QUAESTIO
DE AQUA ET TERRA
Universis et singulis presentes
litteras inspecturis, Dantes Alagherii de Florentia inter vere phylosophantes
minimus, in Eo salutem qui est principium veritatis et lumen.
Manifestum
sit omnibus vobis quod, existente me Mantue, questio quedam exorta est, que
dilatrata multotiens ad apparentiam magis quam ad veritatem, indeterminata
restabat. Unde cum in amore veritatis a pueritia mea continue sim nutritus, non
sustinui questionem prefatam linquere indiscussam; sed placuit de ipsa verum
ostendere, nec non argumenta facta contra dissolvere, tum veritatis amore, tum
etiam odio falsitatis. Et ne livor multorum, qui absentibus viris invidiosis
mendacia confingere solent, post tergum bene dicta transmutent, placuit insuper
in hac cedula meis digitis exarata quod determinatum fuit a me relinquere, et
formam totius disputationis calamo designare.
Questio
igitur fuit de situ et figura sive forma duorum elementorum, aque videlicet et
terre, et voco hic 'formam' illam quam Phylosophus ponit in quarta specie
qualitatis in Predicamentis. Et restricta fuit questio ad hoc, tanquam ad
principium investigande veritatis, ut quereretur utrum aqua in spera sua, hoc
est in sua naturali circumferentia, in aliqua parte esset altior terra que
emergit ab aquis et quam comuniter quartam habitabilem appellamus. Et
arguebatur quod sic multis rationibus, quarum, quibusdam omissis propter earum
levitatem, quinque retinui que aliquam efficaciam habere videbantur.
Prima
fuit talis: Duarum circumferentiarum inequaliter a se distantium impossibile
est idem esse centrum: circumferentia aque et circumferentia terre inequaliter
distant; ergo etc. Deinde procedebatur: Cum centrum terre sit centrum universi,
ut ab omnibus confirmatur, et omne quod habet positionem in mundo aliam ab eo,
sit altius; quod circumferentia aque sit altior circumferentia terre
concludebatur, cum circumferentia sequatur undique ipsum centrum. Maior
principalis sillogismi videbatur patere per ea que demonstrata sunt in
geometria; minor per sensum, eo quod videmus in alique parte terre
circumferentiam includi a circumferentia acque, in aliqua vero excludi.
Secunda
ratio erat: Nobiliori corpori debetur nobilior locus: aqua est nobilius corpus
quam terra; ergo aque debetur nobilior locus. Et cum locus tanto sit nobilior
quanto superior propter magis propinquare nobilissimo continenti quod est celum
primum, relinquitur quod Iocus aque sit altior loco terre et per consequens quod
aqua sit altior terra, cum situs loci et locati non differat. Maior et minor
principalis sillogismi huius rationis quasi manifeste dimittebantur.
Tertia
ratio erat: Omnis oppinio que contradicit sensui est mala oppinio: oppinari
aquam non esse altiorem terra est contradicere sensui, ergo est mala oppinio.
Prima dicebatur patere per Commentatorem super tertio De Anima; secunda sive
minor per experientiam nautarum, qui vident, in mari existentes, montes sub se,
et probant dicendo quod ascendendo malum vident eos, in navi vero non vident,
quod videtur accidere propter hoc, quod terra valde inferior sit et depressa a
dorso maris.
Quarto
arguebatur sic: Si terra non esset inferior ipsa aqua, terra esset totaliter
sine aquis, saltem in parte detecta, de qua queritur: et sic nec essent fontes
neque flumina neque lacus; cuius oppositum videmus: quare oppositum eius ex quo
sequebatur est verum, scilicet quod aqua sit altior terra. Consequentia
probabatur per hoc, quod aqua naturaliter fertur deorsum; et cum mare sit
principium omnium aquarum ut patet per Phylosophum in Metauris suis, si mare
non esset altius quam terra, non moveretur aqua ad ipsam terram, cum in omni
motu naturali aque principium oporteat esse altius.
