MONARCHIA
Omnium hominum
quos ad amorem veritatis natura superior impressit hoc maxime interesse
videtur: ut, quemadmodum de labore antiquorum ditati sunt, ita et ipsi posteris
prolaborent, quatenus ab eis posteritas habeat quo ditetur. Longe nanque ab
offitio se esse non dubitet qui, publicis documentis imbutus, ad rem publicam
aliquid afferre non curat, non enim est lignum quod secus decursus aquarum
fructificat in tempore suo, sed potius perniciosa vorago semper ingurgitans et
nunquam ingurgitata refundens. Hec igitur sepe mecum recogitans, ne de infossi
talenti cuIpa quandoque redarguar, publice utilitati non modo turgescere,
quinymo fructificare desidero, et intemptatas ab aliis ostendere veritates. Nam
quem fructum ille qui theorema quoddam Euclidis iterum demonstraret? qui ab
Aristotile felicitatem ostensam reostendere conaretur? qui senectutem a
Cicerone defensam resummeret defensandam? Nullum quippe, sed fastidium potius
illa superfluitas tediosa prestaret. Cumque, inter alias veritates occultas et
utiles, temporalis Monarchie notitia utilissima sit et maxime latens et,
propter non se habere inmediate ad lucrum, ab omnibus intemptata, in proposito
est hanc de suis enucleare latibulis, tum ut utiliter mundo pervigilem, tum
etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam adipiscar. Arduum
quidem opus et ultra vires aggredior, non tam de propria virtute confidens,
quam de lumine Largitoris illius "qui dat omnibus affluenter et non
improperat ".
Primum quidem igitur videndum quid est quod 'temporalis
Monarchia' dicitur, typo ut dicam et secundum intentionem. Est ergo temporalis
Monarchia, quam dicunt 'Imperium', unicus principatus et super omnes in tempore
vel in hiis et super hiis que tempore mensurantur. Maxime autem de hac tria
dubitata queruntur: primo nanque dubitatur et queritur an ad bene esse mundi
necessaria sit; secundo an romanus populus de iure Monarche offitium sibi
asciverit; et tertio an auctoritas Monarche dependeat a Deo inmediate vel ab
alio, Dei ministro seu vicario. Verum, quia omnis veritas que non est
principium ex veritate alicuius principii fit manifesta, necesse est in
qualibet inquisitione habere notitiam de principio, in quod analetice
recurratur pro certitudine omnium propositionum que inferius assummuntur. Et
quia presens tractatus est inquisitio quedam, ante omnia de principio
scruptandum esse videtur in cuius virtute inferiora consistant. Est ergo
sciendum quod quedam sunt que, nostre potestati minime subiacentia, speculari
tantummodo possumus, operari autem non: velut mathematica, physica et divina;
quedam vero sunt que, nostre potestati subiacentia, non solum speculari sed
etiam operari possumus: et in hiis non operatio propter speculationem, sed hec
propter illam assummitur, quoniam in talibus operatio finis. Cum ergo materia
presens politica sit, ymo fons atque principium rectarum politiarum, et omne
politicum nostre potestati subiaceat, manifestum est quod materia presens non
ad speculationem per prius, sed ad operationem ordinatur. Rursus cum in
operabilibus principium et causa oinnium sit ultimus finis - movet enim primo
agentem -, consequens est ut omnis ratio eorum que sunt ad finem ab ipso fine
summatur. Nam alia erit ratio incidendi lignum propter domum
constituendam, et alia propter navim. Illud igitur, siquid est, quod est finis
universalis civilitatis humani generis, erit hic principium per quod omnia que
inferius probanda sunt erunt manifesta sufficienter: esse autem finem huius
civilitatis et illius, et non esse unum omnium finem arbitrari stultum est.
Nunc autem videndum est quid sit finis totius humane
civilitatis: quo viso, plus quam dimidium laboris erit transactum, iuxta
Phylosophum ad Nicomacum . Et ad evidentiam eius quod queritur advertendum
quod, quemadmodum est finis aliquis ad quem natura producit pollicem, et alius
ab hoc ad quem manum totam, et rursus alius ab utroque ad quem brachium,
aliusque ab omnibus ad quem totum hominem; sic alius est finis ad quem
singularem hominem, alius ad quem ordinat domesticam cornunitatem, alius ad
quem viciniam, et alius ad quem civitatem, et alius ad quem regnum, et denique
optimus ad quem universaliter genus humanum Deus ecternus arte sua, que natura
est, in esse producit. Et hoc queritur hic tanquam principium inquisitionis directivum.
Propter quod sciendum primo quod Deus et natura nil otiosum facit, sed quicquid
prodit in esse est ad aliquam operationem. Non enim essentia ulla creata
ultimus finis est in intentione creantis, in quantum creans, sed propria
essentie operatio: unde est quod non operatio propria propter essentiam, sed
hec propter illam habet ut sit Est ergo aliqua propria operatio humane
universitatis, ad quam ipsa universitas hominum in tanta multitudine ordinatur;
ad quam quidem operationem nec homo unus, nec domus una, nec una vicinia, nec
una civitas, nec regnum particulare pertingere potest. Que autem sit illa,
manifestum fiet si ultimum de potentia totius humanitatis appareat. Dico ergo
quod nulla vis a pluribus spetie diversis participata ultimum est de potentia
alicuius illorum; quia, cum illud quod est ultimum tale sit constitutivum
spetiei, sequeretur quod una essentia pluribus spetiebus esset specificata:
quod est inpossibile. Non est ergo vis ultima in homine ipsum esse simpliciter
sumptum, quia etiam sic sumptum ab elementis participatur; nec esse
complexionatum, quia hoc reperitur in mineralibus; nec esse animatum, quia sic
etiam in plantis; nec esse apprehensivum, quia sic etiam participatur a brutis;
sed esse apprehensivum per intellectum possibilem: quod quidem esse nulli ab
homine alii competit vel supra vel infra. Nam, etsi alie sunt essentie
intellectum participantes, non tamen intellectus earum est possibilis ut
hominis, quia essentie tales speties quedam sunt intellectuales et non aliud,
et earum esse nichil est aliud quam intelligere quod est quod sunt; quod est
sine interpolatione, aliter sempiterne non essent. Patet igitur quod ultimum de
potentia ipsius humanitatis est potentia sive virtus intellectiva. Et quia
potentia ista per unum hominem seu per aliquam particularium comunitatum
superius distinctarum tota simul in actum reduci non potest, necesse est
multitudinem esse in humano genere, per quam quidem tota potentia hec actuetur;
sicut necesse est multitudinem rerum generabilium ut potentia tota materie
prime semper sub actu sit: aliter esset dare potentiam separatam, quod est
inpossibile. Et huic sententie concordat Averrois in comento super
hiis que De anima . Potentia etiam intellectiva, de qua loquor, non solum est
ad formas universales aut speties sed etiam per quandam extensionem ad
particulares: unde solet dici quod intellectus speculativus extensione fit
practicus, cuius finis est agere atque facere. Quod dico propter agibilia, que
politica prudentia regulantur, et propter factibilia, que regulantur arte: que
omnia speculationi ancillantur tanquam optimo ad quod humanum genus Prima
Bonitss in esse produxit; ex quo iam innotescit illud Politice : intellectu,
sciIicet, vigentes aliis naturaliter principari.
Satis igitur declaratum est quod proprium opus humani
generis totaliter accepti est actuare semper totam potentiam intellectus
possibilis, per prius ad speculandum et secundario propter hoc ad operandum per
suam extensionem. Et quia quemadmodum est in parte sic est in toto, et in homine
particulari contingit quod sedendo et quiescendo prudentia et sapientia ipse
perficitur, patet quod genus humanum in quiete sive tranquillitate pacis ad
proprium suum opus, quod fere divinum est iuxta illud "Minuisti eum
paulominus ab angelis" liberrime atque facillime se habet. Unde manifestum
est quod pax universalis est optimum eorum que ad nostram beatitudinem
ordinantur Hinc est quod pastoribus de sursum sonuit non divitie, non
voluptates, non honores non longitudo vite, non sanitas, non robur non pulcritudo,
sed pax; inquit enim celestis militia: "Gloria in altissimis Deo, et in
terra pax hominibus bone voluntatis ". Hinc etiam a Pax vobis " Salus
hominum salutabat; decebat enim summum Salvatorem summan salutationem
exprimere: quem quidem morem servare voluerunt discipuli eius et Paulus in
salutationibus suis, ut omnibus manifestum esse potest. Ex hiis ergo que
declarata sunt patet per quod melius, ymo per quod optime genus humanum
pertingit ad opus proprium; et per consequens visum est propinquissimum medium
per quod itur in illud ad quod, velut in ultimum finem, omnia nostra opera
ordinantur, quia est pax universalis, que pro principio rationum subsequentium
supponatur. Quod erat necessarium, ut dictum fuit, velut signum prefixum in
quod quicquid probandum est resolvatur tanquam in manifestissimam veritatem.
Resummens igitur quod a principio dicebatur, tria maxime
dubitantur et dubitata queruntur circa Monarchiam temporalem que comuniori
vocabulo nuncupatur 'Imperium'; et de hiis, ut predictum est propositum est sub
assignato principio inquisitionem facere secundum iam tactum ordinem. Itaque
prima questio sit: utrum ad bene esse mundi Monarchia temporalis necessaria
sit. Hoc equidem, nulla vi rationis vel auctoritatis obstante, potissimis et
patentissimis argumentis ostendi potest, quorum primum ab autoritate Phylosophi
assummatur de suis Politicis . Asserit enim ibi venerabilis eius autoritas
quod, quando aliqua plura ordinantur ad unum, oportet unum eorum regulare seu
regere, alia vero regulari seu regi; quod quidem non solum gloriosum nomen
autoris facit esse credendum, sed ratio inductiva. Si enim consideremus unum
hominem, hoc in eo contingere videbimus, quia, cum omnes vires eius ordinentur
ad felicitatem, vis ipsa intellectualis est regulatrix et rectrix omnium
aliarum: aliter ad felicitatem pervenire non potest. Si consideremus unam
domum, cuius finis est domesticos ad bene vivere preparare, unum oportet esse
qui regulet et regat, quem dicunt patremfamilias, vel eius locumtenentem, iuxta
dicentem Phylosophum: "Omnis domus regitur a senissimo"; et huius ut
ait Hometus, est regulare omnes et leges imponere aliis. Propter quod
proverbialiter dicitur illa maledictio: "Parem habeas in domo ". Si
consideremus vicum unum, cuius finis est commoda tam personarum quam rerum
auxiliatio, unum oportet esse aliorum regulatorem, vel datum ab alio vel ex
ipsis preheminentem consentientibus aliis, aliter ad illam mutuam sufficientiam
non solum non pertingitur, sed aliquando, pluribus preheminere volentibus, vicinia
tota destruitur. Si vero unam civitatem, cuius finis est bene sufficienterque
vivere, unum oportet esse regimen, et hoc non solum in recta politia, sed etiam
in obliqua; quod si aliter fiat, non solum finis vite civilis amictitur sed
etiam civitas desinit esse quod erat. Si denique unum regnum particulare, cuius
finis est is qui civitatis cum maiori fiducia sue tranquillitatis, oportet esse
regem unum qui regat atque gubernet; aliter non modo existentes in regno finem
non assecuntur, sed etiam regnum in interitum labitur, iuxta illud infallibilis
Veritatis: "Omne regnum in se divisum desolabitur". Si ergo sic se
habet in hiis et in singulis que ad unum aliquod ordinantur, verum est quod
assummitur supra; nunc constat quod totum humanum genus ordinatur ad unum, ut
iam preostensum fuit: ergo unum oportet esse regulans sive regens, et hoc
'Monarcha' sive 'Imperator' dici debet. Et sic patet quod ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse
sive Imperium.
Et sicut se
habet pars ad totum, sic ordo partialis ad totalem. Pars ad totum se habet
sicut ad finem et optimum: ergo et ordo in parte ad ordinem in toto, sicut ad
finem et optimum. Ex quo habetur quod bonitas ordinis partialis non excedit
bonitatem totalis ordinis, sed magis e converso. Cum ergo duplex ordo
reperiatur in rebus, ordo scilicet partium inter se, et ordo partium ad aliquod
unum quod non est pars, sicut ordo partium exercitus inter se et ordo earum ad
ducem, ordo partium ad unum est melior tanquam finis alterius: est enim alter
propter hunc, non e converso. Unde si forma huius ordinis reperitur in partibus
humane multitudinis, multo magis debet reperiri in ipsa multitudine sive
totalitate per vim sillogismi premissi, cum sit ordo melior sive forma ordinis;
sed reperitur in omnibus partibus humane multitudinis, ut per ea que dicta sunt
in capitulo precedenti satis est manifestum: ergo et in ipsa totalitate
reperiri debet. Et sic omnes partes prenotate infra regna et ipsa regna
ordinari debent ad unum principem sive principatum, hoc est ad Monarcham sive
Monarchiam.
Amplius,
humana universitas est quoddam totum ad quasdam partes, et est quedam pars ad
quoddam totum. Est enim quoddam totum ad regna particularia et ad gentes, ut
superiora ostendunt; et est quedam pars ad totum universum. Et hoc est de se
manifestum Sicut ergo inferiora humane universitatis, bene respondent ad ipsam,
sic ipsa 'bene' dicitur respondere ad suum totum, partes enim bene respondent
ad ipsam per unum principium tantum, ut ex superioribus colligi potest de
facili: ergo et ipsa ad ipsum universum sive ad eius principem, qui Deus est et
Monarcha, simpliciter bene respondet per unum principium tantum, scilicet
unicum principem. Ex quo sequitur Monarchiam necessariam mundo ut bene sit.
Et omne illud
bene se habet et optime quod se habet secundum intentionem primi agentis, qui
Deus est; et hoc est per se notum, nisi apud negantes divinam bonitatem
actingere summum perfectionis. De intentione Dei est ut omne causatum divinam
similitudinem representet in quantum propria natura recipere potest. Propter
quod dictum est: "'Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem
nostram", quod licet 'ad ymaginem', de rebus inferioribus ab homine dici
non possit, 'ad similitudinem', tamen de qualibet dici potest, cum totum universum
nichil aliud sit quam vestigium quoddam divine bonitatis. Ergo humanum genus
bene se habet et optime quando, secundum quod potest, Deo assimilatur. Sed
genus humanum maxime Deo assimilatur quando maxime est unum: vera enim ratio
unius in solo illo est, propter quod scriptum est: "Audi, Israel, Dominus
Deus tuus unus est ". Sed tunc genus humanum maxime est unum, quando totum
unitur in uno: quod esse non potest nisi quando uni principi totaliter
subiacet, ut de se patet. Ergo humanum genus uni principi subiacens maxime Deo
assimilatur, et per consequens maxime est secundum divinam intentionem: quod
est bene et optime se habere, ut in principio huius capituli est probatum.
Item, bene et optime se habet omnis filius cum vestigia
perfecti patris, in quantum propria natura permictit, ymitatur. Humanum genus
filius est celi, quod est perfectissimum in omni opere suo: generat enim homo
hominem et sol, iuxta secundum De naturali auditu. Ergo optime se habet humanum
genus cum vestigia celi, in quantum propria natura permictit, ymitatur. Et cum
celum totum unico motu, scilicet Primi Mobilis, et ab unico motore, qui Deus
est reguletur in omnibus suis partibus, motibus et motoribus, ut phylosophando
evidentissime humana ratio deprehendit, si vere sillogizatum est, humanum genus
tunc optime se habet, quando ab unico principe tanquam ab unico motore, et
unica lege tanquam unico motu, in suis motoribus et motibus reguletur. Propter quod necessarium apparet ad
bene esse mundi Monarchiam esse, sive unicum principatum qui 'Imperium'
appellatur. Hanc rationem suspirabat Boetius dicens:
O felix hominum genussi vestros animos amorquo celum regitur, regat.
Et ubicunque potest esse litigium,
ibi debet esse iudicium, aliter esset inperfectum sine proprio perfectivo: quod
est inpossibile, cum Deus et natura in necessariis non deficiat. Inter omnes
duos principes, quorum alter alteri minime subiectus est potest esse litigium
vel cuIpa ipsorum vel etiam subditorum - quod de se patet -: ergo inter tales
oportet esse iudicium. Et cum alter de altero cognoscere non possit ex quo
alter alteri non subditur - nam par in parem non habet imperium - oportet esse
tertium iurisdictionis amplioris qui ambitu sui iuris ambobus principetur. Et hic aut erit Monarcha aut non. Si sic, habetur propositum;
si non, iterum habebit sibi coequalem extra ambitum sue iurisdictionis: tunc
iterum necessarius erit tertius alius Et sic aut erit processus in infinitum,
quod esse non potest, aut oportebit devenire ad iudicem primum et summum, de
cuius iudicio cuncta litigia dirimantur sive mediate sive inmediate: et hic
erit Monarcha sive Imperator. Est igitur Monarchia necessaria mundo. Et hanc
rationem videbat Phylosophus cum dicebat: a Entia nolunt male disponi; malum
autem pluralitas principatuum: unus ergo princeps ".
Preterea, mundus optime dispositus
est cum iustitia in eo potissima est. Unde Virgilius commendare volens illud
seculum quod suo tempore surgere videbatur, in suis Buccolicis cantabat:
Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna.
