dyabolo sciscitanti respondit:
'De fructu lignorum que sunt in paradiso vescimur; de fructu vero ligni quod
est in medio paradisi precepit nobis Deus ne comederemus nec tangeremus, ne
forte moriamur'. 3. Sed quanquam mulier in scriptis prius inveniatur locuta,
rationabilius tamen est ut hominem prius locutum fuisse credamus, et
inconvenienter putatur tam egregium humani generis actum non prius a viro quam
a femina profluxisse. Rationabiliter ergo credimus ipsi Ade prius datum fuisse
loqui ab Eo qui statim ipsum plasmaverat.
4.
Quid autem prius vox primi loquentis sonaverit, viro sane mentis in promptu
esse non titubo ipsum fuisse quod 'Deus' est, scilicet El, vel per modum
interrogationis vel per modum responsionis. Absurdum atque rationi videtur
orrificum ante Deum ab homine quicquam nominatum fuisse, cum ab ipso et in
ipsum factus fuisset homo. Nam sicut post prevaricationem humani generis
quilibet exordium sue locutionis incipit ab 'heu', rationabile est quod ante
qui fuit inciperet a gaudio; et cum nullum gaudium sit extra Deum, sed totum in
Deo, et ipse Deus totus sit gaudium, consequens est quod primus loquens primo
et ante omnia dixisset 'Deus'.
5.
Oritur et hinc ista questio, cum dicimus superius per viam responsionis hominem
primum fuisse locutum, si responsio fuit ad Deum: nam, si ad Deum fuit, iam
videretur quod Deus locutus extitisset, quod contra superius prelibata videtur
insurgere. 6. Ad quod quidem dicimus quod bene potuit respondisse Deo
interrogante, nec propter hoc Deus locutus est ipsa quam dicimus locutionem.
Quis enim dubitat quicquid est ad Dei nutum esse flexibile, quo quidem facta,
quo conservata, quo etiam gubernata sunt omnia? Igitur cum ad tantas
alterationes moveatur aer imperio nature inferioris, que ministra et factura
Dei est, ut tonitrua personet, ignem fulgoret, aquam gemat, spargat nivem,
grandinea lancinet, nonne imperio Dei movebitur ad quedam sonare verba, ipso
distinguente qui maiora distinxit? Quid ni?
7. Quare ad hoc et ad quedam
alia hec sufficere credimus.
1. Opinantes autem non sine
ratione, tam ex superioribus quam inferioribus sumpta, ad ipsum Deum primitus
primum hominem direxisse locutionem, rationabiliter dicimus ipsum loquentem
primum, mox postquam afflatus est ab animante Virtute, incunctanter fuisse
locutum. Nam in homine sentiri humanius credimus quam sentire, dumunodo
sentiatur et sentiat tanquam homo. Si ergo faber ille atque perfectionis
principium et amator afflando primum nostrum omni perfectione complevit,
rationabile nobis apparet nobilissimum animal non ante sentire quam sentiri
cepisse.
2. Si quis vero fatetur contra
obiciens quod non oportebat illum loqui, cum solus adhuc homo existeret, et
Deus omnia sine verbis archana nostra discernat etiam ante quam nos, - cum illa
reverentia dicimus qua uti oportet cum de eterna Voluntate aliquid iudicamus,
quod licet Deus sciret, immo presciret (quod idem est quantum ad Deum) absque
locutione conceptum primi loquentis, voluit tamen et ipsum loqui, ut in
explicatione tante dotis gloriaretur ipse qui gratis dotaverat. Et ideo
divinitus in nobis esse credendum est quod in actu nostrorum effectuum ordinato
letamur.
3. Et hinc penitus elicere
possumus locum illum ubi effutita est prima locutio: quoniam, si extra
paradisum afflatus est homo, extra, si vero intra, intra fuisse locum prime
locutionis convicimus.
1. Quoniam permultis ac
diversis ydiomatibus negotium exercitatur humanum, ita quod multi multis non
aliter intelligantur verbis quam sine verbis, de ydiomate illo venari nos decet
quo vir sine matre, vir sine lacte, qui nec pupillarem etatem nec vidit
adultam, creditur usus.
2. In hoc, sicut etiam in
multis aliis, Petramala civitas amplissima est, et patria maiori parti filiorum
Adam. Nam quicunque tam obscene rationis est ut locum sue nationis
delitiosissimum credat esse sub sole, hic etiam pre cunctis proprium vulgare
licetur, idest maternam locutionem, et per consequens credit ipsum fuisse illud
quod fuit Ade. 3. Nos autem, cui mundus est patria velut piscibus equor,
quanquam Sarnum biberimus ante dentes et Florentiam adeo diligamus ut, quia
dileximus, exilium patiamur iniuste, rationi magis quam sensui spatulas nostri
iudicii podiamus. Et quamvis ad voluptatem nostram sive nostre sensualitatis
quietem in terris amenior locus quam Florentia non existat, revolventes et
poetarum et aliorum scriptorum volumina quibus mundus universaliter et
membratim describitur, ratiocinantesque in nobis situationes varias mundi
locorum et eorum habitudinem ad utrunque polum et circulum equatorem, multas
esse perpendimus firmiterque censemus et magis nobiles et magis delitiosas et
regiones et urbes quam Tusciam et Florentiam, unde sumus oriundus et civis, et
plerasque nationes et gentes delectabiliori atque utiliori sermone uti quam
Latinos. 4. Redeuntes igitur ad propositum, dicimus certam formam
locutionis a Deo cum anima prima concreatam fuisse. Dico autem 'formam' et
quantum ad rerum vocabula et quantum ad vocabulorum constructionem et quantum
ad constructionis prolationem: qua quidem forma omnis lingua loquentium
uteretur, nisi culpa presumptionis humane dissipata fuisset, ut inferius
ostendetur.
5.
Hac forma locutionis locutus est Adam; hac forma locutionis locuti sunt omnes
posteri eius usque ad edificationem turris Babel, que 'turris confusionis'
interpretatur; hanc formam locutionis hereditati sunt filii Heber, qui ab eo
dicti sunt Hebrei. 6. Hiis solis post confusionem remansit, ut Redemptor
noster, qui ex illis oriturus erat secundum humanitatem, non lingua
confusionis, sed gratie frueretur. 7 Fuit ergo hebraicum ydioma illud quod
primi loquentis labia fabricarunt.
1.
Dispudet, heu, nunc humani generis ignominiam renovare! Sed quia preferire non
possumus quin transeamus per illam, quanquam rubor ad ora consurgat animusque
refugiat, percurremus.
2. O semper natura nostra prona
peccatis! O ab initio et nunquam desinens nequitatrix! Num fuerat
satis ad tui correptionem quod, per primam prevaricationem eluminata,
delitiarum exulabas a patria? Num satis quod, per universalem familie tue
luxuriem et trucitatem, unica riservata domo, quicquid tui iuris erat
cataclismo perierat, et [que] commiseras tu animalia celi terreque iam luerant?
Quippe satis extiterat. Sed,
sicut proverbialiter dici solet 'Non ante tertium equitabis', misera miserum
venire maluisti ad equum. 3. Ecce, lector, quod vel oblitus homo vel
vilipendens disciplinas priores, et avertens oculos a vibicibus que
remanserant, tertio insurrexit ad verbera, per superbam stultitiam presumendo.
4. Presumpsit ergo in corde suo incurabilis homo, sub persuasione gigantis Nembroth,
arte sua non solum superare naturam, sed etiam ipsum naturantem, qui Deus est,
et cepit edificare turrim in Sennaar, que postea dicta est Babel, hoc est
'confusio', per quam celum sperabat ascendere, intendens inscius non equare,
sed suum superare Factorem. 5. O sine mensura clementia celestis imperii! Quis
patrum tot sustineret insultus a filio? Sed exurgens non hostili scutica sed
paterna et alias verberibus assueta, rebellantem filium pia correctione nec non
memorabili castigavit.
6.
Siquidem pene totum humanum genus ad opus iniquitatis coierat: pars imperabant,
pars architectabantur, pars muros moliebantur, pars amussibus regulabant, pars
trullis linebant, pars scindere rupes, pars mari, pars terra vehere
intendebant, partesque diverse diversis aliis operibus indulgebant; cum celitus
tanta confusione percussi sunt ut, qui omnes una eademque loquela deserviebant
ad opus, ab opere multis diversificati loquelis desinerent et nunquam ad idem
commertium convenirent. 7. Solis etenim in uno convenientibus actu eadem
loquela remansit: puta cunctis architectoribus una, cunctis saxa volventibus
una, cunctis ea parantibus una; et sic de singulis operantibus accidit. Quot
quot autem exercitii varietates tendebant ad opus, tot tot ydiomatibus tunc
genus humanum disiungitur; et quanto excellentius exercebant, tanto rudius nunc
barbariusque locuntur. 8. Quibus autem sacratum ydioma remansit nec aderant nec
exercitium commendabant, sed graviter detestantes stoliditatem operantium
deridebant. Sed hec minima pars, quantum ad numerum, fuit de semine Sem, sicut
conicio, qui fuit tertius filius Noe: de qua quidem ortus est populus Israel,
qui antiquissima locutione sunt usi usque ad suam dispersionem.
1.
Ex precedenter memorata confusione linguarum non leviter opinamur per universa
mundi climata climatumque plagas incolendas et angulos tunc primum homines
fuisse dispersos. Et cum radix humane propaginis principalis in oris
orientalibus sit plantata, nec non ab inde ad utrunque latus per diffusos
multipliciter palmites nostra sit extensa propago, demumque ad fines
occidentales protracta, forte primitus tunc vel totius Europe flumina, vel
saltim quedam, rationalia guctura potaverunt. 2. Sed sive advene tunc primitus
advenissent, sive ad Europam indigene repedassent, ydioma secum tripharium
homines actulerunt; et afferentium hoc alii meridionalem, alii septentrionalem
regionem in Europa sibi sortiti sunt; et tertii, quos nunc Grecos vocamus,
partim Europe, partim Asye occuparunt.
3.