Item
arguebatur quinto: Aqua videtur maxime sequi motum lune, ut patet in accessu et
recessu maris; cum igitur orbis lune sit ecentricus, rationabile videtur quod
aqua in sua spera ecentricitatem imitetur orbis lune, et per consequens sit
ecentrica; et cum hoc esse non possit nisi sit altior terra, ut in prima
ratione ostensum est, sequitur idem quod prius.
Hiis
igitur rationibus, et aliis non curandis, conantur ostendere suam oppinionem
esse veram qui tenent aquam esse altiorem terra ista detecta sive habitabili,
licet in contrarium est sensus et ratio. Ad sensum enim videmus per totam
terram flumina descendere ad mare tam meridionale quam septentrionale, tam
orientale quam occidentale; quod non esset, si principia fluminum et tractus
alveorum non essent altiora ipsa superficie maris. Ad rationem vero patebit
inferius et hoc multis rationibus demonstrabitur.
In
ostendendo sive determinando de situ et forma duorum elementorum ut superius
tangebatur, hic erit ordo. Primo demonstrabitur impossibile aquam in aliqua
parte sue circumferentie altiorem esse hac terra emergente sive detecta. Secundo
demonstrabitur terram hanc emergentem esse ubique altiorem totali superficie
maris. Tertio instabitur contra demonstrata et solvetur instantia. Quarto
ostendetur causa finalis et efficiens huius elevationis sive emergentie terre. Quinto solvetur ad argumenta superius
prenotata.
Dico ergo propter primum quod
si aqua, in sua circumferentia considerata, esset in aliqua parte altior quam
terra, hoc esset de necessitate altero istorum duorum modorum: vel quod aqua
esset ecentrica, sicut prima et quinta ratio procedebat; vel quod, concentrica
existens, esset gibbosa in aliqua parte, secundum quam terre superhemineret;
aliter esse non posset, ut subtiliter inspicienti satis manifestum est: sed
neutrum istorum est possibile; ergo nec illud ex quo alterum vel alterum
sequebatur. Consequentia, ut dicitur, est manifesta per locum a sufficienti
divisione cause; impossibilitas consequentis per ea que ostendentur apparebit.
Ad evidentiam igitur
dicendorum, duo supponenda sunt: primum est quod aqua naturaliter movetur
deorsum; secundum est quod aqua est labile corpus naturaliter, et non
terminabile termino proprio. Et si quis hec duo principia vel alterum ipsorum
negaret, ad ipsum non esset determinatio, cum contra negantem principia
alicuius scientie non sit disputandum in illa scientia, ut patet ex primo
Physicorum; sunt etenim hec principia inventa sensu et inductione, quorum est
talia invenire, ut patet ex primo Ad Nicomacum.
Ad destructionem igitur primi
membri consequentis dico quod aquam esse ecentricam est impossibile. Quod sic
demonstro: Si aqua esset ecentrica, tria impossibilia sequerentur; quorum
primum est quod aqua esset naturaliter mobilis sursum et deorsum; secundum est
quod aqua non moveretur deorsum per eandem lineam cum terra; tertium est quod
gravitas equivoce predicaretur de ipsis; que omnia non tantum falsa sed
impossibilia esse videntur. Consequentia declaratur sic: Sit celum
circumferentia in qua tres cruces, aqua in qua due, terra in qua una; et sit
centrum celi et terre punctus in quo A, centrum vero aque ecentrice punctus in
quo B; ut patet in figura signata. Dico ergo quod, si aqua erit in A et habeat
transitum, quod naturaliter movebitur ad B, cum omne grave moveatur ad centrum
proprie circumferentie naturaliter; et cum moveri ab A ad B sit moveri sursum,
cum A sit simpliciter deorsum ad omnia, aqua movebitur naturaliter sursum; quod
erat primum impossibile, quod sequi dicebatur. Preterea sit gleba terre in Z,