'Virgo', nanque vocabatur iustitia,
quam etiam 'Astream', vocabant; 'Saturnia regna' dicebant optima tempora, que
etiam 'aurea' nuncupabant. Iustitia potissima est solum sub Monarcha: ergo ad
optimam mundi dispositionem requiritur esse Monarchiam sive Imperium. Ad evidentiam
subassumpte sciendum quod iustitia, de se et in propria natura considerata, est
quedam rectitudo sive regula obliquum hinc inde abiciens: et sic non recipit
magis et minus quemadmodum albedo in suo abstracto considerata. Sunt enim huiusmodi forme quedam compositioni
contingentes, et consistentes simplici et invariabili essentia, ut Magister Sex
Principiorum recte ait. Recipiunt tamen magis et minus huiusmodi qualitates ex
parte subiectorum quibus concernuntur, secundum quod magis et minus in subiectis
de contrariis admiscetur. Ubi ergo minimum de contrario iustitie admiscetur et
quantum ad habitum et quantum ad operationem, ibi iustitia potissima est, et
vere tunc potest dici de illa, ut Phylosophus inquit, "neque Hesperus
neque Lucifer sic admirabilis est". Est enim tunc Phebe similis, fratrem
dyametraliter intuenti de purpureo matutine serenitatis. Quantum ergo ad
habitum, iustitia contrarietatem habet quandoque in velle; nam ubi voluntas ab
omni cupiditate sincera non est, etsi assit iustitia, non tamen omnino inest in
fulgore sue puritatis: habet enim subiectum, licet minime, aliqualiter tamen
sibi resistens; propter quod bene repelluntur qui iudicem passionare conantur.
Quantum vero ad operationem, iustitia contrarietatem habet in posse nam cum iustitia
sit virtus ad alterum, sine potentia tribuendi cuique quod suum est quomodo
quis operabitur secundum illam? Ex quo patet quod quanto iustus potentior,
tanto in operatione sua iustitia erit amplior. Ex hac itaque declaratione sic
arguatur: iustitia potissima est in mundo quando volentissimo et potentissimo
subiecto inest huiusmodi solus Monarcha est: ergo soli Monarche insistens
iustitia in mundo potissima est. Iste prosillogismus currit per secundam
figuram cum negatione intrinseca, et est similis huic: omne B est A, solum C
est A: ergo solum C est B. Quod est: omne B est A; nullum preter C est A: ergo
nullum preter C est B. Et prima propositio declaratione precedente apparet;
alia sic ostenditur, et primo quantum ad velle, deinde quantum ad posse. Ad evidentiam
primi notandum quod iustitie maxime contrariatur cupiditas, ut innuit
Aristotiles in quinto ad Nicomacum . Remota cupiditate omnino, nichil iustitie
restat adversum; unde sententia Phylosophi est ut que lege determinari possunt
nullo modo iudici relinquantur Et hoc metu cupiditatis fieri oportet de facili
mentes hominum detorquentis. Ubi ergo non est quod possit optari, inpossibile
est ibi cupiditatem esse: destructis enim obiectis, passiones esse non possunt.
Sed Monarcha non habet quod possit optare: sua nanque iurisdictio terminatur
Occeano solum: quod non contingit principibus aliis, quorum principatus ad
alios terminantur, ut puta regis Castelle ad illum qui regis Aragonum. Ex quo
sequitur quod Monarcha sincerissimum inter mortales iustitie possit esse
subiectum. Preterea, quemadmodum cupiditas habitualem iustitiam quodammodo,
quantumcunque pauca, obnubilat, sic karitas seu recta dilectio illam acuit
atque dilucidat. Cui ergo maxime recta dilectio inesse potest, potissimum locum
in illo potest habere iustitia; huiusmodi est Monarcha: ergo, eo existente,
iustitia potissima est vel esse potest. Quod autem recta dilectio faciat quod
dictum est, hic haberi potest: cupiditas nanque, perseitate hominum spreta,
querit alia, karitas vero, spretis aliis omnibus, querit Deum et hominem, et
per consequens bonum hominis. Cumque inter alia bona hominis potissimum sit in
pace vivere - ut supra dicebatur - et hoc operetur maxime atque potissime
iustitia, karitas maxime iustitiam vigorabit et potior potius. Et quod Monarche
maxime hominum recta dilectio inesse debeat, patet sic: omne diligibile tanto
magis diligitur quanto propinquius est diligenti; sed homines propinquius
Monarche sunt quam aliis principibus: ergo ab eo maxime diliguntur vel diligi
debent. Prima manifesta est, si natura passivorum et activorum consideretur;
secunda per hoc apparet: quia principibus aliis homines non appropinquant nisi
in parte, Monarche vero sucundum totum. Et rursus: principibus aliis
appropinquant per Monarcham et non e converso et sic per prius et inmediate
Monarche inest cura de omnibus, aliis autem principibus per Monarcham, eo quod
cura ipsorum a cura illa supprema descendit. Preterea, quanto causa est
universalior, tanto magis habet rationem cause, quia inferior non est causa
nisi per superiorem, ut patet ex hiis que De causis ; et quanto causa magis est
causa, tanto magis effectum diligit, cum dilectio talis assequatur causam per
se. Cum igitur Monarcha sit universalissima causa inter mortales ut homines
bene vivant, quia principes alii per illum, ut dictum est, consequens est quod
bonum hominum ab eo maxime diligatur Quod autem Monarcha potissime se habeat ad
operationem iustitie, quis dubitat nisi qui vocem hanc non intelligit cum, si
Monarcha est, hostes habere non possit? Satis igitur
declarata subassumpta principalis, quia conclusio certa est: scilicet quod ad
optimam dispositionem mundi necesse est Monarchiam esse.
Et humanum genus potissime liberum
optime se habet. Hoc erit manifestum, si principium pateat libertatis. Propter
quod sciendum quod principium primum nostre libertatis est libertas arbitrii,
quam multi habent in ore, in intellectu vero pauci. Veniunt nanque usque ad
hoc: ut dicant liberum arbitrium esse liberum de voluntate iudicium. Et verum
dicunt, sed importatum per verba longe est ab eis, quemadmodum tota die logici
nostri faciunt de quibusdam propositionibus, que ad exemplum logicalibus
interseruntur, puta de hac: 'triangulus habet tres duobus rectis equales'. Et
ideo dico quod iudicium medium est apprehensionis et appetitus: nam primo res
apprehenditur, deinde apprehensa bona vel mala iudicatur, et ultimo iudicans
prosequitur sive fugit. Si ergo iudicium moveat omnino appetitum et nulla modo
preveniatur ab eo, liberum est, si vero ab appetitu quocunque modo preveniente
iudicium moveatur, liberum esse non potest, quia non a se, sed ab alio captivum
trahitur. Et hinc est quod bruta iudicium liberum habere non possunt quia eorum
iudicia semper ab appetitu preveniuntur. Et hinc etiam patere potest quod substantie
intellectuales, quarum sunt inmutabiles voluntates, necnon anime separate bene
hinc abeuntes, libertatem arbitrii ob inmutabilitatem voluntatis non amictunt,
sed perfectissime atque potissime hoc retinent. Hoc viso, iterum manifestum
esse potest quod hec libertas sive principium hoc totius nostre libertatis est
maximum donum humane nature a Deo collatum - sicut in Paradiso Comedie iam dixi
- quia per ipsum hic felicitamur ut homines, per ipsum alibi felicitamur ut
dii. Quod si ita est, quis erit qui humanum
genus optime se habere non dicat, cum potissime hoc principio possit uti? Sed
existens sub Monarcha est potissime liberum. Propter quod sciendum quod illud
est liberum quod "sui met et non alterius gratia est ", ut Phylosopho
placet in hiis que De simplsciter ente . Nam illud quod est alterius gratia
necessitatur ab illo cuius gratia est, sicut via necessitatur a termino. Genus
humanum solum imperante Monarcha sui et non alterius gratia est: tunc enim
solum politie diriguntur oblique - democratie scilicet, oligarchie atque
tyrampnides - que in servitutem cogunt genus humanum, ut patet discurrenti per
omnes, et politizant reges, aristocratici quos optimates vocant, et populi
libertatis zelatores, quia cum Monarcha maxime diligat homines, ut iam tactum
est, vuIt omnes homines bonos fieri: quod esse non potest apud oblique
politizantes. Unde Phylosophus in suis Politscis ait quod in politia obliqua
bonus homo est malus civis, in recta vero bonus homo et civis bonus
convertuntur. Et huiusmodi politie recte libertatem intendunt, scilicet ut
homines propter se sint. Non enim cives propter consules nec gens propter
regem, sed e converso consules propter cives et rex propter gentem; quia
quemadmodum non politia ad leges, quinymo leges ad politiam ponuntur, sic
secundum legem viventes non ad legislatorem ordinantur, sed magis ille ad hos,
ut etiam Phylosopho placet in hiis que de presenti materia nobis ab eo relicta
sunt. Hinc etiam patet quod, quamvis consul sive rex respectu vie sint domini
aliorum, respectu autem termini aliorum ministri sunt, et maxime Monarcha, qui
minister omnium proculdubio habendus est. Hinc etiam iam innotescere potest quod
Monarcha necessitatur a fine sibi prefixo in legibus ponendis. Ergo genus humanum sub Monarcha existens optime se habet;
ex quo sequitur quod ad bene esse mundi Monarchiam necesse est esse.
Adhuc, ille qui potest esse optime
dispositus ad regendum, optime alios disponere potest: nam in omni actione
principaliter intenditur ab agente, sive necessitate nature sive voluntarie
agat, propriam similitudinem explicare. Unde fit quod omne agens, in quantum
huiusmodi, delectatur; quia, cum omne quod est appetat suum esse, ac in agendo
agentis esse quodammodo amplietur, sequitur de necessitate delectatio, quia
delectatio rei desiderate semper annexa est. Nichil igitur agit nisi tale
existens quale patiens fieri debet; propter quod Phylosophus in hiis que De
simpliciter ente : "Omne" inquit "quod reducitur de potentia in
actum, reducitur per tale existens actu "; quod si aliter aliquid agere
conetur, frustra conatur. Et hinc destrui potest error illorum qui bona
loquendo et mala operando credunt alios vita et moribus informare, non
advertentes quod plus persuaserunt manus Iacob quam verba, licet ille falsum,
illa verum persuaderent. Unde Phylosophus ad
Nicomacum : "De hiis enim" inquit " que in passionibus et
actionibus, sermones minus sunt credibiles operibus ". Hinc etiam dicebatur de celo peccatori David: "
Quare tu enarras iustitias meas? ", quasi diceret: 'Frustra loqueris, cum
tu sis alius ab eo quod loqueris'. Ex quibus colligitur quod optime dispositum
esse oportet optime alios disponere volentem. Sed Monarcha solus est ille qui potest optime esse dispositus ad regendum.
Quod sic declaratur: unaqueque res eo facilius et perfectius ad habitum et ad
operationem disponitur, quo minus in ea est de contrarietate ad talem
dispositionem; unde facilius et perfectius veniunt ad habitum phylosophice
veritatis qui nichil unquam audiverunt, quam qui audiverunt per tempora et falsis
oppinionibus imbuti sunt. Propter quod bene Galienus inquit "tales duplici
tempore indigere ad scientiam acquirendam ". Cum ergo Monarcha nullam
cupiditatis occasionem habere possit vel saltem minimam inter mortales, ut
superius est ostensum, quod ceteris principibus non contingit, et cupiditas
ipsa sola sit corruptiva iudicii et iustitie prepeditiva, consequens est quod
ipse vel omnino vel maxime bene dispositus ad regendum esse potest, quia inter
ceteros iudicium et iustitiam potissime habere potest: que duo principalissime
legis latori et legis executori conveniunt, testante rege illo sanctissimo cum
convenientia regi et filio regis postulabat a Deo: "Deus" inquiebat
"iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis". Bene igitur
dictum est cum dicitur in subassumpta quod Monarcha solus est ille, qui potest
esse optime dispositus ad regendum: ergo Monarcha solus optime alios disponere
potest. Ex quo sequitur quod ad optimam mundi dispositionem Monarchia sit
necessaria.
Et quod potest fieri per unum, melius
est per unum fieri quam per plura. Quod sic declaratur: sit unum, per quod
aliquid fieri potest, A, et sint plura, per que similiter illud fieri potest, A
et B; si ergo illud idem quod fit per A et B potest fieri per A tantum, frustra
ibi assummitur B, quia ex ipsius assumptione nichil sequitur, cum prius illud
idem fiebat per A solum. Et cum omnis talis assumptio sit otiosa sive
superflua, et omne superfluum Deo et nature displiceat, et omne quod Deo et
nature displicet sit malum, ut manifestum est de se, sequitur non solum melius
esse fieri per unum, si fieri potest, quam fieri per plura, sed quod fieri per
unum est bonum, per plura simpliciter malum. Preterea, res dicitur melior per
esse propinquior optime; et finis habet rationem optimi, sed fieri per unum est
propinquius fini: ergo est melius. Et quod sit propinquius patet sic: sit finis
C; fieri per unum A, per plura A et B: manifestum est quod longior est via ab A
per B in C, quam ab A tantum in C. Sed humanum genus potest regi per unum suppremum
principem, qui est Monarcha. Propter quod advertendum sane quod cum dicitur
'humanum genus potest regi per unum suppremum principem', non sic intelligendum
est, ut minima iudicia cuiuscunque municipii ab illo uno inmediate prodire
possint: cum etiam leges municipales quandoque deficiant et opus habeant
directivo, ut patet per Phylosophum in quinto ad Nicomacum epykiam
commendantem. Habent nanque nationes, regna et civitates intra se proprietates,
quas legibus differentibus regulari oportet: est enim lex regula directiva vite
Aliter quippe regulari oportet Scithas qui, extra septimum clima viventes et
magnam dierum et noctium inequalitatem patientes, intolerabili quasi algore
frigoris premuntur, et aliter Garamantes qui, sub equinoctiali habitantes et coequatam
semper lucem diurnam noctis tenebris habentes, ob estus aeris nimietatem
vestimentis operiri non possunt. Sed sic intelligendum est: ut humanum genus
secundum sua comunia, que omnibus competunt, ab eo regatur et comuni regula
gubernetur ad pacem. Quam quidem regulam sive legem particulares principes ab
eo recipere debent, tanquam intellectus practicus ad conclusionem operativam
recipit maiorem propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa
particularem, que proprie sua est, assummit et particulariter ad operationem
concludit. Et hoc non solum possibile est uni, sed necesse est ab uno
procedere, ut omnis confusio de principiis universalibus auferatur. Hoc etiam
factum fuisse per ipsum ipse Moyses in lege conscribit, qui, assumptis
primatibus de tribubus filiorum Israel, eis interiora iudicia relinquebat,
superiora et comuniora sibi soli reservans, quibus comunioribus utebantur
primates per tribus, secundum quod unicuique tribui compctebat. Ergo melius est
humanum genus per unum regi quam per plura, et sic per Monarcham qui unicus est
princeps; et si melius, Deo acceptabilius, cum Deus semper velit quod melius
est. Et cum duorum tantum inter se idem sit melius et optimum, consequens est
non solum Deo esse acceptabilius hoc, inter hoc 'unum' et hoc 'plura', sed
acceptabilissimum. Unde sequitur humanum
genus optime se habere cum ab uno regitur; et sic ad bene esse mundi necesse
est Monarchiam esse.
Item dico quod ens et unum et bonum
gradatim se habent secundum quintum modum dicendi 'prius'. Ens enim natura
precedit unum, unum vero bonum: maxime enim ens maxime est unum, et maxime unum
maxime bonum; et quanto aliquid a maxime ente elongatur, tanto et ab esse unum
et per consequens ab esse bonum. Fropter quod in
omni genere rerum illud est optimum quod est maxime unum, ut Phylosopho placet
in hiis que De simpliciter ente . Unde fit quod unum esse videtur esse radix
eius quod est esse bonum, et multa esse eius quod est esse malum, qua re
Pictagoras in correlationibus suis ex parte boni ponebat unum, ex parte vero
mali plurale, ut patet in primo eorum que De simpliciter ente . Hinc videri
potest quod peccare nichil est aliud quam progredi ab uno spreto ad multa, quod
quidem Psalmista videbat dicens: " A fructu frumenti, vini et olei
multiplicati sunt ". Constat igitur quod omne quod est bonum per hoc est
bonum: quod in uno consistit. Et cum concordia, in quantum huiusmodi, sit
quoddam bonum, manifestum est ipsam consistere in aliquo uno tanquam in propria
radice. Que quidem radix apparebit, si natura vel ratio concordie summatur: est
enim concordia uniformis motus plurium voluntatum; in qua quidem ratione
apparet unitatem voluntatum, que per uniformem motum datur intelligi, concordie
radicem esse vel ipsam concordiam. Nam, sicut plures glebas diceremus 'concordes'
propter condescendere omnes ad medium, et plures flammas propter coadscendere
omnes ad circunferentiam, si voluntarie hoc facerent, ita homines plures
'concordes', dicimus propter simul moveri secundum velle ad unum quod est
formaliter in suis voluntatibus, sicut qualitas una formaliter in glebis,
scilicet gravitas, et una in flammis, scilicet levitas. Nam virtus volitiva
potentia quedam est, sed speties boni apprehensi forma est eius: que quidem
forma, quemadmodum et alie, una in se multiplicatur secundum multiplicationem
materie recipientis, ut anima et numerus et alie forme compositioni
contingentes. Hiis premissis propter declarationem assummende propositionis ad
propositum, sic arguatur: omnis concordia dependet ab unitate que est in voluntatibus;
genus humanum optime se habens est quedam concordia; nam, sicut unus homo
optime se habens et quantum ad animam et quantum ad corpus est concordia
quedam, et similiter do mus, civitas et regnum, sic totum genus humanum; ergo
genus humanum optime se habens ab unitate que est in voluntatibus dependet. Sed
hoc esse non potest nisi sit voluntas una, domina et regulatrix omnium aliarum
in unum, cum mortalium voluntates ptopter blandas adolescentie delectationes
indigeant directivo, ut in ultimis ad Nicomacum docet Phylosophus. Nec ista una potest esse, nisi sit princeps unus omnium
cuius voluntas domina et regulatrix aliarum emnium esse possit. Quod si omnes
consequentie superiores vere sunt, quod sunt, necesse est ad optime se habere
humanum genus esse in mundo Monarcham, et per consequens Monarchiam ad bene
esse mundi.