Ab uno postea eodemque ydiomate in vindice confusione recepto diversa vulgaria
traxerunt originem, sicut inferius ostendemus. 4. Nam totum quod ab hostiis
Danubii sive Meotidis paludibus usque ad fines occidentales Anglie Ytalorum
Francorumque finibus et Oceano limitatur, solum unum obtinuit ydioma, licet
postea per Sclavones, Ungaros, Teutonicos, Saxones, Anglicos et alias nationes
quamplures fuerit per diversa vulgaria dirivatum, hoc solo fere omnibus in
signum eiusdem principio remanente, quod quasi predicti omnes jo
affermando respondent. 5. Ab isto incipiens ydiomate, videlicet a finibus
Ungarorum versus orientem, aliud occupavit totum quod ab inde vocatur Europa,
nec non ulterius est protractum.
6.
Totum vero quod in Europa restat ab istis, tertium tenuit ydioma, licet nunc
tripharium videatur: nam alii oc, alii oil, alii sì
affirmando locuntur, ut puta Yspani, Franci et Latini. Signum autem quod ab uno
eodemque ydiomate istarum trium gentium progrediantur vulgaria, in promptu est,
quia multa per eadem vocabula nominare videntur, ut Deum, celum, amorem, mare,
terram, est, vivit, moritur, amat, alia fere omnia. 7. Istorum vero proferentes
oc meridionalis Europe tenent partem occidentalem, a Ianuensium finibus
incipientes. Qui autem sì dicunt a predictis finibus orientalem tenent,
videlicet usque ad promuntorium illud Ytalie qua sinus Adriatici maris incipit,
et Siciliam. Sed loquentes oil quodam modo septentrionales sunt respectu
istorum: nam ab oriente Alamannos habent et ab occidente et settentrione
anglico mari vallati sunt et montibus Aragonie terminati; a meridie quoque
Provincialibus et Apenini devexione clauduntur.
1. Nos autem oportet quam nunc
habemus rationem periclitari, cum inquirere intendamus de hiis in quibus
nullius autoritate fulcimur, hoc est de unius eiusdemque a principio ydiomatis
variatione secuta. Et quia per notiora itinera salubrius breviusque transitur,
per illud tantum quod nobis est ydioma pergamus, alia desinentes: nam quod in
uno est rational[i], videtur in aliis esse causa.
2. Est igitur super quod
gradimur ydioma tractando tripharium, ut superius dictum est: nam alii oc,
alii sì, alii vero dicunt oil. Et quod unum fuerit a principio
confusionis (quod prius probandum est) apparet, quia convenimus in vocabulis
multis, velut eloquentes doctores ostendunt: que quidem convenientia ipsi
confusioni repugnat, que ruit celitus in edificatione Babel. 3.
Trilingues ergo doctores in multis conveniunt, et maxime in hoc vocabulo quod
est 'amor'. Gerardus de Brunel:
Si-m sentis fezelz amics,per ver encusera amor.
Rex Navarre:
De fin amor si vient sen et bonté;
Dominus
Guido Guinizelli:
Né fe' amor prima che gentil core,né gentil [cor] prima che amor, natura.
4.
Quare autem tripharie principali[ter] variatum sit, investigemus; et quare
quelibet istarum variationum in se ipsa variatur, puta dextre Ytalie locutio ab
ea que est sinistre (nam aliter Paduani et aliter Pisani locuntur); et quare
vicinius habitantes adhuc discrepant in loquendo, ut Mediolanenses et
Veronenses, Romani et Florentini, nec non convenientes in eodem genere gentis,
ut Neapoletani et Caetani, Ravennates et Faventini, et, quod mirabilius est,
sub eadem civilitate morantes, ut Bononienses Burgi Sancti Felicis et
Bononienses Strate Maioris. 5 Hee omnes differentie atque sermonum varietates
quid accidant, una eademque ratione patebit.
6.
Dicimus ergo quod nullus effectus superat suam causam, in quantum effectus est,
quia nil potest efficere quod non est. Cum igitur omnis nostra loquela - preter
illam homini primo concreatam a Deo - sit a nostro beneplacito reparata post
confusionem illam que nil aliud fuit quam prioris oblivio, et homo sit
instabilissimum atque variabilissimum animal, nec durabilis nec continua esse
potest, sed sicut alia que nostra sunt, puta mores et habitus, per locorum
temporumque distantias variari oportet. 7. Nec dubitandum reor modo in eo quod
diximus 'temporum', sed potius opinamur tenendum: nam si alia nostra opera
perscrutemur, multo magis discrepare videmur a vetustissimis concivibus nostris
quam a coetaneis perlonginquis. Quapropter audacter testamur quod si
vetustissimi Papienses nunc resurgerent, sermone vario vel diverso cum modernis
Papiensibus loquerentur. 8. Nec aliter mirum videatur quod dicimus quam
percipere iuvenem exoletum quem exolescere non videmus: nam que paulatim moventur,
minime perpenduntur a nobis, et quanto longiora tempora variatio rei ad
perpendi requirit, tanto rem illam stabiliorem putamus. 9. Non etenim
ammiramur, si extimationes hominum qui parum distant a brutis putant eandem
civitatem sub invariabili semper civicasse sermone, cum sermonis variatio
civitatis eiusdem non sine longissima temporum successione paulatim contingat,
et hominum vita sit etiam, ipsa sua natura, brevissima. 10. Si ergo per eandem
gentem sermo variatur, ut. dictum est, successive per tempora, nec stare ullo
modo potest, necesse est ut disiunctim abmotimque morantibus varie varietur,
ceu varie variantur mores et habitus, qui nec natura nec consortio
confirmantur, sed humanis beneplacitis localique congruitate nascuntur.
11.
Hinc moti sunt inventores gramatice facultatis: que quidem gramatica nichil
aliud est quam quedam inalterabilis locutionis ydemptitas diversibus temporibus
atque locis. Hec cum de comuni consensu multarum gentium fuerit regulata, nulli
singolari arbitrio videtur obnoxia, et per consequens nec variabilis esse
potest. Adinvenerunt ergo illam ne, propter variationem sermonis arbitrio
singulariurn fluitantis, vel nullo modo vel saltim imperfecte antiquorum
actingeremus autoritates et gesta, sive illorum quos a nobis locorum diversitas
facit esse diversos.
1. Triphario
nunc existente nostro ydiomate, ut superius dictum est, in comparatione sui
ipsius, secundum quod trisonum factum est, cum tanta timiditate cunctamur
librantes quod hanc vel istam vel illam partem in comparando preponere non
audemus, nisi eo quo gramatice positores inveniuntur accepisse 'sic' adverbium
affirmandi: quod quandam anterioritatem erogare videtur Ytalis, qui sì
dicunt.
2. Quelibet enim partium largo testimonio se tuetur.
Allegat ergo pro se lingua oil quod propter sui faciliorem se
delectabiliorem vulgaritatem quicquid redactum est sive inventum ad vulgare
prosaycum, suum est: videlicet Biblia cum Troianorum Romanorumque gestibus
compilata et Arturi regis ambages pulcerrime et quamplures alie ystorie ac
doctrine. 3. Pro se vero argumentatur alia, scilicet oc, quod vulgares
eloquentes in ea primitus poetati sunt tanquam in perfectiori dulciorique
loquela, ut puta Petrus de Alvernia et alii antiquiores doctores. 4. Tertia
quoque, [que] Latinorum est, se duobus privilegiis actestatur preesse: primo
quidem quod qui dulcius subtiliusque poetati vulgariter sunt, hii familiares et
domestici sui sunt, puta Cynus Pistoriensis et amicus eius; secundo quia magis
videntur inniti gramatice que comunis est, quod rationabiliter inspicientibus
videtur gravissimum argumentum.
5. Nos vero iudicium relinquentes in hoc et tractatum
nostrum ad vulgare latium retrabentes, et receptas in se variationes dicere nec
non illas invicem comparare conemur. 6. Dicimus ergo primo Latium bipartitum
esse in dextrum et sinistrum. Si quis autem querat de linea dividente, breviter
respondemus esse iugum Apenini, quod, ceu fistule culmen hinc inde ad diversa
stillicidia grundat aquas, ad alterna hinc inde litora per ymbricia longa
distillat, ut Lucanus in secundo describit: dextrum quoque latus Tyrenum mare
grundatorium habet, levum vero in Adriaticum cadit. 7. Et dextri regiones sunt Apulia, sed
non tota, Roma, Ducatus, Tuscia et Ianuensis Marchia; sinistri autem pars
Apulie, Marchia Anconitana, Romandiola, Lombardia, Marchia Trivisiana cum
Venetiis. Forum Iulii vero et Ystria non nisi leve Ytalie esse possunt; nec
insule Tyreni maris, videlicet Sicilia et Sardinia, non nisi dextre Ytalie
sunt, vel ad dextram Ytaliam sociande. 8. In utroque quidem duorum laterum, et
hiis que secuntur ad ea, lingue hominum variantur: ut lingua Siculorum cum
Apulis, Apulorum cum Romanis, Romanorum cum Spoletanis, horum cum Tuscis,
Tuscorum cum Ianuensibus, Ianuensium cum Sardis; nec non Calabrorum cum Anconitanis,
horum cum Romandiolis, Romandiolorum cum Lombardis, Lombardorum curn
Trivisianis et Venetis, horum cum Aquilegiensibus, et istorum cum Ystrianis. De quo
Latinorum neminem nobiscum dissentire putamus.
9. Quare ad
minus xiiii vulgaribus sola videtur Ytalia variari. Que adhuc omnia vulgaria in
sese variantur, ut puta in Tuscia Senenses et Aretini, in Lombardia Ferrarenses
et Placentini; nec non in eadem civitate aliqualem variationem perpendimus, ut
superius in capitulo immediato posuimus. Quapropter, si primas et secundarias
et subsecundarias vulgaris Ytalie variationes calcolare velimus, et in hoc
minimo mundi angulo non solum ad millenam loquele variationem venire
contigerit, sed etiam ad magis ultra.
1.
Quam multis varietatibus latio dissonante vulgari, decentiorem atque illustrem
Ytalie venemur loquelam; et ut nostre venationi pervium callem habere possimus,
perplexos frutices atque sentes prius eiciamus de silva.
2.
Sicut ergo Romani se cunctis preponendos existimant, in hac eradicatione sive
discerptione non inmerito eos aliis preponamus, protestantes eosdem in nulla
vulgaris eloquentie ratione fore tangendos. Dicimus igitur Romanorum non
vulgare, sed potius tristiloquium, ytalorum vulgarium omnium esse turpissimum;
nec mirum, cum etiam morum habituumque deformitate pre cunctis videantur
fetere. Dicunt enim: Messure, quinto dici?
3.
