Sanctum Rosarium

Visitatio Sanctissimi Sacramenti

Adoremus in aeternum Sanctissimum Sacramentum.
Adoremus in aeternum Sanctissimum Sacramentum.

Pater noster
Ave Maria
Gloria Patri

(haec omnia ter dicuntur)

Sanctum Rosarium

Per signum Crucis de inimicis nostris libera nos, Deus Noster.
+ In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam.

Deus, in adiutorium meum intende.
Domine, ad adiuvandum me festina.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Santo,
sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

Maria sine labe originali concepta, ora pro nobis qui ad Te confugimus.

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad infernos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam. Amen.

Deus meus, ex toto corde paenitet me omnium meorum peccatorum, eaque detestor, quia peccando, non solum poenas a te iuste statutas promeritus sum, sed praesertim quia offendi te, summum bonum, ac dignum qui super omnia diligaris. Ideo firmiter propono, adiuvante gratia tua, de cetero me non peccaturum peccandique occasiones proximas fugiturum. Amen.

Pater noster.
Ter Ave Maria.
Gloria Patri.

Enunciatio mysterii

Mysteria gaudiosa (gaudii)
(in feria secunda et sabbato)

  1. Annuntiatio.
  2. Visitatio.
  3. Nativitas.
  4. Praesentatio.
  5. Inventio in Templo.


Mysteria luminosa (lucis)
(in feria quinta)

  1. Baptisma Domini Nostri Iesu Christi.
  2. Nuptiae Canenses.
  3. Regni Dei proclamatio.
  4. Transfiguratio
  5. Eucharistiae institutio.


Mysteria dolorosa (doloris)
(in feria tertia et feria sexta)

  1. Agonía in hortu.
  2. Flagellatio.
  3. Coronatio spinis.
  4. Baiulatio crucis.
  5. Crucifixio et mors.


Mysteria gloriosa (gloriae)
(in feria quarta et Dominica)

  1. Resurrectio
  2. Ascensio.
  3. Descensus Spiritus Sancti.
  4. Assumptio.
  5. Coronatio in Caelo.

Post singula mysteria

Pater noster
Decies Ave Maria
Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

O Maria sine labe originali concepta, ora pro nobis qui ad Te confugimus.

Post omnia mysteria

Salve Regina

Litaniae Lauretanae

Orationes ad mentem Summi Pontificis pro lucrandis indulgentiis
Pater noster
Ave Maria
Gloria Patri

Angele Dei
Ter Requiem Aeternam

Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei Genetrix; nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus; sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.

Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio; contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae caelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute, in infernum detrude. Amen.

Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, et ad vitam perducat aeternam. Amen.
+ In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.