Rationibus omnibus supra positis experientia memorabilis
attestatur: status videlicet illius mortalium quem Dei Filius, in salutem
hominis hominem assumpturus, vel expectavit vel cum voluit ipse disposuit. Nam
si a lapsu primorum parentum, qui diverticulum fuit totius nostre deviationis,
dispositiones hominum et tempora recolamus, non inveniemus nisi sub divo
Augusto monarcha, existente Monarchia perfecta, mundum undique fuisse quietum. Et
quod tunc humanum genus fuerit felix in pacis universalis tranquillitate hoc
ystoriographi omnes, hoc poete illustres, hoc etiam scriba mansuetudinis Cristi
testari dignatus est, et denique Paulus "plenitudinem temporis "
statum illum felicissimum appellavit. Vere tempus et temporalia queque plena
fuerunt, quia nullum nostre felicitatis ministerium ministro vacavit. Qualiter
autem se habuerit orbis "quo tunica ista inconsutilis cupiditatis ungue
scissuram primitus passa est et legere possumus et utinam non videre. O genus humanum, quantis procellis atque iacturis
quantisque naufragiis agitari te necesse est dum, bellua multorum capitum
factum, in diversa conaris! Intellectu egrotas utroque, similiter et affectu:
rationibus irrefragabilibus intellectum superiorem non curas, nec experientie
vultu inferiorem, sed nec affectum dulcedine divine suasionis, cum per tubam
Sancti Spiritus tibi effletur: "Ecce quam bonum et quam iocundum habitare
fratres in unum"
"Quare fremuerunt gentes, et
populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terre, et principes convenerunt
in unum, adversus Dominum et adversus Cristum eius. Dirumpamus vincula eorum,
et proiciamus a nobis iugum ipsorum". Sicut ad faciem cause non
pertingentes novum effectum comuniter admiramur, sic, cum causam cognoscimus,
eos qui sunt in admiratione restantes quadam derisione despicimus. Admirabar
equidem aliquando romanum populum in orbe terrarum sine ulla resistentia fuisse
prefectum, cum, tantum superficialiter intuens, illum nullo iure sed armorum
tantummodo violentia obtinuisse arbitrabar. Sed postquam medullitus oculos
mentis infixi et per efficacissima signa divinam providentiam hoc effecisse
cognovi, admiratione cedente, derisiva quedam supervenit despectio, cum gentes
noverim contra romani populi preheminentiam fremuisse, cum videam populos vana
meditantes, ut ipse solebam, cum insuper doleam reges et principes in hoc unico
concordantes: ut adversentur Domino suo et Uncto suo, romano principi. Propter
quod derisive, non sine dolore quodam, cum illo clamare possum pro populo
glorioso, pro Cesare, qui pro Principe celi clamabat: "Quare fremuerunt
gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges
terre, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Cristum
eius". Verum quia naturalis amor diuturnam esse derisionem non patitur,
sed, ut sol estivus qui disiectis nebulis matutinis oriens luculenter irradiat,
derisione omissa, lucem correctionis effundere mavult, ad dirumpendum vincula
ignorantie regum atque principum talium, ad ostendendum genus humanum liberum a
iugo ipsorum, cum Propheta sanctissimo me me subsequenter hortabor subsequentia
subassummens: "Dirumpamus" videlicet "vincula eorum, et
proiciamus a nobis iugum ipsorum". Hec equidem duo fient sufficienter, si
secundam partem presentis propositi prosecutus fuero, et instantis questionis
veritatem ostendero. Nam per hoc quod romanum Imperium de iure fuisse
monstrabitur, non solum ab oculis regum et principum, qui gubernacula publica
sibi usurpant, hoc ipsum de romano populo mendaciter extimantes, ignorantie
nebula eluetur, sed mortales omnes esse se liberos a iugo sic usurpantium
recognoscent. Veritas autem questionis patere potest non solum lumine rationis
humane, sed etiam radio divine auctoritatis: que duo cum simul ad unum
concurrunt, celum et terram simul assentire necesse est. Igitur fiducie
prenotate innixus et testimonio rationis et auctoritatis prefretus, ad secundam
questionem dirimendam ingredior.
Postquam sufficienter, secundum quod
materia patitur, de veritate prime dubitationis inquisitum est, instat nunc de
veritate secunde inquirere: hoc est utrum romanus populus de iure sibi
asciverit Imperii dignitatem; cuius quidem inquisitionis principium est videre
que sit illa veritas, in quam rationes inquisitionis presentis velut in
principium proprium reducantur. Sciendum est igitur quod, quemadmodum ars in
triplici gradu invenitur, in mente scilicet artificis, in organo et in materia
formata per artem, sic et naturam in triplici gradu possumus intueri. Est enim
natura in mente primi motoris, qui Deus est; deinde in celo, tanquam in organo
quo mediante similitudo bonitatis ecterne in fluitantem materiam explicatur. Et
quemadmodum, perfecto existente artifice atque optime organo se habente, si
contingat peccatum in forma artis, materie tantum imputandum est, sic, cum Deus
ultimum perfectionis actingat et instrumentum eius, quod celum est, nullum
debite perfectionis patiatur defectum, ut ex hiis patet que de celo
phylosophamur, restat quod quicquid in rebus inferioribus est peccatum, ex
parte materie subiacentis peccatum sit et preter intentionem Dei naturantis et
celi; et quod quicquid est in rebus inferioribus bonum, cum ab ipsa materia
esse non possit, sola potentia existente, per prius ab artifice Deo sit et
secundario a celo, quod organum est artis divine, quam 'naturam' comuniter
appellant. Ex hiis iam liquet quod ius, cum sit bonum, per prius in mente Dei
est; et, cum omne quod in mente Dei est sit Deus, iuxta illud "Quod factum
est in ipso vita erat", et Deus maxime se ipsum velit, sequitur quod ius a
Deo, prout in eo est, sit volitum. Et cum voluntas et
volitum in Deo sit idem, sequitur ulterius quod divina voluntas sit ipsum ius.
Et iterum ex hoc sequitur quod ius in rebus nichil est aliud quam similitudo
divine voluntatis; unde fit quod quicquid divine voluntati non consonat, ipsum
ius esse non possit, et quicquid divine voluntati est consonum, ius ipsum sit.
Quapropter querere utrum de iure factum sit aliquid, licet alia verba sint,
nichil tamen aliud queritur quam utrum factum sit secundum quod Deus vult. Hoc
ergo supponatur, quod illud quod Deus in hominum sotietate vult, illud pro vero
atque sincero iure habendum sit. Preterea meminisse oportet quod, ut
Phylosophus docet in primis ad Nicomacum , non similiter in omni materia
certitudo querenda est, sed secundum quod natura rei subiecte recipit. Propter
quod sufficienter argumenta sub invento principio procedent, si ex manifestis
signis atque sapientum autoritatibus ius illius populi gloriosi queratur.
Voluntas quidem Dei per se invisibilis est; et invisibilia Dei "per ea que
facta sunt intellecta conspiciuntur"; nam, occulto existente sigillo, cera
impressa de illo quamvis occulto tradit notitiam manifestam. Nec mirum si
divina voluntas per signa querenda est, cum etiam humana extra volentem non
aliter quam per signa cernatur.
Dico igitur ad questionem quod
romanus populus de iure, non usurpando, Monarche offitium, quod 'Imperium'
dicitur, sibi super mortales omnes ascivit. Quod quidem primo sic probatur:
nobilissimo populo convenit omnibus aliis preferri; romanus populus fuit
nobilissimus; ergo convenit ei omnibus aliis preferri. Assumpta ratione
probatur: nam, cum honor sit premium virtutis et omnis prelatio sit honor,
omnis prelatio virtutis est premium. Sed constat quod merito virtutis
nobilitantur homines, virtutis videlicet proprie vel maiorum. Est enim nobilitas virtus et divitie antique, iuxta
Phylosophum in Politicis ; et iuxta Iuvenalem:
nobilitas animi sola est atque unica virtus.
Que due sententie ad duas nobilitates
dantur: propriam scilicet et maiorum. Ergo nobilibus ratione cause premium
prelationis conveniens est. Et cum premia sint meritis mensuranda iuxta illud
evangelicum "Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis", maxime
nobili maxime preesse convenit. Subassumptam vero testimonia veterum
persuadent; nam divinus poeta noster Virgilius per totam Eneydem gloriosissimum
regem Eneam patrem romani populi fuisse testatur in memoriam sempiternam; quod
Titus Livius, gestorum romanorum scriba egregius, in prima parte sui voluminis,
que a capta Troya summit exordium, contestatur. Qui quidem invictissimus atque
piissimus pater quante nobilitatis vir fuerit, non solum sua considerata
virtute sed progenitorum suorum atque uxorum, quorum utrorunque nobilitas
hereditario iure in ipsum confluxit, explicare nequirem: sed "summa sequar
vestigia rerum". Quantum ergo ad propriam eius nobilitatem audiendus est
Poeta noster introducens in primo Ilioneum orantem sic:
Rex erat Eneas nobis, quo iustior alternec pietate fuit nec bello maior et armis.
Audiendus est idem in sexto, qui, cum
de Miseno mortuo loqueretur qui fuerat Hectoris minister in bello et post
mortem Hectoris Enee ministrum se dederat, dicit ipsum Misenum "non
inferiora secutum", comparationem faciens de Enea ad Hectorem, quem pre
omnibus Homerus glorificat, ut refert Phylosophus in hiis que de moribus
fugiendis ad Nicomacum. Quantum vero ad hereditariam quelibet pars tripartiti
orbis tam avis quam coniugibus illum nobilitasse invenitur. Nam Asya
propinquioribus avis, ut Assaraco et aliis qui Frigiam regnaverunt, Asye
regionem; unde Poeta noster in tertio:
Postquam res Asye Priamique evertere genteminmeritam visum superis.
Europa vero avo antiquissimo,
scilicet Dardano: Affrica quoque avia vetustissima, Electra scilicet, nata
magni nominis regis Athlantis; ut de ambobus testimonium reddit Poeta noster in
octavo, ubi Eneas ad Evandrum sic ait:
Dardanus yliace primus pater urbis et auctor,Electra, ut Grai perhibent, Athlantide cretus,advehitur Teucros: Electram maximus Athlasedidit, ethereos humero qui sustinet orbes.
Quod autem Dardanus ab Europa
originem duxerit, noster Vates in tertio cantat dicens:
Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,terra antiqua, potens armis atque ubere glebe.Oenotri coluere viri; nunc fama minoresYtaliam dixisse ducis de nomine gentem:hee nobis proprie sedes, hinc Dardanus ortus.
Quod vero Athlas de Affrica fuerit,
mons in illa suo nomine dictus est testis, quem esse in Affrica dicit Orosius
in sua mundi descriptione sic: "Ultimus autem finis eius est mons Athlas
et insule quas Fortunatas vocant";'eius', idest Affrice, quia de ipsa
loquebatur. Similiter etiam coniugio nobilitatum
fuisse reperio. Prima nanque coniunx Creusa, Priami regis filia, de Asya fuit,
ut superius haberi potest per ea que dicta sunt. Et quod fuerit coniunx
testimonium perhibet noster Poeta in tertio, ubi Andromache de Ascanio filio
Eneam genitorem interrogat sic:
Quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura,quem tibi iam Troya peperit fumante Creusa?
Secunda Dido fuit, regina et mater
Cartaginensium in Affrica; et quod fuerit coniunx, Idem noster vaticinatur in
quarto; inquit enim de Didone:
Nec iam furtivum Dido meditatur amorem:coniugium vocat; hoc pretexit nomine culpam.
Tertia Lavinia fuit, Albanorum
Romanorumque mater, regis Latini filia pariter et heres, si verum est
testimonium nostri Poete in ultimo, ubi Turnum victum introducit orantem
suppliciter ad Eneam sic:
Vicisti, et victum tendere palmasAusonii videre: tua est Lavinia coniunx.
Que ultima uxor de Ytalia fuit, Europe regione nobilissima. Hiis
itaque ad evidentiam subassumpte prenotatis, cui non satis persuasum est romani
populi patrem, et per consequens ipsum populum, nobilissimum fuisse sub celo?
Aut quem in illo duplici concursu sanguinis a qualibet mundi parte in unum
virum predestinatio divina latebit?
Illud quoque quod ad sui perfectionem miraculorum suffragio
iuvatur, est a Deo volitum; et per consequens de iure fit. Et quod ista sit vera
patet quia, sicut dicit Thomas in tertio suo contra Gentiles , miraculum est
quod preter ordinem in rebus comuniter institutum divinitus fit. Unde ipse
probat soli Deo competere miracula operari: quod autoritate Moysi roboratur
ubi, cum ventum est ad sciniphes magi Pharaonis naturalibus principiis
artificiose utentes et ibi deficientes dixerunt: "Digitus Dei est
hic". Si ergo miraculum est inmediata operatio Primi absque cooperatione
secundorum agentium - ut ipse Thomas in preallegato libro probat sufficienter -
cum in favorem alicuius portenditur, nefas est dicere illud, cui sic favetur,
non esse a Deo tanquam beneplacitum sibi provisum. Qua re suum contradictorium
concedere sanctum est: romanum Imperium ad sui perfectionem miraculorum
suffragio est adiutum; ergo a Deo volitum; et per consequens de iure fuit et
est. Quod autem pro romano Imperio perficiendo miracula Deus portenderit,
illustrium autorum testimoniis comprobatur. Nam sub Numa Pompilio, secundo
Romanorum rege, ritu Gentilium sacnficante ancile de celo in urbem Deo electam
delapsum fuisse Livius in prima parte testatur. Cuius miraculi Lucanus in nono
Farsalie meminit incredibilem vim haustri, quam Lybia patitur, ibi describens;
ait enim:
Sic illa profectosacrifico cecidere Nume, que lecta iuventuspatritia cervice movet, spoliaverat hauster,aut boreas populos ancilia nostra ferentes.
Cumque Galli, reliqua urbe iam capta noctis tenebris confisi
Capitolium furtim subirent, quod solum restabat ad ultimum interitum romani
nominis, anserem ibi non ante visum cecinisse Gallos adesse atque custodes ad
defensandum Capitolium excitasse Livius et multi scriptores illustres
concorditer contestantur. Cuius rei memor fuit Poeta noster cum clipeum Enee
describeret in octavo; canit enim sic:
In summo custos Tarpeie Manlius arcisstabat pro templo, et Capitolia celsa tenebat,Romuleoque recens horrebat regia culmo.Atque hic auratis volitans argenteus anserporticibus Gallos in limite adesse canebat.
At cum romana nobilitas, premente Annibale, sic caderet ut ad
finalem romane rei deletionem non restaret nisi Penorum insultus ad urbem,
subita et intolerabili grandine perturbante victores victoriam sequi non
potuisse Livius in Bello punico inter alia gesta conscribit. Nonne transitus
Clelie mirabilis fuit, cum mulier cumque captiva, in obsidione Porsenne,
abruptis vinculis, miro Dei auxilio adiuta, transnavit Tyberim, sicut omnes
fere scribe romane rei ad gloriam ipsius cornmemorant? Sic Illum prorsus
operari decebat qui cuncta sub ordinis pulcritudine ab ecterno providit, ut qui
visibilis erat miracula pro invisibilibus ostensurus, idem invisibilis pro
visibilibus illa ostenderet.