Post hos incolas Anconitane Marchie decerpamus, qui Chignamente scate,
sciate locuntur: cum quibus et Spoletanos abicimus. 4. Nec pretereundum est
quod in improperium istarum trium gentium cantiones quamplures invente sunt:
inter quas unam vidimus recte atque perfecte ligatam, quam quidam Florentinus
nomine Castra posuerat; incipiebat etenim
Una fermana scopai da Cascioli,cita cita se 'n gìa 'n grande aina.
5. Post quos Mediolanenses atque Pergameos eorumque
finitimos eruncemus, in quorum etiam improperium quendam cecinisse recolimus
Enter l'ora del vesper,ciò fu del mes d'occhiover.
6.
Post hos Aquilegienses et Ystrianos cribremus, qui Ces fas tu?
crudeliter accentuando eructuant. Cumque hiis montaninas omnes et rusticanas
loquelas eicimus, que semper mediastinis civibus accentus enormitate dissonare
videntur, ut Casentinenses et Fractenses.
7.
Sardos etiam, qui non Latii sunt sed Latiis associandi videntur, eiciamus,
quoniam soli sine proprio vulgari esse videntur, gramaticam tanquam simie
homines imitantes: nam domus nova et dominus meus locuntur.
1.
Exaceratis quodam modo vulgaribus ytalis, inter ea que remanserunt in cribro
comparationem facientes honorabilius atque honorificentius breviter seligamus.
2 Et
primo de siciliano examinemus ingenium: nam videtur sicilianum vulgare sibi
famam pre aliis asciscere eo quod quicquid poetantur Ytali sicilianum vocatur,
et eo quod perplures doctores indigenas invenimus graviter cecinisse, puta in
cantionibus illis
Ancor che l'aigua per lo foco lassi,
et
Amor, che lungiamente m'hai menato.
3.
Sed hec fama trinacrie terre, si rccte signum ad quod tendit inspiciamus,
videtur tantum in obproprium ytalorum principum remansisse, qui non heroico
more sed plebeio secuntur superbiam. 4. Siquidem illustres heroes, Fredericus
cesar et benegenitus eius Manfredus, nobilitatem ac rectitudinem sue forme
pandentes, donec fortuna permisit humana secuti sunt, brutalia dedignantes. Propter
quod corde nobiles atque gratiarum dotati inherere tantorum principum maiestati
conati sunt, ita ut eorum tempore quicquid excellentes animi Latinorum
enitebantur primitus in tantorum coronatorum aula prodibat; et quia regale
solium erat Sicilia, factum est ut quicquid nostri predecessores vulgariter
protulerunt, sicilianum voc[ar]etur: quod quidem retinemus et nos, nec posteri
nostri permutare valebunt.
5.
Racha, racha. Quid nunc personat tuba novissimi Frederici, quid tintinabulum
secundi Karoli, quid cornua lohannis et Azonis marchionum potentum, quid
aliorum magnatum tibie, nisi 'Venite carnifices, venite altriplices, venite
avaritie sectatores'?
6.
Sed prestat ad propositum repedare quam frustra loqui. Et dicimus quod, si
vulgare sicilianum accipere volumus secundum quod prodit a terrigenis
mediocribus, ex ore quorum iudicium eliciendum videtur, prelationis honore
minime dignum est, quia non sine quodam tempore profertur; ut puta ibi:
Tragemi d'este focora se t'este a boluntate.
Si
autem ipsum accipere volumus secundum quod ab ore primorum Siculorum emanat, ut
in preallegatis cantionibus perpendi potest, nichil differt ab illo quod
laudabilissimum est, sicut inferius ostendemus.
7.
Apuli quoque vel sui acerbitate vel finitimorum suorum contiguitate, qui Romani
et Marchiani sunt, turpiter barbarizant: dicunt enim
Volzera che chiangesse lo quatraro.
8.
Sed quamvis terrigene Apuli loquantur obscene comuniter, prefulgentes eorum
quidam polite locuti sunt, vocabula curialiora in suis cantionibus compilantes,
ut manifeste apparet eorum dicta perspicientibus, ut puta
Madonna, dir vi volglio,
et
Per fino amore vo si letamente.
9.
Quapropter superiora notantibus innotescere debet nec siculum nec apulum esse
illud quod in Ytalia pulcerrimum est vulgare, cum eloquentes indigenas
ostenderimus a proprio divertisse.
1.
Post hec veniamus ad Tuscos, qui propter amentiam suam infroniti titulum sibi
vulgaris illustris arrogare videntur. Et in hoc non solum plebeia dementat
intentio, sed famosos quamplures viros hoc tenuisse comperimus: puta Guittonem
Aretinum, qui nunquam se ad curiale vulgare direxit, Bonagiuntam Lucensem,
Gallum Pisanum, Minum Mocatum Senensem, Brunectum Florentinum, quorum dicta, si
rimari vacaverit, non curialia sed municipalia tantum invenientur. Et quoniam
Tusci pre aliis in hac ebrietate baccantur, dignum utileque videtur municipalia
vulgaria Tuscanorum sigillatim in aliquo depompare. 2. Locuntur Florentini et dicunt
Manichiamo introcque, ( che noi non facciamo altro.
Pisani:
Bene andonno li fanti ( de Fiorensa per Pisa.
Lucenses:
Fo voto a Dio ke in grassarraeie lo comuno de Lucca.
Senenses:
Onche renegata avess'io Siena.Ch'ee chesto?
Aretini:
Vuo' tu venire ovelle?
De
Perusio, Urbe Veteri, Viterbio, nec non de Civitate Castellana, propter
affinitatem quam habent cum Romanis et Spoletanis, nichil tractare intendimus.
3. Sed quanquam fere omnes Tusci in suo turpiloquio sint obtusi, nonnullos
vulgaris excellentiam cognovisse sentimus, scilicet Guidonem, Lapum et unum
alium, Florentinos, et Cynum Pistoriensem, quem nune indigne postponimus, non
indigne coacti. 4. Itaque si tuscanas examinemus loquelas, et pensemus qualiter
viri prehonorati a propria diverterunt, non restat in dubio quin aliud sit
vulgare quod querimus quam quod actingit populus Tuscanorum.
5. Si
quis autem quod de Tuscis asserimus, de Ianuensibus asserendum non putet, hoc
solum in mente premat, quod si per oblivionem Ianuenses ammicterent z licteram,
vel mutire totaliter eos vel novam reparare oporteret loquelam. Est enim z
maxima pars eorum locutionis; que quidem lictera non sine multa rigiditate
profertur.
1.
Transeuntes nunc humeros Apenini frondiferos levam Ytaliam contatim venemur ceu
solemus, orientaliter ineuntes.
2.
Romandiolam igitur ingredientes, dicimus nos duo in Latio invenisse vulgaria
quibusdam convenientiis contrariis alternata. Quorum unum in tantum muliebre
videtur propter vocabulorum et prolationis mollitiem quod virum, etiam si
viriliter sonet, feminam tamen facit esse credendum. 3. Hoc Romandiolos omnes
habet, et presertim Forlivienses, quorum civitas, licet novissima sit,
meditullium tamen esse videtur totius provincie: hii deuscì affirmando
locuntur, et oclo meo et corada mea proferunt
blandientes. Horum aliquos a proprio poetando
divertisse audivimus, Thomam videlicet et Ugolinum Bucciolam Faventinos. 4. Est
et aliud, sicut dictum est, adeo vocabulis accentibusque yrsutum et yspidum
quod propter sui rudem asperitatem mulierem loquentem non solumdisterminat, sed
esse virum dubitare[s le]ctor. 5. Hoc omnes qui magara dicunt, Brixianos
videlicet, Veronenses et Vigentinos, habet; nec non Paduanos, turpiter
sincopantes omnia in -tus participia et denominativa in -tas, ut mercò
et bontè. Cum quibus et Trivisianos adducimus, qui more Brixianorum et
finitimorum suorum u consonantem per f apocopando proferunt, puta
nof pro 'novem' et vif pro 'vivo': quod quidem barbarissimum
reprobamus.
6. Veneti quoque nec sese investigati vulgaris honore
dignantur: et si quis eorum, errore confossus, vanitaret in hoc, recordetur si
unquam dixit:
Per le plaghe de Dio tu no verras.
7. Inter quos omnes unum audivimus nitentem divertire a
materno et ad curiale vulgare intendere, videlicet Ildebrandinum Paduanum.
8. Quare, omnibus presentis capituli ad iudicium
comparentibus, arbitramur nec romandiolum, nec suum oppositum ut dictum est,
nec venetianum esse illud quod querimus vulgare illustre.
1. Illud autem quod de ytala silva residet percontari
conemur expedientes.
2. Dicimus ergo quod forte non male opinantur qui Bononienses
asserunt pulcriori locutione loquentes, cum ab Ymolensibus, Ferrarensibus et
Mutinensibus circunstantibus aliquid proprio vulgari asciscunt, sicut facere
quoslibet a finitimis suis conicimus, ut Sordellus de Mantua sua ostendit,
Cremone, Brixie atque Verone confini: qui, tantus eloquentie vir existens, non
solum in poetando sed quomodocunque loquendo patrium vulgare descruit. 3.
Accipiunt enim prefati cives ab Ymolensibus lenitatem atque mollitiem, a
Ferrarensibus vero et Mutinensibus aliqualem garrulitatem que proprie
Lombardorum est: hanc ex commixtione advenarum Longobardorum terrigenis
credimus remansisse. 4. Et hec est causa quare Ferrarensium, Mutinensium vel
Regianorum nullum invenimus poetasse: nam proprie garrulitati assuefacti nullo
modo possunt ad vulgare aulicum sine quadam acerbitate venire. Quod multo magis
de Parmensibus est putandum, qui monto pro 'multo' dicunt.
5. Si ergo Bononienses utrinque accipiunt, ut dictum est,
rationabile videtur esse quod eorum locutio per conmixtionem oppositorum ut
dictum est ad laudabilem suavitatem remaneat temperata:quod procul dubio nostro
iudicio sic esse censemus. 6. Itaque si preponentes eos in vulgari sermone sola
municipalia Latinorum vulgaria comparando considerant, allubescentes
concordamus cum illis; si vero simpliciter vulgare bononiense preferendum
existimant, dissentientes discordamus ab eis. Non etenim est quod aulicum et
illustre vocamus: quoniam, si fuisset, maximus Guido Guinizelli, Guido
Ghisilerius, Fabrutius et Honestus et alii poetantes Bononie nunquam a proprio
divertissent: qui doctores fuerunt illustres et vulgarium discretione repleti. Maximus Guido:
Madonna, lo fino amore ch'a vui porto;
Guido
Ghisilerius:
Donna, lo fermo core;
Fabrutius:
Lo meo lontano gire;
Honestus:
Più non actendo il tuo soccorso, Amore.