et ibidem sit quantitas aque, et absit omne prohibens: cum igitur, ut dictum
est, omne grave moveatur ad centrum proprie circumferentie, terra movebitur per
lineam rectam ad A, et aqua per lineam rectam ad B; sed hoc oportebit esse per
lineas diversas, ut patet in figura signata, quod non solum est impossibile,
sed rideret Aristotiles si audiret. Et hoc erat secundum quod declarari
debebatur. Tertium vero declaro sic: Grave et leve sunt passiones corporum
simplicium, que moventur motu recto; et levia moventur sursum, gravia vero
deorsum. Hoc enim intendo per grave et leve, quod sit mobile, sicut vult
Phylosophus in Celo et Mundo. Si igitur aqua moveretur ad B, terra vero ad A,
cum ambo sint corpora gravia, movebuntur ad diversa deorsum; quorum una ratio
esse non potest, cum unum sit deorsum simpliciter, aliud vero secundum quid. Et
cum diversitas in ratione finium arguat diversitatem in hiis que sunt propter
illos, manifestum est quod diversa ratio gravitatis erit in aqua et in terra;
et cum diversitas rationis cum identitate nominis equivocationem faciat, ut
patet per Phylosophum in Antepredicamentis, sequitur quod gravitas equivoce
predicetur de aqua et terra; quod erat tertium consequentie membrum
declarandum. Sic igitur patet per veram demonstrationem hoc, quod aqua non est
ecentrica; quod erat primum consequentis principalis consequentie quod destrui
debebatur.
Ad
destructionem secundi membri consequentis principalis consequentie, dico quod
aquam esse gibbosam est etiam impossibile. Quod sic demonstro: Sit celum in quo
quatuor cruces, aqua in quo tres, terra in quo due, et centrum terre et aque
concentrice et celi sit D. Et presciatur hoc, quod aqua non potest esse
concentrica terre, nisi terra sit in aliqua parte gibbosa supra centralem
circumferentiam ut patet instructis in mathematicis, si in aliqua parte emergit
a circumferentia aque. Et ideo gibbus aque sit in quo H, gibbus vero terre in
quo G; deinde protrahatur linea una a D ad H, et una alia a D ad F. Manifestum
est quod linea que est a D ad H est longior quam que est a D ad F, et per hoc
summitas eius est altior surnmitate alterius; et cum utraque contingat in
summitate sua superficiem aque, neque transcendat, patet quod aqua gibbi erit
sursum per respectum ad superficiem ubi est F. Cum igitur non sit ibi prohibens
si vera sunt que prius supposita erant, aqua gibbi dilabetur, donec coequetur
ad D cum circumferentia centrali sive regulari, et sic impossibile erit
permanere gibbum, vel esse; quod demonstrsri debebat. Et preter hanc potissimam
demonstrationem, potest etiam probabiliter ostendi quod aqua non habeat gibbum
extra circumferentiam regularem, quia quod potest fieri per unum, melius est
quod fiat per unum quam per plura: sed totum suppositum potest fieri per solum
gibbum terre, ut infra patebit; ergo non est gibbus in aqua, cum Deus et natura
semper faciat et velit quod melius est, ut patet per Phylosophum primo De Celo
et Mundo, et secundo De Generatione Animalium. Sic igitur patet de primo
sufficienter videlicet quod impossibile est aquam in aliqua parte sue
circumferentie esse altiorem, hoc est remotiorem ad centrum mundi, quam sit
superficies huius terre habitabilis; quod erat primum in ordine dicendorum.
Si
ergo impossibile est aquam esse ecentricam, ut per primam figuram demonstratum
est, et esse cum aliquo gibbo, ut per secundam est demonstratum; necesse est
ipsam esse concentricam et coequam, hoc est equaliter in omni parte sue
circumferentie distantem a centro mundi, ut de se patet.