Quicunque preterea bonum rei publice intendit, finem iuris
intendit. Quodque ita sequatur sic ostenditur: ius est realis et personalis
hominis ad hominem proportio, que servata hominum servat sotietatem, et
corrupta corrumpit - nam illa Digestorum descriptio non dicit quod quid est
iuris, sed describit illud per notitiam utendi illo -; si ergo definitio ista
bene 'quid est' et 'quare' comprehendit, et cuiuslibet sotietatis finis est
comune sotiorum bonum, necesse est finem cuiusque iuris bonum comune esse; et
inpossibile est ius esse, bonum comune non intendens Propter quod bene Tullius
in Prima rethorica : semper - inquit - ad utilitatem rei publice leges
interpretande sunt Quod si ad utilitatem eorum qui sunt sub lege leges directe
non sunt, leges nomine solo sunt, re autem leges esse non possunt: leges enim
oportet homines devincire ad invicem propter comunem utilitatem. Propter quod
bene Seneca de lege cum in libro De quatuor virtutibus "legem
vinculum" dicat "humane sotietatis". Patet igitur quod quicunque
bonum rei publice intendit finem iuris intendit. Si ergo Romani bonum rei
publice intenderunt, verum erit dicere finem iuris intendisse. Quod autem
romanus populus bonum prefatum intenderit subiciendo sibi orbem terrarum, gesta
sua declarant, in quibus, omni cupiditate summota que rei publice semper
adversa est, et universali pace cum libertate dilecta, populus ille sanctus
pius et gloriosus propria commoda neglexisse videtur, ut publica pro salute
humani generis procuraret. Unde recte illud scriptum est: "Romanum
imperium de Fonte nascitur pietatis". Sed quia de intentione omnium ex
electione agentium nichil manifestum est extra intendentem nisi per signa
exteriora, et sermones inquirendi sunt secundum subiectam materiam - ut iam
dictum est - satis in hoc loco habebimus, si de intentione populi romani signa
indubitabilia tam in collegiis quam in singularibus personis ostendantur. De
collegiis quidem, quibus homines ad rem publicam quodammodo religati esse
videntur, sufficit illa sola Ciceronis autoritas in secundis Offitiis :
"Quandiu" inquit "imperium rei publice beneficiis tenebatur, non
iniuriis, bella aut pro sotiis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum
aut mites aut necessarii; regum, populorum et nationum portus erat et refugium
senatus; nostri autem et magistratus imperatoresque in ea re maxima laudem
capere studuerunt, si provincias, si sotios equitate et fide defendissent. Itaque illud 'patrocinium' orbis terrarum potius quam
'imperium' poterat nominari". Hec Cicero. De personis autem singularibus
compendiose progrediar. Nunquid non bonum comune intendisse dicendi sunt qui
sudore, qui paupertate, qui exilio, qui filiorum orbatione, qui amissione
membrorum, qui denique animarum oblatione bonum publicum exaugere conati sunt?
Nonne Cincinnatus ille sanctum nobis reliquit exemplum libere deponendi
dignitatem in termino cum, assumptus ab aratro, dictator factus est, ut Livius
refert, et post victoriam, post triumphum, sceptro imperatorio restituto
consulibus, sudaturus post boves ad stivam libere reversus est? Quippe in eius
laudem Cicero contra Epycurum in hiis que De fine bonorum disceptans huius
beneficii memor fuit: "Itaque" inquit "et maiores nostri ab
aratro duxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset". Nonne Fabritius
altum nobis dedit exemplum avaritie resistendi cum, pauper existens, pro fide
qua rei publice tenebatur auri grande pondus oblatum derisit, ac derisum, verba
sibi convenientia fundens, despexit et refutavit? Huius etiam memoriam
confirmavit Poeta noster in sexto cum caneret:
parvoque potentemFabritium.
Nunquid non preferendi leges propriis commodis memorabile nobis
exemplar Camillus fuit qui, secundum Livium, dampnatus exilio, postquam patriam
liberavit obsessam, spolia etiam romana Rome restituit, universo populo
reclamante, ab urbe sancta discessit, nec ante reversus est quam sibi
repatriandi licentia de auctoritate senatus allata est? Et hunc magnanimum
Poeta commendat in sexto cum dicit:
referentem signa Camillum.
Nonne filios an non omnes alios postponendos patrie libertati
Brutus ille primus edocuit, quem Livius dicit, consulem existentem, proprios
filios cum hostibus conspirantes morti dedisse? Cuius gloria renovatur in sexto
Poete nostri de ipso canentis:
natosque pater nova bella moventesad penam pulcra pro libertate vocavit.
Quid non audendum pro patria nobis Mutius persuasit cum incautum
Porsennam invasit, cum deinde manum errantem, non alio vultu quam si hostem
cruciari videret, suam adhuc, cremari aspiciebat? Quod etiam Livius admiratur testificando. Accedunt nunc ille sacratissime
victime Deciorum qui pro salute publica devotas animas posuerunt, ut Livius,
non quantum est dignum, sed quantum potest glorificando renarrat; accedit et
illud inenarrabile sacrifitium severissimi vere libertatis tutoris Marci
Catonis. Quorum alteri pro salute patrie mortis tenebras non horruerunt;
alter, ut mundo libertatis amores accenderet, quanti libertas esset ostendit
dum e vita liber decedere maluit quam sine libertate manere in illa. Horum
omnium nomen egregium voce Tullii recalescit. In hiis que De fine bonorum
inquit enim Tullius hoc de Deciis: "Publius Decius princeps in ea familla
consul, cum se devoveret, et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat,
aliquid de voluptatibus suis cogitabat, ubi ut eam caperet aut quando, cum
sciret confestim esse moriendum, eamque mortem ardentiori studio peteret quam
Epycurus voluptatem petendam putat? Quod quidem eius factum nisi esset iure
laudatum, non esset ymitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo
natus, cum Pyrro bellum gerens, consul eo. cecidisset in prelio seque e
continenti genere tertiam victimam rei publice tribuisset". In hiis vero que
De offitiis , de Catone dicebat: "Non enim alia in causa Marcus Cato fuit,
alia ceteri qui se in Affrica Cesari tradiderunt. Atque ceteris forsan vitio
datum esset si se interemissent, propterea quod levior eorum vita et mores
fuerunt faciliores; Catoni vero cum incredibilem natura tribuisset gravitatem,
eamque perpetua constantia roborasset, semperque in proposito susceptoque
consilio permansisset, moriendum ei potius quam tyrampni vultus aspiciendus
fuit". Declarata igitur duo sunt; quorum unum est, quod quicunque bonum
rei publice intendit finem iuris intendit: aliud est, quod romanus populus
subiciendo sibi orbem bonum publicum intendit. Nunc arguatur ad propositum sic:
quicunque finem iuris intendit cum iure graditur; romanus populus subiciendo sibi
orbem finem iuris intendit ut manifeste per superiora in isto capitulo est
probatum: ergo romanus populus subiciendo sibi orbem cum iure hoc fecit, et per
consequens de iure sibi ascivit Imperii dignitatem. Que conclusio ut ex omnibus
manifestis illata sit, manifestandum est hoc quod dicitur: quod quicunque finem
iuris intendit cum iure graditur. Ad cuius evidentiam advertendum quod quelibet
res est propter aliquem finem; aliter esset otiosa quod esse non potest, ut
superius dicebatur. Et quemadmodum omnis res est ad proprium finem, sic omnis
finis propriam habet rem cuius est finis; unde inpossibile est aliqua duo per
se loquendo, in quantum duo, finem eundem intendere: sequeretur enim idem
inconveniens, quod alterum scilicet esset frustra. Cum ergo iuris finis quidam
sit - ut iam declaratum est - necesse est fine illo posito ius poni, cum sit
proprius el per se iuris effectus. Et cum in omni consequentia inpossibile sit
habere antecedens absque consequente, ut hominem sine animali, sicut patet
construendo et destruendo, inpossibile est iuris finem querere sine iure, cum
quelibet res ad proprium finem se habeat velut consequens ad antecedens: nam
inpossibile est bonam valetudinem membrorum actingere sine sanitate. Propter
quod evidentissime patet quod finem iuris intendentem oportet cum iure
intendere; nec valet instantia que de verbis Phylosophi 'eubuliam'
pertractantis elici solet. Dicit enim Phylosophus: "Sed et hoc falso
sillogismo sortiri: quod quidem oportet sortiri; per quod autem non, sed falsum
medium terminum esse". Nam si ex falsis verum quodammodo concluditur, hoc
est per accidens, in quantum illud verum impor tatur per voces illationis; per
se enim verum nunquam sequitur ex falsis, signa tamen veri bene secuntur ex
signis que sunt signa falsi. Sic et in operabilibus: nam licet fur de furto
subveniat pauperi, non tamen elimosina dicenda est, sed est actio quedam que,
si de propria substantia fieret, elimosme formam haberet. Similiter est de fine
iuris: quia si aliquid, ut finis ipsius iuris, absque iure obtineretur, ita
esset finis iuris, hoc est comune bonum, sicut exhibitio facta de male
acquisito est elimosina; et sic, cum in propositione dicatur de fine iuris
existente, non tantum apparente, instantia nulla est. Patet igitur quod
querebatur.
Et illud quod natura ordinavit, de iure servatur: natura enim in
providendo non deficit ab hominis providentia, quia si deficeret, effectus
superaret causam in bonitate: quod est inpossibile. Sed nos videmus quod in
collegiis instituendis non solum ordo collegarum ad invicem consideratur ab
instituente, sed etiam facultas ad offitia exercenda: quod est considerare
terminum iuris in collegio vel in ordine; non enim ius extenditur ultra posse.
Ergo ab hac providentia natura non deficit in suis ordinatis. Propter quod
patet quod natura ordinat res cum respectu suarum facultatum, qui respectus est
fundamentum iuris in rebus a natura positum. Ex quo sequitur quod ordo
naturalis in rebus absque iure servari non possit, cum inseparabiliter iuris
fundamentum ordini sit annexum: necesse igitur est ordinem de iure servari.
Romanus populus ad imperandum ordinatus fuit a natura; et hoc sic declaratur:
sicut ille deficeret ab artis perfectione qui finalem formam tantum intenderet,
media vero per que ad formam pertingeret non curaret, sic natura, si solam
formam universalem divine similitudinis in universo intenderet, media autem
negligeret; sed natura in nulla perfectione deficit cum sit opus divine
intelligentie: ergo media omnia intendit, per que ad ultimum sue intentionis
devenitur. Cum ergo finis humani generis sit aliquod medium necessarium ad
finem nature universalem, necesse est naturam ipsum intendere. Propter quod
bene Phylosophus naturam semper agere propter finem in secundo De naturali
auditu probat. Et quia ad hunc finem natura pertingere non potest per unum
hominem, cum multe slnt operationes necessarie ad ipsum, que multitudinem
requirunt in operantibus, necesse est naturam producere hominum multitudinem ad
diversas operationes ordinatorum: ad quod multum conferunt, preter superiorem
influentiam, locorum inferiorum virtutes et proprietates. Propter quod videmus
quod quidam non solum singulares homines, quinetiam populi, apti nati sunt ad
principari, quidam alii ad subici atque ministrare, ut Phylosophus astruit in
hiis que De politicis : et talibus, ut ipse dicit, non solum regi est
expediens, sed etiam iustum etiamsi ad hoc cogantur. Que si ita se habent, non
dubium est quin natura locum et gentem disposuerit in mundo ad universaliter
principandum: aliter sibi defecisset, quod est inpossibile. Quis autem fuerit
locus et que gens, per dicta superius et per dicenda interius satis est
manifestum quod fuerit Roma, et cives eius sive populus. Quod etiam Poeta
noster valde subtiliter in sexto tetigit, introducens Anchisem premonentem
Eneam Romanorum patrem sic:
Excudent alii spirantia mollius era,credo equidem; vivos ducent de marmore vultus,orabunt causas melius, celique meatusdescribent radio, et surgentia sidera dicent:tu regere imperio populos, Romane, memento.Hee tibi erunt artes, pacique imponere moremparcere subiectis et debellare superbos.
Dispositionem vero loci subtiliter tangit in quarto, cum
introducit Iovem ad Mercurium de Enea loquentem isto modo:
Non illum nobis genitrix pulcerrima talempromisit, Graiumque ideo bis vindicat armis;sed fore qui gravidam imperiis belloque frementemYtaliam regeret.
Propterea satis persuasum est quod romanus populus a natura
ordinatus fuit ad imperandum: ergo romanus populus subiciendo sibi orbem de
iure ad Imperium venit.
Ad bene quoque venandum veritatem quesiti scire oportet quod
divinum iudicium in rebus quandoque hominibus est manifestum quandoque
occultum. Et manifestum potest esse dupliciter: ratione scilicet et fide. Nam
quedam iudicia Dei sunt ad que humana ratio propriis pedibus pertingere potest,
sicut ad hoc: quod homo pro salute patrie seipsum exponat; nam si pars debet se
exponere pro salute totius, cum homo sit pars quedam civitatis, ut per
Phylosophum patet in suis Politicis , homo pro patria debet exponere seipsum
tanquam minus bonum pro meliori. Unde Phylosophus ad Nicomacum : "Amabile
quidem enim et uni soli, melius et divinius vero genti et civitati". Et
hoc iudicium Dei est; aliter humana ratio in sua rectitudine non sequeretur nature
intentionem: quod est inpossibile. Quedam etiam iudicia Dei sunt, ad que etsi
humana ratio ex propriis pertingere nequit, elevatur tamen ad illa cum
adiutorio fidei eorum que in Sacris Licteris nobis dicta sunt, sicut ad hoc:
quod nemo, quantumcunque moralibus et intellectualibus virtutibus et secundum
habitum et secundum operationem perfectus absque fide salvari potest, dato quod
nunquam aliquid de Cristo audiverit. Nam hoc ratio humana per se iustum intueri
non potest, fide tamen adiuta potest. Scriptum est enim ad Hebreos :
"Inpossibile est sine fide placere Deo"; et in Levitico : "Homo
quilibet de domo Israel, qui occiderit bovem aut ovem aut capram in castris vel
extra castra et non obtulerit ad hostium tabernaculi oblationem Domino,
sanguinis reus erit". Hostium tabernaculi Cristum figurat, qui est hostium
conclavis ecterni, ut ex evangelio elici potest: occisio animalium operationes
humanas. Occultum vero est iudicium Dei ad quod humana ratio nec lege nature
nec lege Scripture, sed de gratia spetiali quandoque pertingit; quod fit
pluribus modis: quandoque simplici revelatione, quandoque revelatione
disceptatione quadam mediante. Simplici revelatione dupliciter: aut sponte Dei,
aut oratione impetrante; sponte Dei dupliciter: aut expresse, aut per signum;
expresse, sicut revelatum fuit iudicium Samueli contra Saulem; per signum,
sicut Pharaoni revelatum fuit per signa quod Deus iudicaverat de liberatione
filiorum Israel. Oratione impetrante, quod sciebant qui dicebant secundo
Paralipomenon : "Cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus
residui: quod oculos nostros ad Te dirigamus". Disceptatione vero mediante
dupliciter: aut sorte, aut certamine; 'certare' etenim ab eo quod est 'certum
facere' dictum est. Sorte quidem Dei iudicium quandoque revelatur hominibus, ut
patet in substitutione Mathie in Actibus Apostolorum . Certamine vero
dupliciter Dei iudicium aperitur: vel ex collisione virium, sicut fit per
duellum pugilum, qui duelliones etiam vocantur, vel ex contentione plurium ad
aliquod signum prevalere conantium, sicut fit per pugnam athletarum currentium
ad bravium. Primus horum modorum apud Gentiles figuratus fuit in illo duello
Herculis et Anthei, cuius Lucanus meminit in quarto Farsalie et Ovidius in nono
De rerum transmutatione ; secundus figuratur apud eosdem in Athalanta et
Ypomene in decimo De rerum transmutatione . Similiter et latere non debet
quoniam in hiis duobus decertandi generibus ita se habet res, ut in altero sine
iniuria decertantes impedire se possint, puta duelliones, in altero vero non;
non enim athlete impedimento in alterutrum uti debent, quamvis Poeta noster
aliter sensisse videtur in quinto, cum fecit remunerari Eurialum. Propter quod
melius Tullius in tertiis Offitiis hoc prohibuit sententiam Crisippi sequens;
ait enim sic: "Scite Crisippus, ut multa: 'qui stadium' inquit 'currit,
eniti et contendere debet quam maxime possit ut vincat; supplantare eum quicum
certet nullo modo debet'". Hiis itaque in capitulo distinctis, duas
rationes efficaces ad propositum accipere possumus: scilicet a disceptatione
athletarum unam, et a disceptatione pugilum alteram; quas quidem prosequar in
sequentibus et inmediatis capitulis.
Ille igitur populus qui cunctis athletizantibus pro imperio
mundi prevaluit, de divino iudicio prevaluit. Nam, cum diremptio universalis
litigii magis Deo sit cure quam diremptio particularis, et in particularibus
litigiis quibusdam per athletas divinum iudicium postulamus iuxta iam tritum
proverbium "Cui Deus concedit, benedicat et Petrus", nullum dubium est
quin prevalentia in athletis pro imperio mundi certantibus Dei iudicium sit
secuta. Romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit:
quod erit manifestum - si considerantur athlete - si consideretur et bravium
sive meta. Bravium sive meta fuit omnibus preesse mortalibus: hoc enim
'Imperium' dicimus. Sed hoc nulli contigit nisi romano populo; hic non modo
primus, quin etiam solus actigit metam certaminis, ut statim patebit. Primus
nanque in mortalibus, qui ad hoc bravium anelavit, Ninus fuit Assiriorum rex:
qui quamvis cum consorte thori Semiramide per nonaginta et plures annos, ut
Orosius refert, imperium mundi armis temptaverit et Asyam totam sibi subegerit,
non tamen occidentales mundi partes eis unquam subiecte fuerunt. Horum amborum
Ovidius memoriam fecit in quarto, ubi dicit in Piramo :
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem
et infra:
Conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra.