Que quidem verba prorsus a mediastinis Bononie sunt
diversa.
7. Cumque de residuis in extremis Ytalie civitatibus
neminem dubitare pendamus (et si quis dubitat, illum nulla nostra solutione
dignamur), parum restat in nostra discussione dicendum. Quare, cribellum
cupientes deponere, ut residentiam cito visamus, dicimus Tridentum atque
Taurinum nec non Alexandriam civitates metis Ytalie in tantum sedere propinquas
quod puras nequeunt habere loquelas; ita quod si etiam quod turpissimum habent
vulgare, haberent pulcerrimum, propter aliorum commixtionem esse vere latium
negaremus. Quare, si latium illustre venamur, quod venamur in illis
inveniri non potest.
1.
Postquam venati saltus et pascua sumus Ytalie, nec pantheram quam sequimur
adinvenimus, ut ipsam reperire possimus rationabilius investigemus de illa ut,
solerti studio, redolentem ubique et necubi apparentem nostris penitus
irretiamus tenticulis.
2.
Resumentes igitur venabula nostra, dicimus quod in omni genere rerum unum esse
oportet quo generis illius omnia comparentur et ponderentur, et a quo omnium
aliorum mensuram accipiamus: sicut in numero cuncta mensurantur uno, et plura
vel pauciora dicuntur secundum quod distant ab uno vel ei propinquant, et sicut
in coloribus omnes albo mensurantur; nam visibiles magis et minus dicuntur
secundum quod accedunt vel recedunt ab albo. Et quemadmodum de hiis dicimus que
quantitatem et qualitatem ostendunt, de predicamentorum quolibet, etiam de
substantia, posse dici putamus: scilicet ut unumquodque mensurabile sit,
secundum quod in genere est, illo quod simplicissimum est in ipso genere. 3.
Quapropter in actionibus nostris, quantumcunque dividantur in species, hoc
signum inveniri oportet quo et ipse mensurentur. Nam, in quantum simpliciter ut
homines agimus, virtutem habemus (ut generaliter illam intelligamus); nam
secundum ipsam bonum et malum hominem iudicamus; in quantum ut homines cives
agimus, habemus legem, secundum quam dicitur civis bonus et malus; in quantum
ut homines latini agimus, quedam habemus simplicissima signa et morum et
habituum et locutionis, quibus latine actiones ponderantur et mensurantur. 4.
Que quidem nobilissima sunt earum que Latinorum sunt actiones, hec nullius
civitatis Ytalie propria sunt, et in omnibus comunia sunt: inter que nunc
potest illud discerni vulgare quod superius venabamur, quod in qualibet redolet
civitate nec cubat in ulla. 5. Potest tamen magis in una quam in alia redolere,
sicut simplicissima substantiarum, que Deus est, in homine magis redolet quam
in bruto, in animali quam in planta, in hac quam in minera, in hac quam in
elemento, in igne quam in terra; et simplicissima quantitas, quod est unum, in
impari numero redolet magis quam in pari; et simplicissimus color, qui albus
est, magis in citrino quam in viride redolet.
6.
Itaque, adepti quod querebamus, dicimus illustre, cardinale, aulicum et curiale
vulgare in Latio quod omnis latie civitatis est et nullius esse videtur, et quo
municipalia vulgaria omnia Latinorum mensurantur et ponderantur et comparantur.
1.
Quare autem hoc quod repertum est, illustre, cardinale, aulicum et curiale
adicientes vocemus, nunc disponendum est: per quod clarius ipsum quod ipsum est
faciamus patere. 2. Primum igitur quid
intendimus cum illustre adicimus, et quare illustre dicimus, denudemus. Per hoc
quoque quod illustre dicimus, intelligimus quid illuminans et illuminatum
prefulgens: et hoc modo viros appellamus illustres, vel quia potestate
illuminati alios et iustitia et karitate illuminant, vel quia excellenter
magistrati excellenter magistrent, ut Seneca et Numa Pompilius. Et vulgare de
quo loquimur et sublimatum est magistratu et potestate, et suos honore sublimat
et gloria.
3. Magistratu quidem sublimatum videtur, cum de tot
rudibus Latinorum vocabulis, de tot perplexis constructionibus, de tot
defectivis prolationibus, de tot rusticanis accentibus, tam egregium, tam
extricatum, tam perfectum et tam urbanum videamus electum, ut Cynus
Pistoriensis et amicus eius ostendunt in cantionibus suis.
4.Quod autem exaltatum sit potestate, videtur. Et quid
maioris potestatis est quam quod humana corda versare potest, ita ut nolentem
volentem et volentem nolentem faciat, velut ipsum et fecit et facit ?
5.Quod autem honore sublimet, in promptu est. Nonne domestici
sui reges, marchiones, comites et magnates quoslibet fama vincunt? 6. Minime
hoc probatione indiget. Quantum vero suos familiares gloriosos efficiat, nos
ipsi novimus, qui huius dulcedine glorie nostrum exilium postergamus.
7.
Quare ipsum illustre merito profiteri debemus.
1.
Neque sine ratione ipsum vulgare illustre decusamus adiectione secunda,
videlicet ut id cardinale vocetur. Nam sicut totum hostium cardinem sequitur
ut, quo cardo vertitur, versetur et ipsum, seu introrsum seu extrorsum flectatur,
sic et universus municipalium grex vulgarium vertitur et revertitur, movetur et
pausat secundum quod istud, quod quidem vere paterfamilias esse videtur. Nonne
cotidie extirpat sentosos frutices de ytalia silva? Nonne cotidie vel plantas
inserit vel plantaria plantat? Quid aliud agricole sui satagunt nisi ut
amoveant et admoveant, ut dictum est? Quare prorsus tanto decusari vocabulo
promeretur.
2
Quia vero aulicum nominamus illud causa est quod, si aulam nos Ytali haberemus,
palatinum foret. Nam si aula totius regni comunis est domus et omnium regni
partium gubernatrix augusta, quicquid tale est ut omnibus sit comune nec
proprium ulli, conveniens est ut in ea conversetur et habitet, nec aliquod
aliud habitaculum tanto dignum est habitante: hoc nempe videtur esse id de quo
loquimur vulgare. 3. Et hinc est quod in regiis omnibus conversantes semper
illustri vulgari locuntur; hinc etiam est quod nostrum illustre velut accola
peregrinatur et in humilibus hospitatur asilis, cum aula vacemus.
4.
Est etiam merito curiale dicendum, quia curialitas nil aliud est quam librata
regula eorum que peragenda sunt: et quia statera huiusmodi librationis tantum
in excellentissimis curiis esse solet, hinc est quod quicquid in actibus
nostris bene libratum est, curiale dicatur. Unde cum istud in excellentissima
Ytalorum curia sit libratum, dici curiale meretur.
5.
Sed dicere quod in excellentissima Ytalorum curia sit libratum, videtur
nugatio, cum curia careamus. Ad quod facile respondetur. Nam licet curia,
secundum quod unita accipitur, ut curia regis Alamannie, in Ytalia non sit,
membra tamen eius non desunt; et sicut membra illius uno Principe uniuntur, sic
membra huius gratioso lumine rationis unita sunt. Quare falsum esset dicere
curia carere Ytalos, quanquam Principe careamus, quoniam curiam habemus, licet
corporaliter sit dispersa.
1.
Hoc autem vulgare quod illustre, cardinale, aulicum et curiale ostensum est,
dicimus esse illud quod vulgare latium appellatur. Nam sicut quoddam vulgare
est invenire quod proprium est Cremone, sic quoddam est invenire quod proprium
est Lombardie; et sicut est invenire aliquod quod sit proprium Lombardie, [sic]
est invenire aliquod quod sit totius sinistre Ytalie proprium; et sicut omnia
hec est invenire, sic et illud quod totius Ytalie est. Et sicut illud cremonense ac illud lombardum et tertium semilatium dicitur,
sic istud, quod totius Ytalie est, latium vulgare vocatur. Hoc enim usi sunt
doctores illustres qui lingua vulgari poetati sunt in Ytalia, ut Siculi, Apuli,
Tusci, Romandioli, Lombardi et utriusque Marchie viri.
2. Et quia intentio nostra, ut polliciti sumus in
principio huius operis, est doctrinam de vulgari eloquentia tradere, ab ipso
tanquam ab excellentissimo incipientes, quos putamus ipso dignos uti, et
propter quid, et quomodo, nec non ubi, et quando, et ad quos ipsum dirigendum
sit, in inmediatis libris tractabimus. 3. Quibus illuminatis, inferiora
vulgaria illuminare curabimus, gradatim descendentes ad illud quod unius solius
familie proprium est.
1. Sollicitantes iterum celeritatem ingenii nostri et ad
calamum frugi operis redeuntes, ante omnia confitemur latium vulgare illustre
tam prosayce quam metrice decere proferri. Sed quia ipsum prosaycantes ab
avientibus magis accipiunt et quia quod avietum est prosaycantibus permanere
videtur exemplar, et non e converso (que quendam videntur prebere primatum),
primo secundum quod metricum est ipsum carminemus, ordine pertractantes illo
quem in fine primi libri polluximus.
2. Queramus igitur prius, utrum omnes versificantes
vulgariter debeant illud uti. Et superficietenus videtur quod sic, quia omnis
qui versificatur suos versus exornare debet in quantum potest; quare, cum
nullum sit tam grandis exornationis quam vulgare illustre, videtur quod
quisquis versificator debeat ipsum uti. 3. Preterea: quod optimum est in genere
suo, si suis inferioribus misceatur, non solum nil derogare videtur eis, sed ea
meliorare videtur; quare si quis versificator, quanquam rude versificetur,
ipsum sue ruditati admisceat, non solum bene facit, sed ipsum sic facere
oportere videtur:multo magis opus est adiutorio illis qui pauca, quam qui multa
possunt. Et sic apparet quod omnibus versificantibus liceat ipsum uti.