Nunc
arguo sic: Quicquid superheminet alicui parti circumferentie distantis
equaliter a centro, est remotius ab ipso centro quam aliqua pars ipsius
circumferentie: sed omnia littora, tam ipsius Amphitritis quam marium
mediterraneorum, superheminent superficiei contingentis maris, ut patet ad
oculum; ergo omnia littora sunt remotiora a centro mundi, cum centrum mundi sit
centrum maris ut visum est, et superficies littorales sint partes totalis
superficiei maris: et cum omne remotius a centro mundi sit altius, consequens
est quod littora omnia sint superheminentia toti mari; et si littora, multo
magis alie regiones terre, cum littora sint inferiores partes terre, et id
flumina ad illa descendentia manifestant. Maior vero huius demonstrationis
demonstratur in theorematibus geometricis; et demonstratio est ostensiva licet
vim suam habeat ut in hiis que demonstrate sunt superius, per impossibile. Et sic
patet de secundo.
Sed
contra ea que sunt determinata sic arguitur: Gravissimum corpus equaliter
undique ac potissime petit centrum: terra est gravissimum corpus; ergo
equaliter undique ac potissime petit centrum. Et ex hac conclusione sequitur,
ut declarabo, quod terra equaliter in omni parte sue circumferentie distet a
centro, per hoc quod dicitur 'equaliter', et quod sit substans omnibus
corporibus, per hoc quod dicitur 'potissime'; unde sequeretur, si aqua esset concentrica,
ut dicitur quod terra undique esset circumfusa et latens, cuius contrarium
videmus. Quod illa sequantur ex conclusione, sic declaro: Ponamus per
contrarium sive oppositum consequentis illius quod est in omni parte equaliter
distare, et dicamus quod non distet, et ponamus quod ex una parte superficies
terre distet per viginti stadia, ex alia per decem: et sic unum emisperium eius
erit maioris quantitatis quam alterum: nec refert utrum parum vel multum
diversificentur in distantia, dummodo diversificentur. Cum ergo maioris
quantitatis terre sit maior virtus ponderis, emisperium maius per virtutem sui
ponderis prevalentem impellet emisperium minus, donec adequetur quantitas
utriusque, per cuius adequationem adequetur pondus; et sic undique redibit ad
distantiam quindecim stadiorum; sicut et videmus in appensione ac adequatione
ponderum in bilancibus. Per
quod patet quod impossibile est terram equaliter centrum petentem diversimode
sive inequaliter in sua circumferentia distare ab eo. Ergo necessarium est
oppositum suum quod est equaliter distare, cum distet; et sic declarata est
consequentia, quantum ex parte eius quod est equaliter distare. Quod etiam
sequatur ipsam substare omnibus corporibus, quod sequi etiam ex condusione
dicebatur, sic declaro: Potissima virtus potissime attingit finem, nam per hoc
potissima est, quod citissime ac facillime finem consequi potest: potissima
virtus gravitatis est in corpore potissime petente centrum, quod quidem est
terra, ergo ipsa potissime attingit finem gravitatis, qui est centrum mundi;
ergo substabit omnibus corporibus, si potissime petit centrum; quod erat
secundo declarandum. Sic igitur apparet esse impossibile quod aqua sit
concentrics terre; quod est contra determinata.
Sed ista ratio non videtur
demonstrare, quia proposito maior principalis sillogismi non videtur habere
necessitatem. Dicebatur enim 'gravissimum corpus equaliter undique ac potissime
petit centrum'; quod non videtur esse necessarium; quia, licet terra sit
gravissimum corpus comparatum ad alia corpora, comparatum tamen in se, secundum
suas partes, potest esse gravissimum et non gravissimum, quia potest esse
gravior terra ex una parte quam ex altera. Nam cum adequatio corporis gravis
non fiat per quantitatem, in quantum quantitas, sed per pondus, poterit ibi
esse adequatio ponderis, cum non sit ibi adequatio quantitatis; et sic illa
demonstratio est; apparens et non existens.