Secundus Vesoges, rex Egipti, ad hoc bravium spiravit; et
quamvis meridiem atque septentrionem in Asya exagitaverit, ut Orosius memorat,
nunquam tamen dimidiam partem orbis obtinuit; quin ymo a Scithis inter quasi
athlotetas et terminum ab incepto suo temerario est aversus. Deinde Cirus, rex
Persarum, temptavit hoc: qui, Babilone destructa imperioque Babilonis ad Persas
translato, nec adhuc partes occidentales expertus, sub Tamiride regina
Scitharum vitam simul et intentionem deposuit. Post hos vero Xerxes, Darii
filius et rex in Persis, cum tanta gentium multitudine mundum invasit, cum
tanta potentia, ut transitum maris Asyam ab Europa dirimentis inter Sexton et
Abidon ponte superaverit. Cuius operis admirabilis Lucanus in secundo Farsalie
memor fuit; canit enim ibi sic:
Talis fama canit tumidum super equora Xerxemconstruxisse vias.
Et tandem, miserabiliter ab incepto repulsus, ad bravium
pervenire non potuit. Preter istos et post, Alexander rex Macedo maxime omnium
ad palmam Monarchie propinquans, dum per legatos ad deditionem Romanos
premoneret, apud Egiptum ante Romanorum responsionem, ut Livius narrat, in medio
quasi cursu collapsus est. De cuius etiam sepultura ibidem existente Lucanus in
octavo, invehens in Ptolomeum regem Egipti, testimonium reddit dicens:
Ultima Lagee stirpis perituraque prolesdegener, inceste sceptris cessure sororis,cum tibi sacrato Macedo servetur in antro.
"O altitudo divitiarum scientie et sapientie Dei",
quis hic te non obstupescere poterit? Nam conantem Alexandrum prepedire in
cursu coathletam romanum tu, ne sua temeritas prodiret ulterius, de certamine
rapuisti. Sed quod Roma palmam tanti bravii sit adepta, multis comprobatur
testimoniis. Ait enim Poeta noster in primo:
Certe hinc Romanos olim volventibus annishinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,qui mare, qui terras omni ditione tenerent.
Et Lucanus in primo:
Dividitur ferro regnum populique potentisque mare, que terras, que totum possidet orbemnon cepit Fortuna duos.
Et Boetius in secundo, cum de Romanorum principe loqueretur, sic
inquit:
Hic tamen sceptro populos regebat,quos videt condens radios sub undasPhebus extremo veniens ab ortuquos premunt septem gelidi triones,quos nothus sicco violentus estutorret, ardentes recoquens arenas.
Hoc etiam testimonium perhibet scriba Cristi Lucas, qui omnia
vera dicit, in illa parte sui eloquii: "Exivit edictum a Cesare Augusto,
ut describeretur universus orbis"; in quibus verbis universalem mundi
iurisdictionem tunc Romanorum fuisse aperte intelligere possumus. Ex quibus
omnibus manifestum est quod romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio
mundi prevaluit: ergo de divino iudicio prevaluit, et per consequens de divino
iudicio obtinuit; quod est de iure obtinuisse.
Et quod per duellum acquiritur, de iure acquiritur. Nam
ubicunque humanum iudicium deficit, vel ignorantie tenebris involutum vel
propter presidium iudicis non habere, ne iustitia derelicta remaneat
recurrendum est ad Illum qui tantum eam dilexit ut, quod ipsa exigebat, de
proprio sanguine ipse moriendo supplevit; unde psalmus: "Iustus Dominus et
iustitias dilexit". Hoc autem fit cum de libero assensu partium, non odio,
non amore, sed solo zelo iustitie, per virium tam animi quam corporis mutuam
collisionem divinum iudicium postulatur: quam quidem collisionem, quia primitus
unius ad unum fuit ipsa inventa, 'duellum' appellamus. Sed semper cavendum est
ut, quemadmodum in rebus bellicis prius omnia temptanda sunt per disceptationem
quandam et ultimum per prelium dimicandum est, ut Tullius et Vegetius
concorditer precipiunt, hic in Re militari , ille vero in Offitiis ; et
quemadmodum in cura medicinali ante ferrum et ignem omnia experienda sunt et ad
hoc ultimo recurrendum; sic, omnibus viis prius investigatis pro iudicio de
lite habendo, ad hoc remedium ultimo quadam iustitie necessitate coacti
recurramus. Duo igitur formalia duelli apparent: unum hoc quod nunc dictum est;
aliud quod superius tangebatur, scilicet ut non odio, non amore, sed solo zelo
iustitie de comuni assensu agoniste seu duelliones palestram ingrediantur. Et
propter hoc bene Tullius, cum de hac materia tangeret; inquiebat enim: "Sed
bella quibus Imperii corona proposita est, minus acerbe gerenda sunt".
Quod si formalia duelli servata sunt, aliter enim duellum non esset, iustitie
necessitate de comuni assensu congregati propter zelum iustitie nonne in nomine
Dei congregati sunt? Et si sic, nonne Deus in medio illorum est, cum ipse in
evangelio nobis hoc promictat? Et si Deus adest, nonne nefas est arbitrari
iustitiam succumbere posse, quam ipse in tantum diligit, quantum superius
prenotatur? Et si iustitia in duello succumbere nequit, nonne de iure
acquiritur quod per duellum acquiritur? Hanc veritatem etiam Gentiles ante
tubam evangelicam cognoscebant, cum iudicium a fortuna duelli querebant. Unde
bene Pirrus ille, tam moribus Eacidarum quam sanguine generosus, cum legati
Romanorum pro redimendis captivis ad illum missi fuerunt, respondit:
Nec mi aurum posco, nec mi pretium dederitis;non cauponantes bellum, sed belligerantes,ferro, non auro, vitam cernamus utrique.Vosne velit an me regnare Hera, quidve ferat sors,virtute experiamur.Quorum virtuti belli fortuna pepercit,eorundem me libertati parcere certum est.Dono ducite.
Hic Pirrus 'Heram' vocabat fortunam, quam causam melius et
rectius nos 'divinam providentiam' appellamus. Unde caveant pugiles ne pretium
constituant sibi causam; quia non tunc duellum, sed forum sanguinis et iustitie
dicendum esset; nec tunc arbiter Deus adesse credatur, sed ille antiquus Hostis
qui litigii fuerat persuasor. Habeant semper, si duelliones esse volunt, non
sanguinis et iustitie mercatores, in hostio palestre ante oculos Pirrum, qui
pro imperio decertando sic aurum despiciebat ut dictum est. Quod si contra
veritatem ostensam de inparitate virium instetur, ut assolet, per victoriam
David de Golia obtentam instantia refellatur; et si Gentiles aliud peterent,
refellant ipsam per victoriam Herculis in Antheum. Stultum enim est valde vires
quas Deus confortat, inferiores in pugile suspicari. Iam satis manifestum est
quod per duellum acquiritur de iure acquirì. Sed romanus populus per duellum
acquisivit Imperium: quod fide dignis testimoniis comprobatur. In quibus
manifestandis non solum hoc apparebit, sed etiam quicquid a primordialibus
Imperii romani diudicandum erat per duellum esse discussum. Nam de primo cum de
sede patris Enee, qui primus pater huius populi fuit, verteretur litigium,
Turno Rotulorum rege contra stante, de comuni amborum regum assensu ad ultimum,
propter divinum beneplacitum inquirendum, inter se solum dimicatum est, ut in
ultimis Eneydos canitur. In quo quidem agone tanta victoris Enee clementia
fuit, ut nisi balteus, quem Turnus Pallanti a se occiso detraxerat, patuisset,
victo victor simul vitam condonasset et pacem, ut ultima carmina nostri Poete
testantur. Cumque duo populi ex ipsa troyana radice in Ytalia germinassent,
romanus videlicet et albanus, atque de signo aquile deque penatibus aliis
Troyanorum atque dignitate principandi longo tempore inter se disceptatum
esset, ad ultimum de comuni assensu partium, propter iustitiam cognoscendam,
per tres Oratios fratres hinc et per totidem Curiatios fratres inde in
conspectu regum et populorum altrinsecus expectantium decertatum est: ubi
tribus pugilibus Albanorum peremptis, Romanorum duobus palma victorie sub
Hostilio rege cessit Romanis. Et hoc diligenter Livius in prima parte contexit,
cuius Orosius etiam contestatur. Deinde cum finitimis, omni iure belli servato,
cum Sabinis, cum Samnitibus, licet in multitudine decertantium, sub forma tamen
duelli, de imperio decertatum fuisse Levius narrat: in quo quidem modo
decertandi cum Samnitibus fere fortunam, ut dicam, incepti penituit. Et hoc
Lucanus in secundo ad exemplum reducit sic:
Aut Collina tulit stratas quot porta catervastunc cum pene caput mundi rerumque potestasmutavit translata locum, romanaque Samnisultra Caudinas speravit vulnera furcas.
Postquam vero Ytalorum litigia sedata fuerunt, et cum Grecis
cumque Penis nondum pro divino iudicio certatum esset, ad Imperium
intendentibus illis et illis, Fabritio pro Romanis, Pirro pro Grecis, de
imperii gloria in militie multitudine decertantibus, Roma obtinuit; Scipione
vero pro Ytalis, Annibale pro Affricanis in forma duelli bellum gerentibus,
Ytalis Affricani succubuerunt, sicut Livius et alii romane rei scriptores
testificari conantur. Quis igitur adeo mentis obtuse nunc est, qui non videat
sub iure duelli gloriosum populum coronam orbis totius esse lucratum? Vere
dicere potuit homo romanus quod quidem Apostolus ad Timotheum "Reposita
est michi corona iustitie"; 'reposita', scilicet in Dei providentia
ecterna. Videant nunc iuriste presumptuosi quantum infra sint ab illa specula
rationis unde humana mens hec principia speculatur, et sileant secundum sensum
legis consilium et iudicium exhibere contenti. Et iam manifestum est quod
romanus populus per duellum acquisivit Imperium: ergo de iure acquisivit; quod
est principale propositum in libro presenti.
Usque adhuc patet propositum per rationes que plurimum
rationalibus principiis innituntur; sed ex nunc ex principiis fidei cristiane
iterum patefaciendum est. Maxime enim fremuerunt et inania meditati sunt in
romanum Principatum qui zelatores fidei cristiane se dicunt; nec miseret eos
pauperum Cristi, quibus non solum defraudatio fit in ecclesiarum proventibus,
quinymo patrimonia ipsa cotidie rapiuntur, et depauperatur Ecclesia dum, simulando
iustitiam executorem iustitie non admittunt. Nec iam depauperatio talis absque
Dei iudicio fit, cum nec pauperibus, quorum patrimonia sunt Ecclesie
facultates, inde subveniatur nec ab offerente Imperio cum gratitudine
teneantur. Redeunt unde venerunt: venerunt bene, redeunt male, quia bene data,
et male possessa sunt. Quid ad pastores tales? Quid si Ecclesie substantia
defluit dum proprietates propinquorum suorum exaugeantur? Sed forsan melius est
propositum prosequi, et sub pio silentio Salvatoris nostri expectare succursum.
Dico ergo quod, si romanum Imperium de iure non fuit, Cristus nascendo
persuasit iniustum; consequens est falsum: ergo contradictorium antecedentis
est verum. Inferunt enim se contradictoria invicem a contrario sensu. Falsitatem
consequentis ad fideles ostendere non oportet: nam si fidelis quis est, falsum
hoc esse concedit, et si non concedit, fidelis non est, et si fidelis non est,
sd eum ratio ista non queritur. Consequentiam sic ostendo: quicunque aliquod
edictum ex electione prosequitur, illud esse iustum opere persuadet et, cum
opera persuadentiora sint quam sermones, ut Phylosopho placet in ultimis ad
Nicomacum , magis persuadet quam si sermone approbaret. Sed Cristus, ut scriba
eius Lucas testatur, sub edicto romane auctoritatis nasci voluit de Virgine
Matre, ut in illa singulari generis humani descriptione filius Dei, homo
factus, homo conscriberetur: quod fuit illud prosequi. Et forte sanctius est
arbitrari divinitus illud exivisse per Cesarem, ut qui tanta tempora fuerat expectatus
in sotietate mortalium, cum mortalibus ipse se consignaret. Ergo Cristus
Augusti, Romanorum auctoritate fungentis, edictum fore iustum opere persuasit.
Et cum ad iuste edicere iurisdictio sequatur, necesse est ut qui iustum edictum
persuasit iurisdictionem etiam persuaserit: que si de iure non erat, iniusta
erat. Et notandum quod argumentum sumptum ad destructionem consequentis, licet
de sua forma per aliquem locum teneat, tamen vim suam per secundam figuram
ostendit, si reducatur sicut argumentum a positione antecedentis per primam.
Reducitur enim sic: omne iniustum persuadetur iniuste; Cristus non persuasit
iniuste: ergo non persuasit iniustum. A positione antecedentis sic: omne
iniustum persuadetur iniuste; Cristus persuasit quoddam iniustum: ergo
persuasit iniuste.
Et si romanum Imperium de iure non fuit, peccatum Ade in Cristo
non fuit punitum; hoc autem est falsum: ergo contradictorium ius ex quo
sequitur est verum. Falsitas consequentis apparet sic: cum enim per peccatum
Ade omnes peccatores essemus, dicente Apostolo "Sicut per unum hominem in
hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors, ita in omnes homines mors,
in quo omnes peccaverunt"; si de illo peccato non fuisset satisfactum per
mortem Cristi, adhuc essemus filii ire natura, natura scilicet depravata. Sed
hoc non est, cum dicat Apostolus ad Ephesios loquens de Patre: "Qui
predestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Cristum in ipsum, secundum
propositum voluntatis sue, in laudem, et gloriam gratie sue, in qua gratificavit
nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius,
remissionem peccatorum secundum divitias glorie sue que superhabundavit in
nobis"; cum etiam Cristus ipse, in se punitionem patiens, dicat in Iohanne
: "Consummatum est"; nam ubi consummatum est, nichil restat agendum.
Propter convenientiam sciendum quod 'punitio' non est simpliciter 'pena
iniuriam inferenti', sed 'pena iflicta iniuriam inferenti ab habente
iurisdictionem puniendi'; unde, nisi ab ordinario iudice pena inflicta sit,
'punitio' non est, sed potius 'iniuria' est dicenda. Unde dicebat ille Moysi: "Quis constituit te iudicem super nos?".
Si
ergo sub ordinario iudice Cristus passus non fuisset, illa pena punitio non
fuisset. Et iudex ordinarius esse non poterat nisi supra totum humanum genus
iurisdictionem habens, cum totum humanum genus in carne illa Cristi portantis
dolores nostros, ut ait Propheta, puniretur. Et supra totum humanum genus
Tyberius Cesar, cuius vicarius erat Pilatus, iurisdictionem non habuisset nisi
romanum Imperium de iure fuisset. Hinc est quod Herodes, quamvis ignorans quid
faceret, sicut et Cayphas cum verum dixit de celesti decreto, Cristum Pilato
remisit ad iudicandum, ut Lucas in evangelio suo tradit. Erat enim Herodes non
vicem Tyberii gerens sub signo aquile vel sub signo senatus, sed rex regno
singulari ordinatus ab eo et sub signo regni sibi commissi gubernans. Desinant
igitur Imperium exprobrare romanum qui se filios Ecclesie fingunt, cum videant
sponsum Cristum illud sic in utroque termino sue militie comprobasse. Et iam sufficienter manifestum esse arbitror, romanum
populum sibi de iure orbis Imperium ascivisse. O felicem populum, o Ausoniam te
gloriosam, si vel nunquam infirmator ille Imperii tui natus fuisset, vel
nunquam sua pia intentio ipsum fefellisset!
"Conclusit ora leonum, et non nocuerunt michi: quia coram
eo iustitia inventa est in me". In principio huius operis propositum fuit
de tribus questionibus, prout materia pateretur, inquirere; de quarum duabus
primis in superioribus libris, ut credo, sufficienter peractum est Nunc autem
de tertia restat agendum: cuius quidem veritas, quia sine rubore aliquorum
emergere nequit, forsitan alicuius indignationis in me causa erit. Sed quia de
trono inmutabili suo Veritas deprecatur, Salomon etiam silvam Proverbiorum
ingrediens meditandam veritatem, impium detestandum in se facturo nos docet, ac
preceptor morum Phylosophus familiaria destruenda pro veritate suadet; assumpta
fiducia de verbis Danielis premissis, in quibus divina potentia clipeus
defensorum veritatis astruitur, iuxta monitionem Pauli fidei loricam induens,
in calore carbonis illius quem unus de Seraphin accepit de altari celesti et
tetigit labia Ysaie, gignasium presens ingrediar, et in brachio Illius qui nos
de potestate tenebrarum liberavit in sanguine suo impium atque mendacem de
palestra, spectante mundo, eiciam. Quid timeam, cum Spiritus Patri et Filio
coecternus aiat per os David: "In memoria ecterna erit iustus, ab
auditione mala non timebit"? Questio igitur presens, de qua inquisitio
futura est, inter duo luminaria magna versatur: rornarum scilicet Pontificem et
romanum Principem, et queritur utrum auctoritas Monarche romani, qui de iure
Monarcha mundi est, ut in secundo libro probatum est, inmediate a Deo dependeat
an ab aliquo Dei vicario vel ministro, quem Petri successorem intelligo, qui
vere claviger est regni celorum.