4. Sed hoc falsissimum est; quia nec semper
excellentissime poetantes debent illud induere, sicut per inferius pertractata
perpendi poterit. 5. Exigit ergo istud sibi consimiles viros, quemadmodum alii
nostri mores et habitus; exigit enim magnificentia magna potentes, purpura
viros nobiles: sic et hoc excellentes ingenio et scientia querit, et alios
aspernatur, ut per inferiora patebit. 6. Nam quicquid nobis convenit, vel
gratia generis, vel speciei, vel individui convenit, ut sentire, ridere,
militare. Sed hoc non convenit nobis gratia generis, quia etiam brutis conveniret;
nec gratia speciei, quia cunctis hominibus esset conveniens, de quo nulla
questio est - nemo enim montaninis rusticana tractantibus hoc dicet esse
conveniens -; convenit ergo individui gratia. 7. Sed nichil individuo convenit
nisi per proprias dignitates, puta mercari, militare ac regere; quare si
convenientia respiciunt dignitates, hoc est dignos, et quidam digni, quidam
digniores, quidam dignissimi esse possunt, manifestum est quod bona dignis,
meliora dignioribus, optima dignissimis convenient. 8. Et cum loquela non
aliter sit necessarium instrumentum nostre conceptionis quam equus militis, et
optimis militibus optimi conveniant equi, ut dictum est, optimis conceptionibus
optima loquela conveniet. Sed optime conceptiones non possunt esse nisi ubi scientia
et ingenium est; ergo optima loquela non convenit nisi illis in quibus ingenium
et scientia est. Et sic non omnibus versificantibus optima loquela conveniet,
cum plerique sine scientia et ingenio versificentur, et per consequens nec
optimum vulgare. Quapropter, si non omnibus competit, non omnes ipsum debent
uti, quia inconvenienter agere nullus debet.
9. Et
ubi dicitur, quod quilibet suos versus exornare debet in quantum potest, verum
esse testamur; sed nec bovem epiphiatum nec balteatum suem dicemus ornatum,
immo potius deturpatum ridemus illum: est enim exornatio alicuius convenientis
additio.
10.
Ad illud ubi dicitur, quod superiora inferioribus admixta profectum adducunt,
dicimus verum esse quando cesset discretio: puta si aurum cum argento conflemus;
sed si discretio remanet, inferiora vilescunt: puta cum formose mulieres
deformibus admiscentur. Unde cum sententia versificantium semper verbis
discretive mixta remaneat, si non fuerit optima, optimo sociata vulgari non
melior sed deterior apparebit, quemadmodum turpis mulier si auro vel serico
vestiatur.
1.
Postquam non omnes versificantes, sed tantum excellentissimos illustre uti
vulgare debere astruximus, consequens est astruere, utrum omnia ipso tractanda
sint aut non; et si non omnia, que ipso digna sunt segregatim ostendere.
2.
Circa quod primo reperiendum est id quod intelligimus per illud quod dicimus
dignum. Et dicimus dignum esse quod dignitatem habet, sicut nobile quod
nobilitatem; et si cognito habituante habituatum cognoscitur in quantum
huiusmodi, cognita dignitate cognoscemus et dignum. 3. Est etenim dignitas
meritorum effectus sive terminus: ut, cum quis bene meruit, ad boni dignitatem
profectum esse dicimus, cum male vero, ad mali; puta bene militantem ad
victorie dignitatem, bene autem regentem ad regni, nec non mendacem ad ruboris
dignitatem, et latronem ad eam que est mortis. 4. Sed cum in bene merentibus
fiant comparationes, et in aliis etiam, ut quidam bene quidam melius quidam
optime, quidam male quidam peius quidam pessime mereantur, et huiusmodi
comparationes non fiant nisi per respectum ad terminum meritorum, quem
dignitatem dicimus (ut dictum est), manifestum est ut dignitates inter se
comparentur secundum magis et minus, ut quedam magne, quedam maiores, quedam
maxime sint; et per consequens aliquid dignum, aliquid dignius, aliquid
dignissimum esse constat. 5. Et cum comparatio dignitatum non fiat circa idem
obiectum, sed circa diversa, ut dignius dicamus quod maioribus, dignissimum
quod maximis dignum est (quia nichil eodem dignius esse potest), manifestum est
quod optima optimis secundum rerum exigentiam digna sunt. Unde cum hoc quod
dicimus illustre sit optimum aliorum vulgarium, consequens est ut sola optima
digna sint ipso tractari, que quidem tractandorum dignissima nuncupamus.
6. Nunc autem que sint ipsa venemur. Ad quorum evidentiam
sciendum est, quod sicut homo tripliciter spirituatus est, videlicet
vegetabili, animali et rationali, triplex iter perambulat. Nam secundum quod
vegetabile quid est, utile querit, in quo cum plantis comunicat; secundum quod
animale, delectabile, in quo cum brutis; secundum quod rationale, honestum
querit, in quo solus est, vel angelice sociatur [nature]. Propter hec tria
quicquid agimus, agere videmur. 7. Et quia in quolibet istorum quedam sunt
maiora, quedam maxima, secundum quod talia, que maxima sunt maxime pertractanda
videntur, et per consequens maximo vulgari.
8. Sed disserendum est que maxima sint. Et primo in eo
quod est utile: in quo, si callide consideremus intentum omnium querentium
utilitatem, nil aliud quam salutem inveniemus. Secundo in eo quod est
delectabile: in quo dicimus illud esse maxime delectabile quod per
pretiosissimum obiectum appetitus delectat: hoc autem venus est. Tertio in eo
quod est honestum: in quo nemo dubitat esse virtutem. Quare hec tria, salus
videlicet, venus et virtus, apparent esse illa magnalia que sint maxime
pertractanda, hoc est ea que maxime sunt ad ista, ut armorum probitas, amoris
accensio et directio voluntatis. 9. Circa que sola, si bene recolimus,
illustres viros invenimus vulgariter poetasse, scilicet Bertramum de Bornio
arma, Arnaldum Danielem amorem, Gerardum de Bornello rectitudinem; Cynum
Pistoriensem amorem, amicum eius rectitudinem. Bertramus etenim ait
Non posc mudar c'un cantar non exparja.
Arnaldus:
L'aura amara fa·l bruol brancuzclarzir.
Gerardus:
Per solaz reveillarche s'es trop endormitz.
Cynus:
Digno sono eo de morte.
Amicus
eius:
Doglia mi reca ne lo core ardire.
10.
Arma vero nullum latium adhuc invenio poetasse. Hiis proinde visis, que canenda
sint vulgari altissimo innotescunt.
1.
Nunc autem quo modo ea coartare debemus que tanto sunt digna vulgari, sollicite
vestigare conemur.
2.
Volentes igitur modum tradere quo ligari hec digna existant, primo dicimus esse
ad memoriam reducendum, quod vulgariter poetantes sua poemata multimode
protulerunt, quidam per cantiones, quidam per ballatas, quidam per sonitus,
quidam per alios inlegitimos et inregulares modos, ut inferius ostendetur. 3.
Horum autem modorum cantionum modum excellentissimum esse pensamus; quare si
excellentissima excellentissimis digna sunt, ut superius est probatum, illa que
excellentissimo sunt digna vulgari, modo excellentissimo digna sunt, et per
consequens in cantionibus pertractanda.
4. Quod autem modus cantionum sit talis ut dictum est,
pluribus potest rationibus indagari. Prima quidem quia, cum quicquid
versificamur sit cantio, sole cantiones hoc vocabulum sibi sortite sunt; quod
nunquam sine vetusta provisione processit. 5. Adhuc: quicquid per se ipsum
efficit illud ad quod factum est, nobilius esse videtur quam quod extrinseco
indiget: sed cantiones per se totum quod debent efficiunt, quod ballate non
faciunt: indigent enim plausoribus, ad quos edite sunt; ergo cantiones
nobiliores ballatis esse sequitur extimandas, et per consequens nobilissimum
aliorum esse modum illarum, cum nemo dubitet quin ballate sonitus nobilitate
excellant. 6. Preterea: illa videntur nobiliora esse que conditori suo magis
honoris afferunt: sed cantiones magis deferunt suis conditoribus quam ballate;
igitur nobiliores sunt, et per consequens modus earum nobilissimus aliorum. 7.
Preterea: que nobilissima sunt carissime conservantur: sed inter ea que cantata
sunt, cantiones carissime conservantur, ut constat visitantibus libros; ergo
cantiones nobilissime sunt, et per consequens modus earum nobilissimus est. 8.
Ad hec: in artificiatis illud est nobilissimum quod totam comprehendit artem:
cum igitur ea que cantantur artificiata existant, et in solis cantionibus ars
tota comprehendatur, cantiones nobilissime sunt, et sic modus earum
nobilissimus aliorum. Quod autem tota comprehendatur in cantionibus ars
cantandi poetice, in hoc palatur, quod quicquid artis reperitur in omnibus
aliis et in cantionibus reperitur; sed non convertitur hoc. 9. Signum autem
horum que dicimus promptum in conspectu habetur; nam quicquid de cacuminibus
illustrium capitum poetantium profluxit ad labia, in solis cantionibus
invenitur.
10.
Quare ad propositum patet quod ea que digna sunt vulgari altissimo in
cantionibus tractanda sunt.
1.
Quando quidem aporiavimus extricantes qui sint aulico digni vulgari et que, nec
non modum quem tanto dignamur honore ut solus altissimo vulgari conveniat,
antequam migremus ad alia, modum cantionum, quem casu magis quam arte multi
usurpare videntur, enucleemus; et qui hucusque casualiter est assumptus, illius
artis ergasterium reseremus, modum ballatarurn et sonituum ommictentes, quia
illum elucidare intendimus in quarto huius operis, cum de mediocri vulgari
tractabimus.
2.
Revisentes igitur ea que dicta sunt, recolimus nos eos qui vulgariter
versificantur plerunque vocasse poetas: quod procul dubio rationabiliter
eructare presumpsimus, quia prorsus poete sunt, si poesim recte consideremus;
que nichil aliud est quam fictio rethorica musicaque poita. 3. Differunt tamen
a magnis poetis, hoc est regularibus, quia magni sermone et arte regulari
poetati sunt, hii vero casu, ut dictum est. Idcirco accidit ut, quantum illos proximius imitemur, tantum rectius
poetemur. Unde nos doctrine operi intendentes, doctrinatas eorum poetrias
emulari oportet.
4. Ante omnia ergo dicimus unumquenque debere materie
pondus propriis humeris coequare, ne forte humerorum nimio gravata virtute in
cenum cespitare necesse sit: hoc est quod magister noster Oratius precipit, cum
in principio Poetrie 'Sumite materiam ...' dicit.