Sed talis instantia nulla est;
procedit enim ex ignorantia nature homogeneorum et simplicium. Corpora enim
homogenea et simplicia-sunt homogenea ut aurum depuratum, et simplicia ut ignis
et terra-regulariter in suis partibus qualificantur omni naturali passione.
Unde, cum terra sit corpus simplex, regulariter in suis partibus qualificatur,
naturaliter et per se loquendo; quare cum gravitas insit naturaliter terre, et
terra sit corpus simplex, necesse est ipsam in omnibus partibus suis regularem
habere gravitatem, secundum proportionem quantitatis; et sic cadit ratio
instantie principalis. Unde respondendum est quod ratio instantie
sophistica est, quia fallit secundum quid et simpliciter. Propter quod sciendum
est quod Natura universalis non frustratur suo fine; unde, licet natura
particularis aliquando propter inobedientiam materie ab intento fine
frustretur, Natura tamen universalis nullo modo potest a sua intentione
deficere, cum Nature universali equaliter actus et potentia rerum, que possunt
esse et non esse, subiaceant. Sed intentio Nature universalis est ut omnes
forme, que sunt in potentia materie prime, reducantur in actum, et secundum
rationem speciei sint in actu; ut materia prima secundum suam totalitatem sit
sub omni forma materiali, licet secundum partem sit sub omni privatione
opposita, preter unam. Nam cum omnes forme, que sunt in potentia materie,
ydealiter sint in actu in Motore celi, ut dicit Comentator in De Substantia
Orbis, si omnes iste forme non essent semper in actu, Motor celi deficeret ab
integritate diffusionis sue bonitatis, quod non est dicendum. Et cum omnes
forme materiales generabilium et corruptibilium, preter formas elementorum,
requirant materiam et subiectum mixtum et complexionatum, ad quod tanquam ad
finem ordinata sunt elementa in quantum elementa, et mixtio esse non possit ubi
miscibilia simul esse non possunt, ut de se patet; necesse est e se partem in
universo ubi omnia miscibilia, scilicet elementa, convenire possint; hec autem
esse non posset, nisi terra in aliqua parte emergeretur, ut patet intuenti.
Unde cum intentioni Nature universalis omnis natura obediat, necesse fuit etiam
preter simplicem naturam terre, que est esse deorsum inesse aliam naturam per
quam obediret intentioni universalis Nature; ut scilicet pateretur elevari in
parte a virtute celi, tanquam obediens a precipiente, sicut videmus de
concupiscibili et irascibili in homine; que licet secundum proprium impetum
ferantur secundum sensitivam affectionem, secundum tamen quod rationi
obedibiles sunt, quandoque a proprio impetu retrahuntur, ut patet ex primo
Ethicorurn.
Et
ideo, licet terra secundum simplicem eius naturam equaliter petat centrum, ut
in ratione instantie dicebatur, secundum tamen naturam quandam patitur elevari
in parte, Nature universali obediens, ut mixtio sit possibilis. Et secundum hec
salvatur concentricitas terre et aque et nichil sequitur impossibile apud recte
phylosophantes, ut patet in ista figura, ut sit celum circulus in quo A, aqua
circulus in quo B, terra circulus in quo C. Nec refert, quantum ad propositum
verum, aqua parum vel multum a terra distare videatur. Et sciendum quod ista
est vera, quia est qualis est forma et situs duorum elementorum, alie due
superiores false, et posite sunt, non quia sic sit, sed ut sentiat discens, ut
ille dicit in primo Priorum. Et quod terra emergat per gibbum et non per
centralem circumferentiam, indubitabiliter patet, considerata figura terre
emergentis; nam figura terre emergentis est figura semilunii, qualis nullo modo
esse posset si emergeretur secundum circumferentiam regularem sive centralem.