Ad presentem questionem discutiendam sicut in superioribus est
peractum, aliquod principium est assummendum in virtute cuius aperiende veritatis
argumenta formentur; nam sine prefixo principio etiam vera dicendo laborare
quid prodest, cum principlum solum assummendorum mediorum sit radix? Hec igitur
irrefragabilis veritas prefigatur: scilicet quod illud quod nature intentioni
repugnat Deus nolit. Nam si hoc verum non esset, contradictorium eius non esset
falsum, quod est: Deum non nolle quod nature intentioni repugnat. Et si hoc non
falsum, nec ea que secuntur ad ipsum; inpossibile enim est in necessariis
consequentiis falsum esse consequens antecedente non falso existente. Sed ad
non nolle altelum duorum sequitur de necessitate: aut velle aut non velle;
sicut ad non odire necessario sequitur aut amare aut non amare; non enim non
amare est odire, nec non velle est nolle, ut de se patet. Que si falsa non
sunt, ista non erit falsa: 'Deus vult quod non vult'; cuius falsitas non habet
superiorem. Quod autem verum sit quod dicitur sic declaro: manifestum est quod
Deus finem nature vult, aliter celum otiose moveret; quod dicendum non est. Si
Deus vellet impedimentum finis, vellet etiam finem impedimenti, aliter etiam
otiose vellet; et cum finis impedimenti sit non esse rei impedite, sequeretur
Deum velle non esse finem nature, quem dicitur velle esse. Si enim Deus non
vellet impedimentum finis, prout non vellet sequeretur ad non velle nichil de
impedimento curare, sive esset sive non esset; sed qui impedimentum non curat,
rem que potest impediri non curat, et per consequens non habet in voluntate; et
quod quis non habet in voluntate, non vult. Propter quod si finis nature
impediri potest - quod potest - de necessitate sequitur quod Deus finem nature
non vult; et sic sequitur quod prius: videlicet Deum velle quod non vult. Verissimum igitur est illud principium ex cuius
contradictorio tam absurda secuntur.
In introitu ad questionem hanc notare
oportet quod prime questionis veritas magis manifestanda fuit ad ignorantiam
tollendam, quam ad tollendum litigium; sed que fuit secunde questionis, quasi
equaliter ad ignorantiam et litigium se habebat: multa etenim ignoramus de
quibus non litigamus. Nam geometra circuli quadraturam ignorat: non tamen de
ipsa litigat; theologus vero numerum angelorum ignorat: non tamen de illo
litigium facit; Egiptius vero civilitatem Scitharum ignorat, non propter hoc de
ipsorum civilitate contendit. Huius quidem tertie questionis veritas tantum
habet litigium, ut, quemadmodum in aliis ignorantia solet esse causa litigii,
sic et hic litigium causa ignorantie sit magis. Hominibus nanque rationis
intuitu voluntatem prevolantibus hoc sepe contingit: ut, male affecti, lumine
rationis postposito, affectu quasi ceci trahantur et pertinaciter suam denegent
cecitatem. Unde fit persepe quod non solum falsitas patrocinium habeat, sed -
ut plerique - de suis terminis egredientes per aliena castra discurrant; ubi
nichil intelligentes, ipsi nichil intelliguntur: et sic provocant quosdam ad
iram, quosdam ad dedignationem, nonnullos ad risum. Igitur contra veritatem que
queritur tria hominum genera maxime colluctantur. Summus nanque
Pontifex, domini nostri Iesu Cristi vicarius et Petri successor, cui non
quicquid Cristo sed quicquid Petro debemus, zelo fortasse clavium, necnon alii
gregum cristianorum pastores, et alii quos credo zelo solo matris Ecclesie
promoveri, veritati quam ostensurus sum de zelo forsan - ut dixi - non de
superbia contradicunt. Quidam vero alii, quorum obstinata cupiditas lumen
rationis extinxit - et dum ex patre dyabolo sunt, Ecclesie se filios esse
dicunt - non solum in hac questione litigium movent, sed sacratissimi principatus
vocabolum aborrentes superiorum questionum et huius principia inpudenter
negarent. Sunt etiam tertii - quos decretalistas vocant - qui, theologie ac
phylosophie cuiuslibet inscii et expertes, suis decretalibus quas profecto
venerandas existimo - tota intentione innixi, de illarum prevalentia - credo -
sperantes, Imperio derogant. Nec mirum, cum iam audiverim quendam de illis
dicentem et procaciter asserentem traditiones Ecclesie fidei fundamentum: quod
quidem nefas de oppinione mortalium illi summoveant qui ante traditiones
Ecclesie in Filium Dei Cristum sive venturum sive presentem sive iam passum
crediderunt, et credendo speraverunt, et sperantes karitate arserunt, et
ardentes ei coheredes factos esse mundus non dubitat. Et ut tales de presenti gignasio
totaliter excludantur, est advertendum quod quedam scriptura est ante
Ecclesiam, quedam cum Ecclesia, quedam post Ecclesiam Ante quidem Ecclesiam
sunt vetus et novum Testamentum, quod "in ecternum mandatum est" ut
ait Propheta; hoc enim est quod dicit Ecclesia loquens ad sponsum: "Trahe
me post te". Cum Ecclesia vero sunt veneranda illa concilia principalia
quibus Cristum interfuisse nemo fidelis dubitat, cum habeamus ipsum dixisse
discipulis ascensurum in celum "Ecce ego vobiscum sum in omnibus diebus
usque ad consummationem seculi", ut Matheus testatur. Sunt etiam Scripture
doctorum, Augustini et aliorum, quos a Spiritu Sancto adiutos qui dubitat,
fructus eorum vel omnino non vidit vel, si vidit, minime degustavit. Post
Ecclesiam vero sunt traditiones quas 'decretales' dicunt: que quidem etsi
auctoritate apostolica sunt venerande, fundamentali tamen Scripture
postponendas esse dubitandum non est, cum Cristus sacerdotes obiurgaverit de
contrario. Cum enim interrogassent: "Quare discipuli tui traditionem
seniorum transgrediuntur?" - negligebant enim manuum lotionem - Cristus
eis Matheo testante, respondit: "Quare et vos transgredimimi mandatum Dei
propter traditionem vestram?". In quo satis innuit traditionem
postponendam. Quod si traditiones Ecclesie post Ecclesiam sunt, ut declaratum
est, necesse est ut non Ecclesie a traditionibus, sed ab Ecclesia traditionibus
accedat auctoritas. Hiique solas traditiones habentes ab hoc - ut dicebatur -
gignasio excludendi sunt: oportet enim, hanc veritatem venantes, ex hiis ex
quibus Ecclesie manat auctoritas investigando procedere`. Hiis itaque sic
exclusis, exludendi sunt alii qui, corvorum plumis operti, oves albas in grege
Domini se iactant. Hii sunt impietatis filii qui, ut flagitia sua exequi
possint, matrem prostituunt, fratres expellunt, et denique iudicem habere
nolunt. Nam cur ad eos ratio quereretur, cum sua cupiditate detenti principia
non viderent? Quapropter cum solis concertatio restat qui, aliquali zelo erga
matrem Ecclesiam ducti, ipsam que queritur veritatem ignorant: cum quibus illa
reverentia fretus quam pius filius debet patri, quam pius filius matri, pius in
Cristum, pius in Ecclesiam, pius in pastorem, pius in omnes cristianam
religionem profitentes, pro salute veritatis in hoc libro certamen incipio.
Isti vero ad quos erit tota disputatio sequens, asserentes
auctoritatem Imperii ab auctoritate Ecclesie dependere velut artifex inferior
dependet ab architecto, pluribus et diversis argumentis moventur; que quidem de
Sacra Scriptura eliciunt et de quibusdam gestis tam summi Pontificis quam
ipsius Imperatoris, nonnullum vero rationis indicium habere nituntur. Dicunt
enim primo, secundum scripturam Geneseos , quod Deus fecit duo magna luminaria
- luminare maius et luminare minus - ut alterum preesset diei et alterum
preesset nocti: que allegorice dicta esse intelligebant ista duo regimina:
scilicet spirituale et temporale. Deinde arguunt quod, quemadmodum luna, que
est luminare minus, non habet lucem nisi prout recipit a sole, sic nec regnum
temporale auctoritatem habet nisi prout recipit a spirituali regimine. Propter
hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum quod, sicut
Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis , solutio argumenti est
erroris manifestatio. Et quia error potest esse in materia et in forma
argumenti, dupliciter peccare contingit: aut scilicet assummendo falsum, aut
non sillogizando; que duo Phylosophus obiciebat contra Parmenidem et Melissum
dicens: "Quia falsa recipiunt et non sillogizantes sunt". Et accipio
hic largo modo 'falsum' etiam pro 'inoppinabili', quod in materia probabili
habet naturam falsi. Si vero in forma sit peccatum, conclusio interimenda est
ab illo qui solvere vult, ostendendo formam sillogisticam non esse servatam Si
vero peccatum sit in materia, aut est quia 'simpliciter' falsum assumptum est,
aut quia falsum 'secundum quid'. Si 'simpliciter', per interemptionem assumpti
solvendum est; si 'secundum quid', per distinctionem. Hoc viso, ad meliorem
huius et aliarum inferius factarum solutionum evidentiam advertendum quod circa
sensum misticum dupliciter errare contingit: aut querendo ipsum ubi non est,
aut accipiendo aliter quam accipi debeat. Propter primum dicit Augustinus in
Civitate Dei : "Non omnia que gesta narrantur etiam significare aliquid
putanda sunt, sed propter illa que aliquid significant etiam ea que nichil
significant actexuntur. Solo vomere terra proscinditur; sed ut hoc fieri
possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria". Propter secundum idem
ait in Doctrina Cristiana , loquens de illo aliud in Scripturis sentire quam
ille qui scripsit eas dicit, quod "ita fallitur ac si quisquam deserens
viam eo tamen per girum pergeret quo via illa perducit"; et subdit:
"Demonstrandum est ut consuetudine deviandi etiam in transversum aut
perversum ire cogatur". Deinde innuit causam quare cavendum sit hoc in
Scripturis, dicens: "Titubabit fides, si Divinarum Scripturarum vacillat
autoritas". Ego autem dico quod si talia fiunt de ignorantia, correctione
diligenter adhibita ignoscendum est sicut ignoscendum esset illi qui leonem in
nubibus formidaret; si vero industria, non aliter cum sic errantibus est
agendum, quam cum tyrampnis, qui publica iura non ad comunem utilitatem
secuntur, sed ad propriam retorquere conantur. O summum facinus, etiamsi
contingat in sompniis, ecterni Spiritus intentione abuti! Non enim peccatur in
Moysen, non in David, non in Iob, non in Matheum, non in Paulum, sed in
Spiritum Sanctum qui loquitur in illis. Nam quanquam scribe divini eloquii
multi sint, unicus tamen dictator est Deus, qui beneplacitum suum nobis per
multorum calamos explicare dignatus est. Hiis itaque prenotatis, ad id quod
superius dicebatur dico per interemptionem illius dicti quo dicunt illa duo
luminaria typice importare duo hec regimina: in quo quidem dicto tota vis
argumenti consistit. Quod autem ille sensus omnino sustineri non possit,
duplici via potest ostendi. Primo quia, cum huiusmodi regimina sint accidentia
quedam ipsius hominis, videretur Deus usus fuisse ordine perverso accidentia prius
producendo quam proprium subiectum: quod absurdum est dicere de Deo; nam i]la
duo luminaria producta sunt die quarto et homo die sexto, ut patet in Lictera.
Preterea, cum ista regimina sint hominum directiva in quosdam fines, ut infra
patebit, si homo stetisset in statu innocentie in quo a Deo factus est, talibus
directivis non indiguisset: sunt ergo huiusmodi regimina remedia contra
infirmitatem peccati. Cum ergo non solum in die quarto peccator homo non erat,
sed etiam simpliciter homo non erat, producere remedia fuisset otiosum: quod
est contra divinam bonitatem. Stultus enim esset medicus qui, ante nativitatem
hominis, pro apostemate futuro illi emplastrum conficeret. Non igitur dicendum
est quod quarto die Deus hec duo regimina fecerit; et per consequens intentio
Moysi esse non potuit illa quam fingunt. Potest etiam hoc, mendacio tollerando,
per distinctionem dissolvi: mitior nanque est in adversarium solutio
distinctiva; non enim omnino mentiens esse videtur, sicut interemptiva illum
videri facit. Dico ergo quod licet luna non habeat lucem habundanter nisi ut a
sole recipit, non propter hoc sequitur quod ipsa luna sit a sole. Unde sciendum
quod aliud est esse ipsius lune, aliud virtus eius, et aliud operari. Quantum
est ad esse, nullo modo luna dependet a sole, nec etiam quantum ad virtutem,
nec quantum ad operationem simpliciter; quia motus eius est a motore proprio,
influentia sua est a propriis eius radiis: habet enim aliquam lucem ex se, ut
in eius eclipsi manifestum est. Sed quantum ad melius et virtuosius operandum,
recipit aliquid a sole, quia lucem habundantem: qua recepta, virtuosius
operatur. Sic ergo dico quod regnum temporale non recipit esse a spirituali,
nec virtutem que est eius auctoritas, nec etiam operationem simpliciter; sed
bene ab eo recipit ut virtuosius operetur per lucem gratie quam in celo et in
terra benedictio summi Pontificis infundit illi. Et ideo argumentum peccabat in
forma, quia predicatum in conclusione non est extremitas maioris, ut patet;
procedit enim sic: luna recipit lucem a sole qui est regimen spirituale;
regimen temporale est luna; ergo regimen temporale recipit auctoritatem a
regimine spirituali. Nam in extremitate maioris ponunt 'lucem', in predicato
vero conclusionis 'auctoritatem': que sunt res diverse subiecto et ratione, ut
visum est.
Assummunt etiam argumentum de lictera Moysi, dicentes quod de
femore Iacob fluxit figura horum duorum regiminum, quia Levi et Iudas: quorum
alter fuit pater sacerdotii alter vero regiminis temporalis. Deinde sic arguunt
ex hiis: sicut se habuit Levi ad Iudam, sic se habet Ecclesia ad Imperium; Levi
precessit Iudam in nativitate, ut patet in Lictera: ergo Ecclesia precedit
Imperium in auctoritate. Et hoc vero de facili solvitur; ram cum dicunt quod
Levi et Iudas, filii Iacob, figurant ista regimina, possem similiter hoc
interimendo dissolvere: sed concedatur. Et cum arguendo inferunt 'sicut Levi
precedit in nativitate sic Ecclesia in auctoritate', dico similiter quod aliud
est predicatum conclusionis et aliud maior extremitas: nam aliud est
'auctoritas' et aliud 'nativitas', subiecto et ratione; propter quod peccatur
in forma. Et est similis processus huic: A precedit B in C; D et E se habent ut
A et B: ergo D precedit E in F, F vero et C diversa sunt. Et si ferrent
instantiam dicentes quod F sequitur ad C, hoc est auctoritas ad nativitatem, et
pro antecedente bene infertur consequens, ut animal pro homine, dico quod
falsum est: multi enim sunt maiores natu qui non solum in auctoritate non
precedunt, sed etiam preceduntur a iunioribus; ut patet ubi episcopi sunt
tempore minores quam sui archipresbyteri. Et sic instantia videtur errare
secundum 'non causam ut causa'.
De lictera vero primi libri Regum assummunt etiam creationem et
depositionem Saulis, et dicunt quod Saul rex intronizatus fuit et de trono
depositus per Samuelem, qui vice Dei de precepto fungebatur, ut in Lictera
patet. Et ex hoc arguunt quod, quemadmodum ille Dei vicarius auctoritatem
habuit dandi et tollendi regimen temporale et in alium transferendi, sic et nunc
Dei vicarius, Ecclesie universalis antistes, auctoritatem habet dandi et
tollendi et etiam transferendi sceptrum regiminis temporalis; ex quo sine dubio
sequeretur quod auctoritas Imperii dependeret ut dicunt. Et ad hoc dicendum per
interemptionem eius quod dicunt Samuelem Dei vicarium, quia non ut vicarius sed
ut legatus spetialis ad hoc, sive nuntius portans mandatum Domini expressum,
hoc fecit: quod patet quia quicquid Deus dixit, hoc fecit solum et hoc retulit.
Unde sciendum quod aliud est esse vicarium, aliud est esse nuntium sive
ministrum: sicut aliud est esse doctorem, aliud est esse interpretem. Nam
vicarius est cui iurisdictio cum lege vel cum arbitrio commissa est; et ideo
intra terminos iurisdictionis commisse de lege vel de arbitrio potest agere
circa aliquid, quod dominus omnino ignorat. Nuntius autem non potest in quantum
nuntius; sed quemadmodum malleus in sola virtute fabri operatur sic et nuntius
in solo arbitrio eius qui mictit illum. Non igitur sequitur, si Deus per
nuntium Samuelem fecit hoc, quod vicarius Dei hoc facere possit. Multa enim
Deus per angelos fecit et facit et facturus est que vicarius Dei, Petri
successor, facere non posset. Unde argumentum istorum est 'a toto ad partem',
construendo sic 'homo potest videre et audire : ergo oculus potest videre et
audire '. Et hoc non tenet; teneret autem 'destructive', sic: 'homo non potest
volare: ergo nec brachia hominis possunt volare'. Et similiter sic: 'Deus per
nuntium facere non potest genita non esse genita, iuxta sententiam Agathonis:
ergo nec vicarius eius facere potest'.