5.
Deinde in hiis que dicenda occurrunt debemus discretione potiri, utrum tragice,
sive comice, sive elegiace sint canenda. Per tragediam superiorem stilum
inducimus, per comediam inferiorem, per elegiam stilum intelligimus miserorum.
6. Si tragice canenda videntur, tunc assumendum est vulgare illustre, et per
consequens cantionem [oportet] ligare. Si vero comice, tunc quandoque mediocre
quandoque humile vulgare sumatur; et huius discretionem in quarto huius
reservamus ostendere. Si autem elegiace, solum humile oportet nos sumere.
7.
Sed ommittamus alios, et nunc, ut conveniens est, de stilo tragico
pertractemus. Stilo equidem tragico tunc uti
videmur, quando cum gravitate sententie tam superbia carminum quam
constructionis elatio et excellentia vocabulorum concordat. 8. Qua[re], si bene
recolimus summa summis esse digna iam fuisse probatum, et iste quem tragicum
appellamus summus videtur esse stilorum, et illa que summe canenda distinximus
isto solo sunt stilo canenda: videlicet salus, amor et virtus et que propter ea
concipimus, dum nullo accidente vilescant.
9. Caveat ergo quilibet et discernat ea que dicimus; et
quando hec tria pure cantare intendit, vel que ad ea directe ac pure secuntur,
prius Elicone potatus, tensis fidibus ad supremum, secure plectrum tum movere
incipiat. 10. Sed cautionem atque discretionem hanc accipere, sicut decet, hic
opus et labor est, quoniam nunquam sine strenuitate ingenii et artis
assiduitate scientiarumque habitu fieri potest. Et hii sunt quos poeta
Eneidorum sexto Dei dilectos et ab ardente virtute sublimatos ad ethera
deorumque filios vocat, quanquam figurate loquatur. 11. Et ideo confutetur
illorum stultitia qui, arte scientiaque immunes, de solo ingenio confidentes,
ad summa summe canenda prorumpunt; et a tanta presumptuositate desistant, et si
anseres natura vel desidia sunt, nolint astripetam aquilam imitari.
1. De gravitate sententiarum vel satis dixisse videmur
vel saltim totum quod operis est nostri: quapropter ad superbiam carminum
festinemus. 2. Circa quod sciendum quod predecessores nostri diversis
carminibus usi sunt in cantionibus suis, quod et moderni faciunt: sed nullum
adhuc invenimus in carmen sillabicando endecadem transcendisse, nec a
trisillabo descendisse. Et licet trisillabo carmine atque endecasillabo et
omnibus intermediis cantores latii usi sint, pentasillabum et eptasillabum et
endecasillabum in usu frequentiori habentur, et post hec trisillabum ante alia.
3. Quorum omnium endecasillabum videtur esse superbius, tam temporis
occupatione quam capacitate sententie, constructionis et vocabulorum; quorum
omnium specimen magis multiplicatur in illo, ut manifeste apparet: nam
ubicunque ponderosa multiplicantur, [multiplicatur] et pondus. 4. Et hoc omnes doctores perpendisse videntur, cantiones
illustres principiantes ab illo; ut Gerardus de Bornello:
Ara ausirez encabalitz cantarz
(quod carmen, licet decasillabum videatur, secundum rei
veritatem endecasillabum est: nam due consonantes extreme non sunt de sillaba
precedente, et licet propriam vocalem non habeant, virtutem sillabe non tamen
ammictunt; signum autem est quod rithimus ibi una vocali perficitur, quod esse
non posset nisi virtute alterius ibi subintellecte). Rex Navarre:
De fin'amor si vient sen et bonté,
(ubi, si consideretur accentus et eius causa,
endecasillabum esse constabit). Guido Guinizelli:
Al cor gentil repara sempre amore.
Iudex de Columpnis de Messana:
Amor, che lungiamente m'ài menato.
Renaldus de Aquino:
Per fino amore vo sì letamente.
Cynus
Pistoriensis:
Non spero che già mai per mia salute.
amicus
eius:
Amor, che movi tua vertù da cielo.
5. Et
licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut dignum est, videatur omnium
aliorum, si eptasillabi aliqualem societatem assumat, dummodo principatum
obtineat, clarius magisque sursum superbire videtur. Sed hoc ulterius elucidandum remaneat. 6. Et dicimus eptasillabum sequi illud quod maximum est in celebritate.
Post hoc pentasillabum et deinde trisillabum ordinamus. Neasillabum vero, quia
triplicatum trisillabum videbatur,vel nunquam in honore fuit vel propter
fastidium absolevit. 7. Parisillabis vero propter sui ruditatem non utimur nisi
raro: retinent enim naturam suorum numerorum, qui numeris imparibus quemadmodum
materia forme, subsistunt.
8. Et sic, recolligentes predicta, endecasillabum videtur
esse superbissimum carmen: et hoc est quod querebamus. Nunc autem restat
investigandum de constructionibus elatis et fastigiosis vocabulis; et demum,
fustibus torquibusque paratis, promissum fascem, hoc est cantionem, quo modo
viere quis debeat, instruemus.
1. Quia circa vulgare illustre nostra versatur intentio,
quod nobilissimum est aliorum, et ea que digna sunt illo cantari discrevimus,
que tria nobilissima sunt, ut superius est astructum, et modum cantionarium
selegimus illis, tanquam aliorum modorum summum, et, ut ipsum perfectius
edocere possimus, quedam iam preparavimus, stilum videlicet atque carmen, nunc
de constructione agamus.
2. Est enim sciendum quod constructionem vocamus
regulatam compaginem dictionum, ut Aristotiles phylosophatus est tempore
Alexandri. Sunt enim quinque hic dictiones compacte regulariter, et unam
faciunt constructionem. 3. Circa hanc quidem prius considerandum est quod
constructionum alia congrua est, alia vero incongrua. Et quia, si primordium
bene discretionis nostre recolimus, sola suprema venamur, nullum in nostra
venatione locum habet incongrua, quia nec inferiorem gradum bonitatis
promeruit. Pudeat ergo, pudeat ydiotas tantum audere deinceps ut ad cantiones
prorumpant: quos non aliter deridemus quam cecum de coloribus distinguentem.
Est ut videtur congrua quam sectamur.
4. Sed non minoris difficultatis accedit discretio
priusquam quam querimus actingamus, videlicet urbanitate plenissimam. Sunt
etenim gradus constructionum quamplures: videlicet insipidus, qui est rudium,
ut Petrus amat multum dominam Bertam. 5. Est et pure sapidus, qui est
rigidorum scolarium vel magistrorum, ut Piget me cunctis pietate maiorem,
quicunque in exilio tabescentes patriam tantum sompniando revisunt; est et
sapidus et venustus, qui est quorundam superficietenus rethoricam aurientium,
ut Laudabilis discretio marchionis Estensis, et sua magnificentia preparata,
cunctis illum facit esse dilectum; est et sapidus et venustus etiam et
excelsus, qui est dictatorum illustrium, ut Eiecta maxima parte florum de
sinu tuo, Florentia, nequicquam Trinacriam Totila secundus adivit. 6. Hunc
gradum constructionis excellentissimum nominamus, et hic est quem querimus cum
suprema venemur, ut dictum est.
Hoc solum illustres cantiones inveniuntur contexte, ut
Gerardus:
Si per mon Sobretots non fos.
Folquetus de Marsilia:
Tan m'abellis l'amoros pensamen.
Arnaldus Danielis:
Sols sui che sai lo sobraffan chem sorz.
Namericus de Belnui:
Nuls hom non pot complir addrechamen.
Namericus de Peculiano:
Si com l'arbres che per sobrecarcar.
Rex Navarre:
Ire d'amor que en mon cor repaire.
Iudex de Messana:
Anchor che l'aigua per lo foco lassi.
Guido
GuinizeIli:
Tegno de folle 'mpresa a lo ver dire.
Guido
Cavalcanti:
Poi che de doglia cor conven ch'io porti.
Cynus
de Pistorio:
Avegna che io aggia più per tempo.
Amicus
eius:
Amor che ne la mente mi ragiona.
7.
Nec mireris, lector, de tot reductis autoribus ad memoriam: non enim hanc quam
supremam vocamus constructionem nisi per huiusmodi exempla possumus indicare.
Et fortassis utilissimum foret ad illam habituandam regulatos vidisse poetas,
Virgilium videlicet, Ovidium Metamorfoseos, Statium atque Lucanum, nec non
alios qui usi sunt altissimas prosas, ut Titum Livium, Plinium, Frontinum,
Paulum Orosium, et multos alios quos amica sollicitudo nos visitare invitat. 8.
Subsistant igitur ignorantie sectatores Guictonem Aretinum et quosdam alios
extollentes, nunquam in vocabulis atque constructione plebescere desuetos.
1.
Grandiosa modo vocabula sub prelato stilo digna consistere, successiva nostre
progressionis presentia lucidari expostulat.
2.
Testamur proinde incipientes non minimum opus esse rationis discretionem
vocabulorum habere, quoniam perplures eorum maneries inveniri posse videmus. Nam vocabulorum quedam puerilia, quedam muliebria, quedam
virilia; et horum quedam silvestria, quedam urbana; et eorum que urbana
vocamus, quedam pexa et lubrica, quedam yrsuta et reburra sentimus. Inter que
quidem, pexa atque yrsuta sunt illa que vocamus grandiosa, lubrica vero et
reburra vocamus illa que in superfluum sonant; quemadmodum in magnis operibus
quedam magnanimitatis sunt opera, quedam fumi: ubi, licet in superficie quidam
consideretur ascensus, ex quo limitata virtutis linea prevaricatur, bone
rationi non ascensus sed per altera declivia ruina constabit.
3. Intuearis ergo, lector, actente quantum ad exaceranda
egregia verba te cribrare oportet: nam si vulgare illustre consideres, quo
tragici debent uti poete vulgares, ut superius dictum est, quos informare
intendimus, sola vocabula nobilissima in cribro tuo residere curabis. 4. In
quorum numero nec puerilia propter sui simplicitatem, ut mamma et babbo,
mate et pate, nec muliebria propter sui mollitiem, ut dolciada
et placevole, nec silvestria propter austeritatem, ut greggia et cetra,
nec urbana lubrica et reburra, ut femina et corpo, ullo modo
poteris conlocare. Sola etenim pexa yrsutaque urbana tibi restare videbis, que
nobilissima sunt et membra vulgaris illustris. 5. Et pexa vocamus illa que,
trisillaba vel vicinissima trisillabitati, sine aspiratione, sine accentu acuto
vel circumflexo, sine z vel x duplicibus, sine duarum liquidarum
geminatione vel positione immediate post mutam, dolata quasi, loquentem cum
quadam suavitate relinquunt: ut amore, donna, disio, virtute, donare,
letitia, salute, securtate, defesa.