Nam, ut demonstratum est in theorematibus mathematicis, necesse est circumferentiam
regularem spere a superficie plana sive sperica, qualem oportet esse
superficiem aque, emergere semper cum orizonte circulari. Et quod terra
emergens habeat figuram qualis est semilunii, patet et per naturales de ipsa
tractantes, et per astrologos climata describentes, et per cosmographos
regiones terre per omnes plagas ponentes. Nam, ut comuniter ab omnibus habetur
hec habitabilis extenditur per lineam longitudinis a Gadibus, que supra
terminos occidentales ab Hercule positos ponitur, usque ad hostia fluminis
Ganges, ut scribit Orosius. Que quidem longitudo tanta est, ut occidente sole
in equinoctiali existente illis qui sunt in altero terminorum oritur illis qui
sunt in altero, sicut per eclipsim lune compertum est ab astrologis. Igitur oportet
terminos predicte longitudinis distare per CLXXX gradus, que est dimidia
distantia totius circumferentie. Per lineam vero latitudinis, ut comuniter
habemus ab eisdem, extenditur ab illis quorum cenith est circulus
equinoctialis, usque ad illos quorum cenith est circulus descriptus a polo
zodiaci circa polum mundi, qui quidem distat a polo mundi circiter XXIII
gradus; et sic extensio latitudinis est quasi LXVII graduum et non ultra, ut
patet intuenti. Et sic patet quod terram emergentem oportet habere figuram
semilunii vel quasi, quia illa figura resultat ex tanta latitudine et
longitudine, ut patet. Si vero haberet horizontem circularem, haberet figuram
circularem cum convexo, et sic longitudo et latitudo non different in distantia
terminorum sicut manifestum esse potest etiam muiieribus. Et sic patet de tertio proposito in
ordine dicendorum.
Restat
nunc videre de causa finali et efficiente huius elevationis terre, que
demonstrata est sufficienter; et hic est ordo artificialis, nam questio 'an
est' debet precedere questionem 'propter quid est'. Et de causa finali
sufficiant que dicta sunt in premeditata distinctione. Propter causam vero
efficientem investigandam, prenotandum est quod tractatus presens non est extra
materiam naturalem, quia inter ens mobile, scilicet aquam et terram, que sunt
corpora naturalia; et propter hec querenda est certitudo secundum materiam
naturalem, que est hic materia subiecta; nam circa unumquodque genus in tantum
certitudo querenda est, in quantum natura rei recipit, ut patet ex primo
Ethicorum. Cum igitur innata sit nobis via investigande veritatis circa
naturalia ex notioribus nobis, nature vero minus notis, in certiora nature et
notiora, ut patet ex primo Phisicorum, et notiores sint nobis in talibus
effectus quam cause,-quia per ipsos inducimur in cognitionem causarum ut patet,
quia eclipsis solis duxit in cognitionem interpositionis lune, unde propter
admirari cepere phylosophari-, viam inquisitionis in naturalibus oportet esse
ab effectibus ad causas. Que quidem via, licet habeat certitudinem
sufficientem, non tamen habet tantam, quantam habet via inquisitionis in
mathematicis, que est a causis, sive a superioribus, ad effectus, sive ad
inferiora; et ideo querenda est illa certitudo que sic demonstrando haberi
potest. Dico igitur quod causa huius elevationis efficiens non potest esse
terra ipsa; quia cum elevari sit quoddam ferri sursum, et ferri sursum sit
contra naturam terre, et nichil, per se loquendo, possit esse causa eius quod
est contra suam naturam, relinquitur quod terra huius elevationis efficiens
causa esse non possit. Et similiter etiam neque aqua esse potest; quia cum aqua
sit corpus homogeneum in qualibet sui parte, per se loquendo, uniformiter
oportet esse virtuatam, et sic non esset ratio quia magis elevasset hic quam
alibi. Hec eadem ratio removet ab hac causalitate aerem et ignem, et cum non
restet ulterius nisi celum, reducendus est hic effectus in ipsum, tanquam in
causam propriam. Sed cum sint plures celi, adhuc restat inquirere in quod,
tanquam in propriam causam, habeat reduci. Non in celum lune; quia cum organum
sue virtutis sive influentie sit ipsa luna, et ipsa tantum declinet per
zodiacum ab equinoctiali versus polum antarcticum quantum versus arcticum, ita
elevasset ultra equinoctialem sicut citra; quod non est factum. Nec valet
dicere quod illa declinatio non potuit esse propter magis appropinquare terre
per ecentricitatem; quia si hec virtus elevandi fuisset in luna, cum agentia
propinquiora virtuosius operentur, magis elevasset ibi quam hic.