Assummunt etiam de lictera Mathei Magorum oblationem, dicentes
Cristum recepisse simul thus et aurum ad significandum se ipsum dominum et
gubernatorem spiritualium et temporalium; ex quo inferunt Cristi vicarium
dominum et gubernatorem eorundem, et per consequens habere utrorunque
auctoritatem. Ad hoc respondens licteram Mathei et sensum confiteor, sel quod
ex illa inferre conantur interimo. Sillogizant enim sic: 'Deus est dominus
spiritualium et temporalium; summus Pontifex est vicarius Dei: ergo est dominus
spiritualium et temporalium'. Utraque nanque propositio vera est, sed medium
variatur et arguitur in quatuor terminis, in quibus forma sillogistica non
salvatur, ut patet ex hiis que de sillogismo simpliciter Nam aliud est 'Deus',
quod subicitur in maiori, et aliud 'vicarius Dei', quod predicatur in minori.
Et si quis instaret de vicarii equivalentia inutilis est instantia: quia nullus
vicariatus sive divinus sive humanus, equivalere potest principali auctoritati:
quod patet de levi. Nam scimus quod successor Petri non equivalet divine
auctoritati saltem in operatione nature: non enim posset facere terram
ascendere sursum, nec ignem descendere deorsum per offitium sibi commissum. Nec
etiam possent omnia sibi commicti a Deo, quoniam potestatem creandi et
similiter baptizandi nullo modo Deus commictere posset, ut evidenter probatur,
licet Magister contrarium dixerit in quarto Scimus etiam quod vicarius hominis
non equivalet ei, quantum in hoc quod vicarius est, quia nemo potest dare quod
suum non est. Auctoritas principalis non est principis nisi ad usum, quia
nullus princeps se ipsum auctorizare potest; recipere autem potest atque
dimictere, sed alium creare non potest, quia creatio principis ex principe non
dependet. Quod si ita est, manifestum est quod nullus princeps potest sibi
substituere vicarium in omnibus equivalentem: qua re instantia nullam emcaciam
habet
Item assummunt de lictera eiusdem illud Cristi ad Petrum:
"Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in celis; et
quodcunque solveris super terram erit solutum et in celis"; quod etiam
omnibus apostolis est dictum. Similiter accipiunt de lictera Mathei, similiter
et Iohannis: ex cuo arguunt successorem Petri omnia de concessione Dei posse
tam ligare quam solvere; et inde inferunt posse solvere leges et decreta
Imperii, atque leges et decreta ligare pro regimine temporali: unde bene
sequeretur illud quod dicunt. Et dicendum ad hoc per distinctionem circa
maiorem sillogismi quo utuntur. Sillogizant enim sic: 'Petrus potuit solvere
omnia et ligare; successor Petri potest quicquid Petrus potuit; ergo successor
Petri potest omnia solvere et ligare'. Unde inferunt auctoritatem et decreta
Imperii solvere et ligare ipsum posse. Minorem concedo, maiorem vero non sine
distinctione. Et ideo dico quod hoc signum universale 'omnie', quod includitur
in 'quodcunque', nunquam distribuit extra ambitum termini distributi. Nam si
dico 'omne animal currit', 'omne' distribuit pro omni eo quod sub genere animalis
comprehenditur; si vero dico 'omnis homo currit', tunc signum universale non
distribuit nisi pro suppositis huius termini 'homo'; et cum dico 'omnis
grammaticus', tunc distributio magis coartatur. Propter quod semper videndum
est quid est quod signum universale habet distribuere: quo viso, facile
apparebit quantum sua distributio dilatetur, cognita natura et ambitu termini
distributi. Unde cum dicitur 'quodcunque ligaveris', si illud 'quodcunque'
summeretur absolute, verum esset quod dicunt; et non solum hoc facere posset,
quin etiam solvere uxorem a viro et ligare ipsam alteri vivente primo: quod
nullo modo potest. Posset etiam solvere me non penitentem: quod etiam facere
ipse Deus non posset. Cum ergo ita sit, manifestum est quod non absolute summenda
est illa distributio sed respective ad aliquid. Quod autem illa respiciat satis
est evidens considerato illo quod sibi conceditur, circa quod illa distributio
subiungitur. Dicit enim Cristus Petro: "Tibi dabo claves regni
celorum", hoc est 'Faciam te hostiarium regni celodum', Deinde subdit
"et quodcunque": quod est 'omne quod', id est 'et omne quod ad istud
offitium spectabit solvere poteris et ligare'. Et sic signum universale quod
includitur in 'quodcunque' contrahitur in sua distributione ab offitio clavium
regno celorum: et sic assummendo, vera est illa propositio; absolute vero non,
ut patet. Et ideo dico quod etsi successor Petri, secundum exigentiam offitii
commissi Petro, possit solvere et ligare, non tamen propter hoc sequitur quod
possit solvere seu ligare decreta Imperii sive leges ut ipsi dicebant, nisi
ulterius probaretur hoc spectare ad offitium clavium: cuius contrarium inferius
ostendetur.
Accipiunt etiam illud Luce, quod Petrus dixit Cristo, cum ait
"Ecce duo gladii hic", et dicunt quod per illos duos gladios duo
predicta regimina intelliguntur, que quidem Petrus dixit esse ibi ubi erat, hoc
est apud se: unde arguunt illa duo regimina secundum auctoritatem apud
successorem Petri consistere. Et ad hoc dicendum per interemptionem sensus in
quo fundant argumentum. Dicunt enim illos duos gladios quos assignavit Petrus,
duo prefata regimina importare: quod omnino negandum est, tum quia illa
responsio non fuisset ad intentionem Cristi, tum quia Petrus de more subito
respondebat ad rerum superficiem tantum. Quod autem responsio non fuisset ad
intentionem Cristi non erit inmanifestum, si considerentur verba precedentia et
causa verborum. Propter quod sciendum quod hoc dictum fuit in die Cene; unde
Lucas incipit superius sic: "Venit autem dies azimorum in quo necesse erat
occidi Pascha", in qua quidem cena prelocutus fuit Cristus de ingruente
passione, in qua oportebat ipsum separari a discipulis suis. Item sciendum quod
ubi ista verba intervenerunt erant simul omnes duodecim discipuli; unde parum post
verba premissa dicit Lucas: "Et cum facta esset hora discubuit, et
duodecim apostoli cum eo". Et ex hinc continuato colloquio venit ad hec:
"Quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid
defuit vobis? At illi dixerunt: Nichil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet
sacculum tollat, similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam et emat
gladium". In quo satis aperte intentio Cristi manifestatur; non enim dixit
'ematis vel habeatis duos gladios' - ymo duodecim, cum ad duodecim discipulos
diceret "qui non habet emat" - ut quilibet haberet unum. Et hoc etiam
dicebat premonens eos pressuram futuram et despectum futurum erga eos, quasi
diceret: 'Quousque fui vobiscum, recepti eratis; nunc fugabimini. Unde oportet
vos preparare vobis etiam ea que iam prohibui vobis propter necessitatem'.
Itaque si responsio Petri, que est ad hoc, fuisset sub intentione illa, iam non
fuisset ad eam que erat Cristi: de quo Cristus ipsum increpasset sicut
multotiens increpavit, cum inscie responderet. Hic autem non fecit, sed
acquievit dicens ei "Satis est"; quasi diceret: 'Propter necessitatem
dico; sed si quilibet habere non potest, duo sufficere possunt'. Et quod Petrus
de more ad superficiem loqueretur, probat eius festina et impremeditata presumptio,
ad quam non solum fidei sinceritas impellebat, sed, ut credo, puritas et
simplicitas naturalis. Hanc suam presumptionem scribe Cristi testantur omnes.
Scribit autem Matheus, cum Iesus interrogasset discipulos "Quem me esse
dicitis?", Petrum ante omnes respondisse: "Tu es Cristus, filius Dei
vivi". Scribit etiam quod, cum Cristus diceret discipulis quia oportebat
eum ire in Ierusalem et multa pati, Petrus assumpsit cum et cepit increpare
illum dicens: "Absit a te, Domine; non erit tibi hoc"; ad quem
Cristus, redarguens, conversus dixit: "Vade post me, Sathana". Item
scribit quod in monte transfigurationis, in conspectu Cristi, Moysi et Elye et
duorum filiorum Zebedei, dixit: "Domine, bonum est nos hic esse; si vis,
faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum et Elye unum". Item
scribit quod, cum discipuli essent in navicula tempore noctis et Cristus
ambularet super acquam, Petrus dixit: "Domine, si tu es, iube me ad te
venire super aquas". Item scribit quod, cum Cristus prenuntiaret scandalum
discipulis suis, Petrus respondit: "Etsi omnes scandalizati fuerint in te,
ego nunquam scandalizabor"; et infra: "Etiamsi oportuerit me mori
tecum, non te negabo". Et hoc etiam contestatur Marcus; Lucas vero scribit
Petrum etiam dixisse Cristo, parum supra verba premissa de gladiis:
"Domine, tecum paratus sum in carcerem et in mortem ire". Iohannes
autem dicit de illo quod, cum Cristus vellet sibi lavare pedes, Petrus ait:
"Domine, tu michi lavas pedes?"; et infra: "Non lavabis michi
pedes in ecternum" Dicit etiam ipsum gladio percussisse ministri servum:
quod etiam conscribunt omnes quatuor. Dicit etiam Iohannes ipsum introivisse
subito, cum venit in monumentum, videns alium discipulum cunctantem ad hostium.
Dicit iterum quod, existente Iesu in litore post resurrectionem, "Cum
Petrus audisset quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et
misit se in mare". Ultimo dicit quod, cum Petrus vidisset Iohannem, dixit
Iesu: "Domine hic autem quid?". Iuvat quippe talia de Archimandrita
nostro in laudem sue puritatis continuasse, in quibus aperte deprehenditur
quod, cum de duobus gladiis loquebatur, intentione simplici respondebat ad
Cristum. Quod si verba illa Cristi et Petri typice sunt accipienda, non ad hoc
quod dicunt isti trahenda sunt, sed referenda sunt ad sensum illius gladii de
quo scribit Matheus sic: "Nolite ergo arbitrari quia veni mictere pacem in
terram: non veni pacem mictere, sed gladium. Veni enim separare hominem
adversus patrem suum" etc. Quod quidem fit tam verbo quam opere; propter
quod dicebat Lucas ad Theophilum "que cepit Iesus facere et docere".
Talem gladium Cristum emere precipiebat, quem duplicem ibi esse Petrus etiam
respondebat. Ad verba enim et opera parati erant, per que facerent quod Cristus
dicebat se venisse facturum per gladium, ut dictum est.
Dicunt adhuc quidam quod Constantinus imperator, mundatus a
lepra intercessione Silvestri tunc summi Pontificis, Imperii sedem, scilicet
Romam, donavit Ecclesie cum multis aliis Imperii dignitatibus. Ex quo arguunt
dignitates illas deinde neminem assummere posse nisi ab Ecclesia recipiat,
cuius eas esse dicunt; et ex hoc bene sequeretur auctoritatem unam ab alia
dependere, ut ipsi volunt. Positis et solutis igitur argumentis que radices in
divinis eloquiis habere videbantur, restant nunc illa ponenda et solvenda que
in gestis humanis et ratione humana radicantur. Ex quibus primum est quod
premictitur, quod sic sillogizant: 'ea que sunt Ecclesie nemo de iure habere
potest nisi ab Ecclesia' - et hoc conceditur - 'romanum regimen est Ecclesie:
ergo ipsum nemo habere potest de iure nisi ab Ecclesia'; et minorem probant per
ea que de Constantino superius tacta sunt. Hanc ergo minorem interimo et, cum
probant, dico quod sua probatio nulla est, quia Constantinus alienare non
poterat Imperii dignitatem, nec Ecclesia recipere. Et cum pertinaciter instant,
quod dico sic ostendi potest: nemini licet ea facere per offitium sibi
deputatum que sunt contra illud offitium; quia sic idem, in quantum idem, esset
contrarium sibi ipsi: quod est inpossibile; sed contra offitium deputatum
Imperatori est scindere Imperium, cum offitium eius sit humanum genus uni velle
et uni nolle tenere subiectum, ut in primo huius de facili videri potest; ergo
scindere Imperium Imperatori non licet Si ergo alique dignitates per Constantinum
essent alienate - ut dicunt - ab Imperio, et cessissent in potestatem Ecclesie,
scissa esset tunica inconsutilis, quam scindere ausi non sunt etiam qui Cristum
verum Deum lancea perforarunt. Preterea, sicut Ecclesia suum habet fundamentum,
sic et Imperium suum. Nam Ecclesie fundamentum Cristus est; unde Apostolus ad
Corinthios : "Fundamentum aliud nemo potest ponere preter id quod positum
est, quod est Cristus Iesus" Ipse est petra super quam hedificata est
Ecclesia. Imperii vero fundamentum ius humanum est. Modo dico quod, sicut
Ecclesie fundamento suo contrariari non licet, sed debet semper inniti super
illud iuxta illud Canticorum "Que est ista, que ascendit de deserto
delitiis affluens, innixa super dilectum?" sic et Imperio licitum non est
contra ius humanum aliquid facere. Sed contra ius humanum esset, si se ipsum
Imperium destrueret: ergo Imperio se ipsum destruere non licet. Cum ergo
scindere Imperium esset destruere ipsum, consistente Imperio in unitate
Monarchie universalis, manifestum est quod Imperii auctoritate fungenti
scindere Imperium non licet. Quod autem destruere Imperium sit contra ius
humanum, ex superioribus est manifestum. Preterea, omnis iurisdictio prior est
suo iudice: iudex enim ad iurisdictionem ordinatur, et non e converso; sed
Imperium est iurisdictio omnem temporalem iurisdictionem ambitu suo
cornprehendens: ergo ipsa est prior suo iudice, qui est Imperator, quia ad
ipsam Imperator est ordinatus, et non e converso. Ex quo patet quod Imperator
ipsam permutare non potest in quantum Imperator, cum ab ea recipiat esse quod
est. Modo dico sic: aut ille Imperator erat cum dicitur Ecclesie contulisse,
aut non; et si non, planum est quod nichil poterat de Imperio conferre; si sic,
cum talis collatio esset minoratio iurisdictionis, in quantum Imperator hoc
facere non poterat. Amplius, si unus Imperator aliquam particulam ab Imperii
iurisdictione discindere posset, eadem ratione et alius. Et cum iurisdictio
temporalis finita sit et omne finitum per finitas decisiones assummatur, sequeretur
quod iurisdictio prima posset annichilari: quod est irrationabile. Adhuc, cum
conferens habeat se per modum agentis et cui confertur per modum patientis, ut
placet Phylosopho in quarto ad Nicomacum , non solum ad collationem esse
licitam requiritur dispositio conferentis sed etiam eius cui confertur: videtur
enim in patiente et disposito actus activorum inesse. Sed Ecclesia omnino
indisposita erat ad temporalia recipienda per preceptum prohibitivum expressum,
ut habemus per Matheum sic: "Nolite possidere aurum, neque argentum, neque
pecuniam in zonis vestris, non peram in via" etc. Nam etsi per Lucam
habemus relaxationem precepti quantum ad quedam, ad possessionem tamen auri et
argenti licentiatam Ecclesiam post prohibitionem illam invenire non potui. Qua
re, si Ecclesia recipere non poterat, dato quod Constantinus hoc facere
potuisset de se, actio tamen illa non erat possibilis propter patientis
indispositionem. Patet igitur quod nec Ecclesia recipere per modum possessionis
nec ille conferre per modum alienationis poterat. Poterat tamen Imperator in
patrocinium Ecclesie Patrimonium et alia deputare inmoto semper superiori
dominio, cuius unitas divisionem non patitur. Poterat et vicarius Dei recipere
non tanquam possessor, sed tanquam fructuum pro Ecclesia pro Cristi pauperibus
dispensator: quod apostolos fecisse non ignoratur. Adhuc dicunt quod Adrianus
papa Carolum Magnum sibi et Ecclesie advocavit ob iniuriam Longobardorum,
tempore Desiderii regis eorum; et quod Carolus ab eo recepit Imperii dignitatem
non obstante quod Michael imperabat apud Constantinopolim. Propter quod dicunt
quod omnes qui fuerunt Romanorum Imperatores post ipsum et ipsi advocati
Ecclesie sunt et debent ab Ecclesia advocari: ex quo etiam sequeretur illa
dependentia quam concludere volunt. Et ad hoc infringendum dico quod nichil
dicunt: usurpatio enim iuris non facit ius Nam si sic, eodem modo auctoritas
Ecclesie probaretur dependere ab Imperatore, postquam Octo imperator Leonem
papam restituit et Benedictum deposuit, necnon in exilium in Saxoniam duxit.