6. Yrsuta quoque dicimus omnia, preter hec, que vel
necessaria vel ornativa videntur vulgaris illustris. Et necessaria quidem
appellamus que campsare non possumus, ut quedam monosillaba, ut si, no, me,
te, sé, à, è, i', ò, u', interiectiones et alia multa. Ornativa vero
dicimus omnia polisillaba que, mixta cum pexis, pulcram faciunt armoniam
compaginis, quamvis asperitatem habeant aspirationis et accentus et duplicium
et liquidarum et prolixitatis: ut terra, honore, speranza,
gravitate, alleviato, impossibilità, impossibilitate,
benaventuratissimo, inanimatissimamente, disaventuratissimamente,
sovramagnificentissimamente, quod endecasillabum est. Posset adhuc
inveniri plurium sillabarum vocabulum sive verbum, sed quia capacitatem omnium
nostrorum carminum superexcedit, rationi presenti non videtur obnoxium, sicut
est illud honorificabilitudinitate, quod duodena perficitur sillaba in
vulgari et in gramatica tredena perficitur in duobus obliquis.
7. Quomodo autem pexis yrsuta huiusmodi sint armonizanda
per metra, inferius instruendum relinquimus. Et que iam dicta sunt de
fastigiositate vocabulorum ingenue discretioni sufficiant.
1. Preparatis fustibus torquibusque ad fascem, nunc
fasciandi tempus incumbit. Sed quia cuiuslibet operis cognitio precedere debet
operationem, velut signum ante ammissionem sagipte vel iaculi, primo et
principaliter qui sit iste fascis quem fasciare intendimus videamus.
2.
Fascis iste igitur, si bene comminiscimur omnia prelibata, cantio est. Quapropter quid sit cantio videamus, et quid intelligimus
cum dicimus cantionem. 3. Est enim cantio,
secundum verum nominis significatum, ipse canendi actus vel passio, sicut
lectio passio vel actus legendi. Sed divaricemus
quod dictum est, utrum videlicet hec sit cantio prout est actus, vel prout est
passio. 4. Et circa hoc considerandum est quod cantio dupliciter accipi potest:
uno modo secundum quod fabricatur ab autore suo, et sic est actio - et secundum
istum modum Virgilius primo Eneidorum dicit Arma virumque cano -; alio
modo secundum quod fabricata profertur vel ab autore vel ab alio quicunque sit,
sive cum soni modulatione proferatur, sive non: et sic est passio. Nam tunc
agitur; modo vero agere videtur in alium, et sic tunc alicuius actio, modo
quoque passio alicuius videtur. Et quia prius agitur ipsa quam agat, magis,
immo prorsus denominari videtur ab eo quod agitur, et est actio alicuius, quam ab
eo quod agit in alios. Signum autem huius est quod nunquam dicimus 'Hec est
cantio Petri' eo quod ipsam proferat, sed eo quod fabricaverit illam.
5. Preterea disserendum est utrum cantio dicatur
fabricatio verborum armonizatorum, vel ipsa modulatio. Ad quod dicimus, quod
nunquam modulatio dicitur cantio, sed sonus, vel tonus, vel nota, vel melos.
Nullus enim tibicen, vel organista, vel cytharedus melodiam suam cantionem
vocat, nisi in quantum nupta est alicui cantioni; sed armonizantes verba opera
sua cantiones vocant, et etiam talia verba in cartulis absque prolatore
iacentia cantiones vocamus. 6. Et ideo cantio nichil aliud esse videtur quam
actio completa dicentis verba modulationi armonizata: quapropter tam cantiones
quas nunc tractamus, quam ballatas et sonitus et omnia cuiuscunque modi verba
sunt armonizata vuigariter et regulariter, cantiones esse dicemus. 7. Sed quia
sola vulgaria ventilamus, regulata linquentes, dicimus vulgarium poematum unum
esse suppremum, quod per superexcellentiam cantionem vocamus: quod autem
suppremum quid sit cantio, in tertio huius libri capitulo est probatum. Et
quoniam quod diffinitum est pluribus generale videtur, resumentes diffinitum
iam generale vocabulum per quasdam differentias solum quod petimus
distinguamus. 8. Dicimus ergo quod cantio, in quantum per superexcellentiam
dicitur, ut et nos querimus, est equalium stantiarum sine responsorio ad unam
sententiam tragica coniugatio, ut nos ostendimus cum dicimus
Donne
che avete intelletto d'amore.
Quod
autem dicimus 'tragica coniugatio' est quia, cum comice fiat hec coniugatio,
cantilenam vocamus per diminutionem: de qua in quarto huius tractare
intendimus.
9. Et sic patet quid cantio sit, et prout accipitur
generaliter et prout per superexcellentiam vocamus eam. Satis etiam patere
videtur quid intelligimus cum cantionem vocamus, et per consequens quid sit
ille fascis quem ligare molimur.
1. Quia, ut dictum est, cantio est coniugatio stantiarum,
ignorato quid sit stantia necesse est cantionem ignorare: nam ex diffinientium
cognitione diffiniti resultat cognitio; et ideo consequenter de stantia est
agendum, ut scilicet investigemus quid ipsa sit et quid per eam intelligere
volumus.
2. Et circa hoc sciendum est quod hoc vocabulum per
solius artis respectum inventum est, videlicet ut in quo tota cantionis ars
esset contenta, illud diceretur stantia, hoc est mansio capax sive receptaculum
totius artis. Nam quemadmodum cantio est gremium totius sententie, sic stantia
totam artem ingremiat; nec licet aliquid artis sequentibus arrogare, sed solam
artem antecedentis induere. 3. Per quod patet quod ipsa de qua loquimur erit
congregatio sive compages omnium eorum que cantio sumit ab arte: quibus
divaricatis, quam querimus descriptio innotescet.
4.Tota igitur, scilicet ars cantionis, circa tria videtur
consistere: primo circa cantus divisionem, secundo circa partium habitudinem,
tertio circa numerum carminum et sillabarum. 5. De rithimo vero mentionem non
facimus, quia de propria cantionis arte non est. Licet enim in qualibet stantia
rithimos innovare et eosdem reiterare ad libitum: quod, si de propria cantionis
arte rithimus esset, minime liceret: quod dictum est. Si quid autem rithimi
servare interest huius quod est ars, illud comprehenditur ibi cum dicimus
'partium habitudinem'.
6. Quare sic colligere possumus ex predictis
diffinientes, et dicere stantiam esse sub certo cantu et habitudine limitatam
carminum et sillabarum compagem. Quare sic colligere possumus ex predictis
diffinientes, et dicere stantiam esse sub certo cantu et habitudine limitatam
carminum et sillabarum compagem.
1. Scientes quia rationale animal homo est et quia
sensibilis anima et corpus est animal, et ignorantes de hac anima quid ea sit,
vel de ipso corpore, perfectam hominis cognitionem habere non possumus: quia
cognitionis perfectio uniuscuiusque terminatur ad ultima elementa, sicut
magister sapientum in principio Physicorum testatur. Igitur ad habendam
cantionis cognitionem quam inhiamus, nunc diffinientia suum diffiniens sub
compendio ventilemus, et primo de cantu, deinde de habitudine, et postmodum de
carminibus et sillabis percontemur.
2. Dicimus ergo quod omnis stantia ad quandam odam
recipiendam armonizata est. Sed in modis diversificari videntur. Quia
quedam sunt sub una oda continua usque ad ultimum progressive, hoc est sine
iteratione modulationis cuiusquam et sine diesi - diesim dicimus deductionem
vergentem de una oda in aliam (hanc voltam vocamus, cum vulgus alloquimur) -;
et huiusmodi stantia usus est fere in omnibus cantionibus suis Arnaldus
Danielis, et nos eum secuti sumus cum diximus
Al poco giorno e al gran cerchio d'ombra.
3.
Quedam vero sunt diesim patientes: et diesis esse non potest, secundum quod eam
appellamus, nisi reiteratio unius ode fiat, vel ante diesim, vel post, vel
undique. 4. Si ante diesim repetitio fiat, stantiam dicimus habere pedes; et
duos habere decet, licet quandoque tres fiant, rarissime tamen. Si repetitio
fiat post diesim, tunc dicimus stantiam habere versus. Si ante non fiat
repetitio, stantiam dicimus habere frontem. Si post non fiat, dicimus habere
sirma, sive caudam.
5.
Vide igitur, lector, quanta licentia data sit cantiones poetantibus, et
considera cuius rei causa tam largum arbitrium usus sibi asciverit; et si recto
calle ratio te duxerit, videbis auctoritatis dignitate sola quod dicimus esse
concessum.
6.
Satis hinc innotescere potest quomodo cantionis ars circa cantus divisionem
consistat; et ideo ad habitudinem procedamus.
1.
Videtur nobis hec quam habitudinem dicimus maxima pars eius quod artis est; hec
etenim circa cantus divisionem atque contextum carminum et rithimorum
relationem consistit; quapropter diligentissime videtur esse tractanda.
2. Incipientes igitur dicimus quod frons cum versibus,
pedes cum cauda vel sirmate, nec non pedes cum versibus, in stantia se
diversimode habere possunt. 3. Nam quandoque
frons versus excedit in sillabis et carminibus, vel excedere potest; et dicimus
'potest' quoniam habitudinem hanc adhuc non vidimus. 4. Quandoque in carminibus
excedere et in sillabis superari potest, ut si frons esset pentametra et
quilibet versus esset dimeter, et metra frontis eptasillaba et versus
endecasillaba essent. 5. Quandoque versus frontem superant sillabis et
carminibus, ut in illa quam dicimus,
Tragemi de la mente Amor la stiva.
fuit
hec tetrametra frons, tribus endecasillabis et uno eptasillabo contexta; non
etenim potuit in pedes dividi, cum equalitas carminum et sillabarum requiratur
in pedibus inter se, et etiam in versibus inter se. 6. Et quemadmodum dicimus de fronte, dicimus et de versibus. Possent etenim
versus frontem superare carminibus, et sillabis superari, puta si versus duo
essent et uterque trimeter, et eptasillaba metra, et frons esset pentametra,
duobus endecasillabis et tribus eptasillabis contexta.