Hec
eadem ratio removet ab huiusmodi causalitate omnes orbes planetarum. Et cum
primum mobile, scilicet spera nona, sit uniforme per totum et per consequens
uniformiter per totum virtuatum, non est ratio quia magis ab ista parte quam ab
alia elevasset. Cum igitur
non sint plura corpora mobilia, preter celum stellatum, quod est octava spera,
necesse est hunc effectum in ipsum reduci. Ad cuius evidentiam sciendum quod,
licet celum stellatum habeat unitatem in substantia, habet tamen
multiplicitatem in virtute, propter quod oportuit habere diversitatem illam in
partibus quam videmus, ut per organa diversa virtutes diversas influeret, et
qui hec non advertit extra limitem phylosophie se esse cognoscat. Videmus in eo
differentiam in magnitudine stellarum et in luce, in figuris et ymaginibus
constellationum, que quidem differentie frustra esse non possunt ut
manifestissimum esse debet omnibus in phylosophia nutritis. Unde alia est
virtus huius stelle et illius, et alia huius constellationis et illius, et alia
virtus stellarum que sunt citra equinoctialem, et alia earum que sunt ultra.
Unde cum vuItus inferiores sint similes vultibus superioribus ut Ptolomeus
dicit, consequens est quod, cum iste effectus non possit reduci nisi in celum
stellatum ut visum est, quod similitudo virtualis agentis consistat in illa
regione celi que operit hanc terram detectam. Et cum ista terra detecta
extendatur a linea equinoctiali usque ad lineam quam describit polus zodiaci
circa polum mundi, ut superius dictum est, manifestum est quod virtus elevans
est illis stellis que sunt in regione celi istis duobus circulis contenta, sive
elevet per modum attractionis, ut magnes attrahit ferrum, sive per modum
pulsionis, generando vapores pellentes, ut in particularibus montuositatibus.
Sed nunc queritur: Cum illa regio celi circulariter feratur, quare illa
elevatio non fuit circularis? Et respondeo quod ideo non fuit circularis, quia
materia non sufficiebat ad tantam elevationem. Sed tunc arguetur magis, et
queretur: Quare potius elevatio emisperialis fuit ab ista parte quam ab alia?
Et ad hoc est dicendum, sicut dicit Phylosophus in secundo De Celo, cum querit
quare celum movetur ab oriente in occidentem et non e converso; ibi enim dicit
quod consimiles questiones vel a multa stultitia vel a multa presumptione
procedunt, propterea quod sunt supra intellectum nostrum. Et ideo dicendum ad
hanc questionem, quod ille dispensator Deus gloriosus, qui dispensavit de situ
polorum, de situ centri mundi, de distantia ultime circumferentie universi a
centro eius, et de aliis consimilibus, hoc fecit tanquam melius, sicut et illa.
Unde cum dixit: "Congregentur aque in locum unum, et appareat arida",
simul et virtuatum est celum ad agendum, et terra potentiata ad patiendum.
Desinant ergo, desinant
hornines querere que supra eos sunt, et querant usque quo possunt, ut trahant
se ad inmortalia et divina pro posse, ac maiora se relinquant. Audiant amicum
Iob dicentem: "Nunquid vestigia Dei comprehendes, et Omnipotentem usque ad
perfectionem reperies?". Audiant Psalmistam dicentem: "Mirabilis
facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam".