Ratione vero sic arguunt. Summunt etenim sibi principium de
decimo Prime phylosophie dicentes: omnia que sunt unius generis reducuntur ad
unum, quod est mensura omnium que sub illo genere sunt; sed omnes homines sunt
unius generis: ergo debent reduci ad unum, tanquam ad mensuram omnium eorum. Et
cum summus Antistes et Imperator sint homines, si conclusio illa est vera,
oportet quod reducantur ad unum hominem. Et cum Papa non sit reducendus ad
alium, relinquitur quod Imperator cum omnibus aliis sit reducendus ad ipsum,
tanquam ad mensuram et regulam: propter quod sequitur etiam idem quod volunt.
Ad hanc rationem solvendam dico quod, cum dicunt 'Ea que sunt unius generis
oportet reduci ad aliquod unum de illo genere, quod est metrum in ipso', verum
dicunt. Et similiter verum dicunt dicentes quod omnes homines sunt unius
generis; et similiter verum concludunt cum inferunt ex hiis omnes homines esse
reducendos ad unum metrum in suo genere. Sed cum ex hac conclusione subinferunt
de Papa et Imperatore, falluntur 'secundum accidens'. Ad cuius evidentiam
sciendum quod aliud est esse hominem et aliud est esse Papam; et eodem modo
aliud est esse hominem, aliud esse Imperatorem, sicut aliud est esse hominem,
et aliud est esse patrem et dominum. Homo enim est id quod est per formam
substantialem, per quam sortitur spetiem et genus, et per quam reponitur sub
predicamento substantie; pater vero est id quod est per formam accidentalem,
que est relatio per quam sortitur spetiem quandam et genus, et reponitur sub
genere 'ad aliquid', sive 'relationis'. Aliter omnia reducerentur ad
predicamentum substantie, cum nulla forma accidentalis per se subsistat absque
ypostasi substantie subsistentis: quod est falsum. Cum ergo Papa et Imperator
sint id quod sunt per quasdam relationes, quia per Papatum et per Imperiatum,
que relationes sunt altera sub ambitu paternitatis et altera sub ambitu
dominationis, manifestum est quod Papa et Imperator, in quantum huiusmodi,
habent reponi sub predicamento relationis, et per consequens reduci ad aliquod
existens sub illo genere. Unde dico quod alia est mensura ad quam habent reduci
prout sunt homines, et alia prout sunt et Papa et Imperator Nam, prout sunt
homines, habent reduci ad optimum hominem, qui est mensura omnium aliorum, et
ydea ut dicam - quisquis ille sit - ad existentem maxime unum in genere suo: ut
haberi potest ex ultimis ad Nicomacum . In quantum vero sunt relativa quedam,
ut patet, reducenda sunt vel ad invicem, si alterum subalternatur alteri vel in
spetie comunicant per naturam relationis, vel ad aliquod tertium, ad quod
reducantur tanquam ad comunem unitatem. Sed non potest dici quod alterum
subalternetur alteri, quia sic alterum de altero predicaretur: quod est falsum;
non enim dicimus 'Imperator est Papa', nec e converso. Nec potest dici quod
comunicent in spetie, cum alia sit ratio Pape, alia Imperatoris, in quantum
huiusmodi: ergo reducuntur ad aliquid in quo habent uniri. Propter quod
sciendum quod, sicut se habet relatio ad relationem, sic relativum ad
relativum. Si ergo Papatus et Imperiatus, cum sint relationes superpositionis,
habeant reduci ad respectum superpositionis, a quo respectu cum suis
differentialibus descendunt, Papa et Imperator, cum sint relativa, reduci
habebunt ad aliquod unum in quo reperiatur ipse respectus superpositionis
absque differentialibus aliis. Et hoc erit vel ipse Deus, in quo respectus
omnis universaliter unitur, vel aliqua substantia Deo inferior, in qua
respectus superpositionis per differentiam superpositionis a simplici respectu
descendens particuletur. Et sic patet quod Papa et Imperator, in quantum
homines, habent reduci ad unum; in quantum vero Papa et Imperator, ad aliud: et
per hoc patet ad rationem.
Positis et exclusis erroribus quibus potissime innituntur qui
romani Principatus auctoritatem dependere dicunt a romano Pontifice, redeundum
est ad ostendendum veritatem huius tertie questionis, que a principio
discutienda proponebatur: que quidem veritas apparebit sufficienter si, sub
prefixo principio inquirendo, prefatam auctoritatem inmediate dependere a
culmine totius entis ostendero, qui Deus est Et hoc erit ostensum vel si
auctoritas Ecclesie removeatur ab illa - cum de alia non sit altercatio - vel
si 'ostensive' probetur a Deo inmediate dependere. Quod autem auctoritas
Ecclesie non sit causa imperialis auctoritatis probatur sic: illud, quo non
existente aut quo non virtuante, aliud habet totam suam virtutem, non est causa
illius virtutis; sed, Ecclesia non existente aut non virtuante, Imperium habuit
totam suam virtutem: ergo Ecclesia non est causa virtutis Imperii et per
consequens nec auctoritatis, cum idem sit virtus et auctoritas eius. Sit
Ecclesia A, Imperium B, auctoritas sive virtus Imperii C; si, non existente A,
C est in B, inpossibile est A esse causam eius quod est C esse in B cum
inpossibile sit effectum precedere causam in esse. Adhuc si, nichil operante A,
C est in B, necesse est A non esse causam eius quod est C esse in B, cum
necesse sit ad productionem effectus preoperari causam presertim efficientem,
de qua intenditur. Maior propositio huius demonstrationis declarata, est in
terminis; minorem Cristus et Ecclesia confirmat. Cristus nascendo et moriendo,
ut superius dictum est; Ecclesia, cum Paulus in Actibus Apostolorum dicat ad
Festum: "Ad tribunal Cesaris sto, ubi me oportet iudicari"; cum etiam
angelus Dei Paulo dixerit parum post: "Ne timeas, Paule, Cesari te oportet
assistere", et infra iterum Paulus ad Iudeos existentes in Ytalia:
"Contradicentibus autem Iudeis, coactus sum appellare Cesarem, non quasi
gentem meam habens aliquid accusare, sed ut eruerem animam meam de morte".
Quod si Cesar iam tunc iudicandi temporalia non habuisset auctoritatem nec
Cristus hoc persuasisset, nec angelus illa verba nuntiasset, nec ille qui
dicebat "Cupio dissolvi et esse cum Cristo" incompetentem iudicem
appellasset. Si etiam Constantinus auctoritatem non habuisset, in patrocinium
Ecclesie illa que de Imperio deputavit ei de iure deputare non potuisset; et
sic Ecclesia illa collatione uteretur iniuste, cum Deus velit oblationes esse
inmaculatas iuxta illud Levitici : "Omnis oblatio, quam conferetis Domino,
absque fermento erit". Quod quidem preceptum licet ad offerentes faciem
habere videatur, nichilominus est per consequens ad recipientes; stultum enim
est credere Deum velle recipi quod prohibet exhiberi, cum etiam in eodem
precipiatur Levitis: "Nolite contaminare animas vestras nec tangatis
quicquid eorum, ne inmundi sitis". Sed dicere quod Ecclesia sic abutatur
patrimonio sibi deputato est valde inconveniens: ergo falsum erat illud ex quo
sequebatur.
Amplius, si Ecclesia virtutem haberet auctorizandi romanum
Principem, aut haberet a Deo, aut a se, aut ab Imperatore aliquo aut ab
universo mortalium assensu, vel saltem ex illis prevalentium: nulla est alia
rimula, per quam virtus hec ad Ecclesiam manare potuisset; sed a nullo istorum
habet: ergo virtutem predictam non habet. Quod autem a nullo istorum habeat sic
apparet. Nam si a Deo recepisset, hoc fuisset aut per legem divinam aut per
naturalem quia quod a natura recipitur a Deo recipitur, non tamen convertitur.
Sed non per naturalem, quia natura non imponit legem nisi suis effectibus, cum
Deus insufficiens esse non possit ubi sine secundis agentibus aliquid in esse
producit. Unde, cum Ecclesia non sit effectus nature, sed Dei dicentis
"Super hanc petram hedificabo Ecclesiam meam", et alibi "Opus
consummavi quod dedisti michi ut faciam", manifestum est quod ei natura
legem non dedit. Sed nec per divinam: omnis nanque divina lex duorum
Testamentorum gremio continetur; in quo quidem gremio reperire non possum
temporalium sollicitudinem sive curam sacerdotio primo vel novissimo
commendatam fuisse. Quinymo invenio sacerdotes primos ab illa de precepto
remotos, ut patet per ea que Deus ad Moysen; et sacerdotes novissimos, per ea
que Cristus ad discipulos: quam quidem ab eis esse remotam possibile non est,
si regiminis temporalis auctoritas a sacerdotio demanaret, cum saltem in
auctorizando sollicitudo provisionis instaret, et deinde cautela continua ne
auctorizatus a tramite rectitudinis deviaret. Quod autem a se non receperit de
facili patet. Nichil est quod dare possit quod non habet; unde omne agens
aliquid actu esse tale oportet quale agere intendit ut habetur in hiis que De
simpliciter ente . Sed constat quod, si Ecclesia sibi dedit illam virtutem, non
habebat illam priusquam daret; et sic dedisset sibi quod non habebat: quod est
inpossibile Quod vero ab aliquo Imperatore non receperit, per ea que superius
manifesta sunt patet sufficienter. Et quod etiam ab assensu omnium vel
prevalentium non habuerit quis dubitat, cum non modo Asyani et Affricani omnes,
quinetiam maior pars Europam colentium hoc aborreat? Fastidium etenim est in
rebus manifestissimis probationes adducere.
Item, illud quod est contra naturam alicuius non est de numero
suarum virtutum, cum virtutes uniuscuiusque rei consequantur naturam eius
propter finis adeptionem; sed virtus auctorizandi regnum nostre mortalitatis
est contra naturam Ecclesie: ergo non est de numero virtutum suarum. Ad evidentiam
autem minoris sciendum quod natura Ecclesie forma est Ecclesie: nam, quamvis
natura dicatur de materia et forma, per prius tamen dicitur de forma, ut
ostensum est in Naturali auditu . Forma autem Ecclesie nichil aliud est quam
vita Cristi, tsm in dictis quam in factis comprehensa: vita enim ipsius ydea
fuit et exemplar militantis Ecclesie, presertim pastorum, maxime summi, cuius
est pascere agnos et oves. Unde ipse in Iohanne formam sue vite relinquens
"Exemplum" inquit "dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis,
ita et vos faciatis"; et spetialiter ad Petrum, postquam pastoris offitium
sibi commisit, ut in eodem habemus, "Petre," inquit "sequere
me". Sed Cristus huiusmodi regimen coram Pilato abnegavit:
"Regnum" inquit "meum non est de hoc mundo; si ex hoc mundo
esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudeis; nunc
autem regnum meum non est hinc". Quod non sic intelligendum est ac si
Cristus, qui Deus est, non sit dominus regni huius; cum Psalmista dicat
"quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus
eius", sed quia, ut exemplar Ecclesie, regni huius curam non habebat.
Velut si aureum sigillum loqueretur de se dicens 'non sum mensura in aliquo
genere'; quod quidem dictum non habet locum in quantum est aurum, cum sit
metrum in genere metallorum, sed in quantum est quoddam signum receptibile per
impressionem. Formale igitur est Ecclesie illud idem dicere, illud idem
sentire: oppositum autem dicere vel sentire, contrarium forme, ut patet, sive
nature, quod idem est. Ex quo colligitur quod virtus auctorizandi regnum hoc
sit contra naturam Ecclesie: contrarietas enim in oppinione vel dicto sequitur
ex contrarietate que est in re dicta vel oppinata, sicut verum et falsum ab
esse rei vel non esse in oratione causatur, ut doctrina Predicamentorum nos
docet. Sufficienter igitur per argumenta superiora ducendo 'ad inconveniens'
probatum est auctoritatem Imperii ab Ecclesia minime dependere.
Licet in precedenti capitulo ducendo 'ad inconveniens' ostensum
sit auctoritatem Imperii ad auctoritate summi Pontificis non causari, non tamen
omnino probatum est ipsam inmediate dependere a Deo, nisi ex consequenti.
Consequens enim est si ab ipso Dei vicario non dependet, quod a Deo dependeat.
Et ideo, ad perfectam determinationem propositi, 'ostensive' probandum est
Imperatorem, sive mundi Monarcham, inmediate se habere ad principem universi,
qui Deus est. Ad huius autem intelligentiam sciendum quod homo solus in entibus
tenet medium corruptibilium et incorruptibilium; propter quod recte a
phylosophis assimilatur orizonti, qui est medium duorum emisperiorum. Nam homo,
si consideretur secundum utranque partem essentialem, scilicet animam et
corpus, corruptibilis est; si consideretur tantum secundum unam, scilicet
animam, incorruptibilis est. Propter quod bene Phylosophus inquit de ipsa,
prout incorruptibilis est, in secundo De anima cum dixit: "Et solum hoc
contingit separari, tanquam perpetuum, a corruptibili". Si ergo homo
medium quoddam est corruptibilium et incorruptibilium, cum omne medium sapiat
naturam extremorum, necesse est hominem sapere utranque naturam. Et cum omnis
natura ad ultimum quendam finem ordinetur, consequitur ut hominis duplex finis
existat: ut, sicut inter omnia entia solus incorruptibilitatem et corruptibilitatem
participat, sic solus inter omnia entia in duo ultima ordinetur, quorum alterum
sit finis eius prout corruptibilis est, alterum vero prout incorruptibilis.
Duos igitur fines providentia illa inenarrabilis homini proposuit intendendos:
beatitudinem scilicet huius vite, que in operatione proprie virtutis consistit
et per terrestrem paradisum figuratur; et beatitudinem vite ecterne, que
consistit in fruitione divini aspectus ad quam propria virtus ascendere non
potest, nisi lumine divino adiuta, que per paradisum celestem intelligi datur.
Ad has quidem beatitudines, velut ad diversas conclusiones, per diversa media
venire oportet. Nam ad primam per phylosophica documenta venimus, dummodo illa
sequamur secundum virtutes morales et intellectuales operando; ad secundam vero
per documenta spiritualia que humanam rationem transcendunt, dummodo illa
sequamur secundum virtutes theologicas operando, fidem spem scilicet et
karitatem. Has igitur conclusiones et media, licet ostensa sint nobis hec ab
humana ratione que per phylosophos tota nobis innotuit, hec a Spiritu Sancto
qui per prophetas et agiographos, qui per coecternum sibi Dei filium Iesum
Cristum et per eius discipulos supernaturalem veritatem ac nobis necessariam
revelavit, humana cupiditas postergaret nisi homines, tanquam equi, sua
bestialitate vagantes "in camo et freno" compescerentur in via.
Propter quod opus fuit homini duplici directivo secundum duplicem finem:
scilicet summo Pontifice, qui secundum revelata humanum genus perduceret ad
vitam ecternam, et Imperatore, qui secundum phylosophica documenta genus
humanum ad temporalem felicitatem dirigeret. Et cum ad hunc portum vel nulli
vel pauci et hii cum difficultate nimia, pervenire possint, nisi sedatis
fluctibus blande cupiditatis genus humanum liberum in pacis tranquillitate
quiescat, hoc est illud signum ad quod maxime debet intendere curator orbis,
qui dicitur romanus Princeps, ut scilicet in areola ista mortalium libere cum
pace vivatur. Cumque dispositio mundi huius dispositionem inherentem celorum
circulationi sequatur, necesse est ad hoc ut utilia documenta libertatis et
pacis commode locis et temporibus applicentur, de curatore isto dispensari ab
Illo qui totalem celorum dispositionem presentialiter intuetur. Hic autem est
solus ille qui hanc preordinavit, ut per ipsam ipse providens suis ordinibus
queque connecteret. Quod si ita est, solus eligit Deus, solus ipse confirmat,
cum superiorem non habeat. Ex quo haberi potest ulterius quod nec isti qui
nunc, nec alii cuiuscunque modi dicti fuerint 'electores', sic dicendi sunt:
quin potius 'denuntiatores divine providentie' sunt habendi. Unde fit quod
aliquando patiantur dissidium quibus denuntiandi dignitas est indulta, vel quia
omnes vel quia quidam eorum, nebula cupiditatis obtenebrati, divine
dispensationis faciem non discernunt. Sic ergo patet quod auctoritas temporalis
Monarche sine ullo medio in ipsum de Fonte universalis auctoritatis descendit:
qui quidem Fons, in arce sue simplicitatis unitus, in multiplices alveos
influit ex habundantia bonitatis. Et iam satis videor metam actigisse
propositam. Enucleata nanque veritas est questionis illius qua querebatur utrum
ad bene esse mundi necessarium esset Monarche offitium, ac illius qua
querebatur an romanus populus de iure Imperium sibi asciverit, nec non illius
ultime qua querebatur an Monarche auctoritas a Deo vel ab alio dependeret
inmediate. Que quidem veritas ultime questionis non sic stricte recipienda est,
ut romanus Princeps in aliquo romano Pontifici non subiaceat, cum mortalis ista
felicitas quodammodo ad inmortalem felicitatem ordinetur. Illa igitur
reverentia Cesar utatur ad Petrum qua primogenitus filius debet uti ad patrem:
ut luce paterne gratie illustratus virtuosius orbem terre irradiet, cui ab Illo
solo prefectus est, qui est omnium spiritualium et temporalium gubernator.