7. Quandoque vero pedes caudam superant carminibus et
sillabis, ut in illa quam diximus
Amor, che movi tua virtù da cielo.
8.
Quandoque pedes a sirmate superantur in toto, ut in illa quam diximus
Donna pietosa e di novella etate.
9. Et
quemadmodum diximus frontem posse superare carminibus, sillabis superatam (et e
converso), sic de sirmate dicimus.
10.
Pedes quoque versus in numero superant et superantur ab hiis: possunt enim esse
in stantia tres pedes et duo versus, et tres versus et duo pedes; nec hoc
numero limitamur, quin liceat plures etpedes et versus simul contexere. 11. Et
quemadmodum de victoria carminum et sillabarum diximus inter alia, nunc etiam
inter pedes et versus dicimus; nam eodem modo vinci et vincere possunt.
12. Nec pretermictendum est quod nos e contrario
regulatis poetis pedes accipimus, quia illi carmen ex pedibus, nos vero ex
carminibus pedem constare dicimus, ut satis evidenter apparet. 13. Nec etiam
pretermictendum est quin iterum asseramus pedes ab invicem necessario carminum
et sillabarum equalitatem et habitudinem accipere, quia non aliter cantus
repetitio fieri posset. Hoc idem in versibus esse servandum astruimus.
1. Est etiam, ut superius dictum est, habitudo quedam
quam carmina contexendo considerare debemus: et ideo rationem faciamus de illa,
repetentes proinde que superius de carminibus diximus.
2. In usu nostro maxime tria carmina frequentando
prerogativam habere videntur, endecasillabum scilicet, eptasillabum et
pentasillabum; que trisillabum ante alia sequi astruximus. 3. Horum prorsus,
cum tragice poetari conamur, endecasillabum propter quandam excellentiam in
contextu vincendi privilegium promeretur. Nam quedam stantia est que solis
endecasillabis gaudet esse contexta, ut illa Guidonis de Florentia
Donna me prega, perch'io volgl[i]o dire;
et etiam nos dicimus
Donne ch'avete intelletto d'amore.
Hoc
etiam Yspani usi sunt - et dico Yspanos qui poetati sunt in vulgari oc:
Namericus de Belnui,
Nuls hom non pot complir adrechamen.
4.Quedam est in qua tantum eptasillabum intexitur unum:
et hoc esse non potest nisi ubi frons est vel cauda, quoniam, ut dictum est, in
pedibus atque versibus actenditur equalitas carminum et sillabarum. 5. Propter
quod etiam nec numerus impar carminum potest esse ubi frons vel cauda non est;
sed ubi hec sunt, vel altera sola, pari et impari numero in carminibus licet
uti ad libitum. 6. Et sicut quedam stantia est uno solo eptasillabo conformata,
sic duobus, tribus, quatuor, quinque videtur posse contexi, dummodo intragico
vincat endecasillabum et principiet. Verumtamen quosdam ab eptasillabo tragice
principiasse invenimus, videlicet [Guidonem Guinizelli], Guidonem de
Ghisileriis et Fabrutium Bononienses:
Di fermo sofferire,
et
Donna, lo fermo core,
et
Lo meo lontano gire;
et quosdam alios. Sed si ad eorum sensum subtiliter
intrare velimus, non sine quodam elegie umbraculo hec tragedia processisse
videbitur. 7. De pentasillabo quoque non sic concedimus: in dictamine magno
sufficit enim unicum pentasillabum in tota stantia conseri, vel duo ad plus [in
pedibus]; et dico 'pedibus' propter necessitatem qua pedibus, versibusque,
cantatur. 8. Minime autem trisillabum in tragico videtur esse sumendum per se
subsistens: et dico 'per se subsistens' quia per quandam rithimorum
repercussionem frequenter videtur assumptum, sicut inveniri potest in illa
Guidonis Florentini,
Donna me prega,
et in illa quam diximus,
Poscia ch'Amor del tutto m'ha lasciato.
Nec
per se ibi carmen est omnino, sed pars endecasillabi tantum, ad rithimum
precedentis carminis velut eco respondens.
9.
Hoc etiam precipue actendendum est circa carminum habitudinem, quod, si
eptasillabum interseratur in primo pede, quem situm accipit ibi, eundem resumat
in altero: puta, si pes trimeter primum et ultimum carmen endecasillabum habet
et medium, hoc est secundum, eptasillabum, [et pes alter habeat secundum
eptasillabum] et extrema endecasillaba: non aliter ingeminatio cantus fieri
posset, ad quam pedes fiunt, ut dictum est; et per consequens pedes esse non
possent. 10. Et quemadmodum de pedibus, dicimus et de versibus: in nullo enim
pedes et versus differre videmus nisi in situ, quia hii ante, hii post diesim
stantie nominantur. Et etiam quemadmodum de trimetro pede, et de omnibus aliis
servandum esse asserimus; et sicut de uno eptasillabo, sic de pluribus et de
pentasillabo et omni alio dicimus.
Satis
hinc, lector, elicere sufficienter potes [qua] qualit[ate] tibi carminum
habituanda sit stantia habitudinem[que] circa carmina consideranda[m] videre.
1.
Rithimorum quoque relationi vacemus, nichil de rithimo secundum se modo
tractantes; proprium enim eorum tractatum in posterum prorogamus, cum de
mediocri poemate intendemus.
2 In
principio igitur huius capituli quedam resecanda videntur. Unum est stantia
sine rithimo, in qua nulla rithimorum habitudo actenditur; et huiusmodi
stantiis usus est Arnaldus Danielis frequentissime, velut ibi:
Sem fos Amor de joi donar;
et nos dicimus
Al poco giorno.
Aliud est stantia cuius omnia carmina eundem rithimum
reddunt, in qua superfluum esse constat habitudinem querere. Sic proinde restat
circa rithimos mixtos debere insisti.
3. Et primo sciendum est quod in hoc amplissimam sibi
licentiam fere omnes assumunt, et ex hoc maxime totius armonie dulcedo
intenditur. 4. Sunt etenim quidam qui non omnes quandoque desinentias carminum
rithimantur in eadem stantia, sed easdem repetunt sive rithimantur in aliis,
sicut fuit Gottus Mantuanus, qui suas multas et bonas cantiones nobis oretenus
intimavit. Hic semper in stantia unum carmen incomitatum texebat, quod clavem
vocabat; et sicut de uno licet, licet etiam de duobus, et forte de pluribus.
5. Quidam alii sunt, et fere omnes cantionum inventores,
qui nullum in stantia carmen incomitatum relinquunt quin sibi rithimi
concrepantiam reddant, vel unius vel plurium. 6. Et quidam diversos faciunt
esse rithimos eorum que post diesim carmina sunt a rithimis eorum que sunt
ante; quidam vero non sic, sed desinentias anterioris stantie inter postera
carmina referentes intexunt. Sepissime tamen hoc fit in desinentia primi
posteriorum, quam plerique rithimantur ei que est priorum posterioris; quod non
aliud esse videtur quam quedam ipsius stantie. concatenatio pulcra. 7. De
rithimorum quoque habitudine, prout sunt in fronte vel in cauda, videtur omnis
optata licentia concedenda; pulcerrime tamen se habent ultimorum carminum
desinentie si cum rithimo in silentium cadant.
8. In pedibus vero cavendum est; et habitudinem quandam
servatam esse invenimus. Et, discretionem facientes, dicimus quod pes vel pari
vel impari metro completur; et utrobique comitata et incomitata desinentia esse
potest; nam in pari metro nemo dubitat; in alio vero, si quis dubius est,
recordetur ea que diximus in preinmediato capitulo de trisillabo, quando pars
existens endecasillabi velut eco respondet. 9. Et si in altero pedum exsortem
rithimi desinentiam esse contingat, omnimode in altero sibi instauratio fiat.
Si vero quelibet desinentia in altero pede rithimi consortium habeat, in altero
prout libet referre vel innovare desinentias licet, vel totaliter vel in parte,
dumtaxat precedentium ordo servetur in totum; puta, si extreme desinentie
trimetri, hoc est prima et ultima, concrepabunt in primo pede, sic secundi
extremas desinentias convenit concrepare; et qualem se in primo media videt,
comitatam quidem vel incomitatam, talis in secundo resurgat; et sic de aliis
pedibus est servandum. 10. In versibus quoque fere semper hac lege perfruimur;
et 'fere' dicimus quia propter concatenationem prenotatam et combinationem
desinentiarum ultimarum quandoque ordinem iam dictum perverti contingit.
11.
Preterea nobis bene convenire videtur ut que cavenda sunt circa rithimos huic
appendamus capitulo, cum in isto libro nichil ulterius de rithimorum doctrina
tangere intendamus. 12. Tria ergo sunt que circa rithimorum positionem potiri
dedecet aulice poetantem: nimia scilicet eiusdem rithimi repercussio, nisi
forte novum aliquid atque intentatum artis hoc sibi preroget; ut nascentis
militie dies, qui cum nulla prerogativa suam indignatur preferire dietam: hoc
etenim nos tacere nisi sumus ibi,
Amor, tu vedi ben che questa donna;
secundum
vero est ipsa inutilis equivocatio, que semper sententie quicquam derogare
videtur; et tertium est rithimorum asperitas, nisi forte sit lenitati permixta:
nam lenium asperorumque rithimorum mixtura ipsa tragedia nitescit.
13.Et hec de arte, prout habitudinem respicit, tanta
sufficiant.
1. Ex quo duo que sunt artis in cantione satis
[sufficienter] tractavimus, nunc de tertio videtur esse tractandum, videlicet
de numero carminum et sillabarum. Et primo secundum
totam stantiam videre oportet aliquid; deinde secundum partes eius videbimus.
2.
Nostra igitur primo refert discretionem facere inter ea que canenda occurrunt,
quia quedam stantie prolixitatem videntur appetere, quedam non. Nam cum ea que
dicimus cuncta vel circa dextrum aliquid vel sinistrum canamus - ut quandoque
persuasorie quandoque dissuasorie, quandoque gratulanter quandoque yronice,
quandoque laudabiliter quandoque contemptive canere contingit -, que circa
sinistra sunt verba semper ad extremum festinent, et alia decenti prolixitate
passim veniant ad extremum ...