Audiant Ysaiam dicentem: "Quam distant celi a terra, tantum distant vie
mee a viis vestris"; loquebatur equidem in persona Dei ad hominem. Audiant
vocem Apostoli ad Romanos: "O altitudo divitiarum scientie et sapientie
Dei quam incomprehensibilia iudicia eius et investigabiles vie eius!". Et
denique audiant propriam Creatoris vocem dicentis: "Quo ego vado, vos non
potestis venire". Et hec sufficiant ad inquisitionem intente veritatis.
Hiis visis, facile est solvere
ad argumenta que superius contra fiebant; quod quidem quinto proponebatur
faciendum. Cum igitur dicebatur: 'Duarum circumferentiarum inequaliter a se
distantium impossibile est idem esse centrum'; dico quod verum est, si
circumferentie sunt regulares sine gibbo vel gibbis; et cum dicitur in minori
quod circumferentia aque et circumferentia terre sunt huiusmodi, dico quod non
est verum, nisi per gibbum qui est in terra, et ideo ratio non procedit. Ad
secundum, cum dicebatur: 'Nobiliori corpori debetur nobilior locus' dico quod
verum est secundum propriam naturam, et concedo minorem; sed cum corncluditur
quod ideo aqua debet esse in altiori loco, dico quod verum est secundum
propriam naturam utriusque corporis, sed per superheminentem causam, ut
superius dictum est, accidit in hac parte terram esse superiorem; et sic ratio
deficiebat in prima propositione. Ad tertium, cum dicitur: 'Omnis oppinio que
contradicit sensui est mala oppinio', dico quod ista ratio procedit ex falsa
ymaginatione; ymaginantur enim naute quod ideo non videant terram in pelago
existentes de navi, quia mare sit altius quam ipsa terra; sed hoc non est; ymo
esset contrarium magis enim viderent. Sed est hoc, quia frangitur radius rectus
rei visibilis inter rem et oculum a convexo aque; nam cum aquam formam rotundam
habere oporteat ubique circa centrum, necesse est in aliqua distantia ipsam
efficere obstantiam alicuius convexi. Ad quartum, cum arguebatur: 'Si terra non
esset inferior' etc. dico quod illa ratio fundatur in falso, et ideo nihil est.
Credunt enim vulgares et physicorum documentorum ignari quod aqua ascendat ad
cacumina montium et etiam ad locum fontium in forma aque sed istud est valde
puerile, nam aque generantur ibi, ut per Phylosophum patet in Metauris suis,
ascendente materia in forma vaporis. Ad quintum, cum dicitur quod aqua est
corpus imitabile orbis lune et per hoc concluditur quod debeat esse ecentrica,
cum orbis lune sit ecentricus dico quod ista ratio non habet necessitatem; quia
licet unum adimitetur aliud in uno, non propter hoc est necesse quod imitetur
in omnibus. Videmus ignem imitari circulationem celi, et tamen non imitatur
ipsum in non moveri recte, nec in non habere contrarium sue qualitati, et ideo
ratio non procedit. Et sic ad argumenta.
Sic igitur determinatur
determinatio et tractatus de forma et situ duorum elementorum, ut superius
propositum fuit.
Determinata est hec
phylosophia dominante invicto domino, domino Cane Grandi de Scala pro Imperio
sacrosancto Romano, per me Dantem Alagherium, phylosophorum minimum, in inclita
urbe Verona, in sacello Helene gloriose, coram universo clero Veronensi, preter
quosdam qui, nimia caritate ardentes, aliorum rogamina non admittunt, et per
humilitatis virtutem Spiritus Sancti pauperes, ne aliorum excellentiam probare
videantur, sermonibus eorum interesse refugiunt. Et hoc factum est in anno a
nativitate Domini nostri Iesu Christi millesimo trecentesimo vigesimo, in die
Solis quem prefatus noster Salvator per gloriosam suam nativitatem ac per
admirabilem suam resurrectionem nobis innuit venerandum: qui quidem dies fuit
septimus a Ianuariis idibus, et decimus tertius ante kalendas Februarias.